THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

ADVENT


VIGIL OF CHRISTMAS

 

Privileged Vigil of the First Class, Double

Liturgical colour: purple

(This vigil takes precedence over the 4th Sunday in Advent)


PROPER OF MASS

 

Station: St. Mary Major

 

Introit:

Hodie scietis, quia veniet Dominus, et salvabit nos: et mane videbitis gloriam ejus.
V. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Hodie scietis, quia veniet Dominus, et salvabit nos: et mane videbitis gloriam ejus.

 

If the vigil falls on a Sunday then the Gloria is said.

 

Collect:

Deus, qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas: praesta; ut Unigenitum tuum, quem Redemptorem laeti suscipimus, venientem quoque Judicem securi videamus, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Romans 1:1-6

Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, in quibus estis et vos vocati Jesu Christi Domini nostri.

 

Gradual:

Hodie scietis, quia veniet Dominus, et salvabit nos: et mane videbitis gloriam ejus.
V.
Qui regis IsraŽl, intende: qui deducis velut ovem Joseph: qui sedes super Cherubim, appare coram EphraÔm, Benjamin et Manasse.

The following Alleluia is not said unless the feast falls on a Sunday.

Alleluia, alleluia.
Crastina die delebitur iniquitas terrae: et regnabit super nos Salvator mundi.
Alleluia.

 

Gospel:

Matthew 1:18-21

Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.  Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.  Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

 

Offertory:

Tollite portas, principes, vestras et elevamini portae aeternales: et introibit Rex gloriae.

 

Secret:

Da nobis quaesumus omnipotens Deus: ut, sicut adoranda Filii tui natalitia praevenimus; sic ejus munera capiamus sempiterna gaudentes.  Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface:

The Common Preface is said unless the feast falls on a Sunday, when the preface of the Most Holy Trinity is said.

 

Communion:

Revelabitur gloria Domini; et videbit omnis caro salutare Dei nostri.

 

Postcommunion:

Da nobis quaesumus Domine unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare: cujus coelesti mysterio pascimur, et potamur.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.


Index for Advent

Index for Christmas

Liturgia Latina Index