CARMELITE LITURGY


Flos Carmeli - Oratio S. Simonis


Flos Carmeli,
Vitis florigera,
Splendor caeli,
Virgo puerpera
Singularis:
Mater mitis,
Sed viri nescia,
Carmelitis
Da privilegia,
Stella maris.

V. Sancta Maria, Mater Christi, audi rogantes servulos.
R.
Et impetratam nobis caelitus tu defer indulgentiam.
V.
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R.
Ut digni efficiamus promissionibus Christi.
V.
Domine, exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V.
Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.

Oratio.

Oremus.
Deus, qui excellentissimae Virginis et Matris tuae Mariae titulo humilem ordinem tibi electum singulariter decorasti, et pro defensione ejusdem miracula suscitasti: concede propitius; ut, cujus commemorationem devote veneramur, ejus in praesenti auxiliis muniri, et in futuro gaudiis sempiternis perfrui mereamur: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.  R. Amen.

Alia Oratio.

Oremus.
Deus, qui beatissimae semper Virginis et Genitricis tuae Mariae singulari titulo Carmeli ordinem decorasti: concede propitius; ut, cujus commemorationem pio celebramus officio, ejus muniti praesidiis ad gaudia sempiterna pervenire mereamur; Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.  R. Amen.

In omni tribulatione et angustia succurrat nobis pia Virgo Maria.

 


 

The full version of Flos Carmeli, which was formerly used as sequence for the Masses of Our Lady of Mount Carmel and St. Simon Stock, is as follows:

Flos Carmeli,
Vitis florigera,
Splendor caeli,
Virgo puerpera
Singularis:

Mater mitis,
Sed viri nescia,
Carmelitis
Da privilegia,
Stella maris.

Mater mitis
sed viri nescia
Carmelitis
esto propitia
stella maris.

Radix Jesse
germinans flosculum
Nos ad esse
tecum in saeculum
patiaris.

Inter spinas
quae crescis lilium
Serva puras
mentes fragiluim
tutelaris.

Armatura
Fortis Pugnantium
Furunt bella
tende praesidium
scapularis.

Per incerta
prudens consilium
Per adversa
juge solatium
largiaris.

Mater dulcis
Carmeli domina,
plebem tuam
reple laetitia
qua bearis.

Paradisi
clavis et janua,
fac nos duci
quo, Mater, gloria
coronaris.
Amen


Carmelite Liturgy Index

Liturgia Latina Index