CARMELITE LITURGY

FROM THE CARMELITE MISSAL


Proper for the Feast of Our Lady of Mount Carmel, 16th July

 

Major Double of the 1st class with privileged octave of 2nd class

 

Introitus  

Quam pulchri sunt gressus tui, filia Principis!  Favus distillans labia tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. 
Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit.
Quam pulchri sunt gressus tui; filia Principis!  Favus distillans labia tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Quam pulchri sunt gressus tui; filia Principis!  Favus distillans labia tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

 

Oratio

Deus, qui beatissimae semper Virginis et Genitricis tuae Mariae singulari titulo Carmeli Ordinem decorasti: concede propitius; ut cujus hodie Commemorationem solemni celebramus officio, ejus muniti praesidiis, ad gaudia sempiterna pervenire mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patri in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Lectio

(3. Reg. 18, 42-45)

Lectio libri Regum.  Elias ascendit in verticem Carmeli, et, pronus in terram, posuit faciem suam inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare.  Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam.  Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus.  In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari.  Qui ait: Ascende, et dic Achab: Junge currum tuum, et descende, ne occupet te pluvia.  Cumque se verteret huc atque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis.

 

Graduale

Tu Gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri.
V. Caput tuum ut Carmelus: et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

Alleluia, alleluia.  
Gloria Libani data est ei: decor Carmeli, et Saron.
Alleluia.

 

Sequentia

Flos Carmeli,
Vitis florigera,
Splendor caeli,
Virgo puerpera
Singularis.

Mater mitis,
Sed viri nescia,
Carmelitis
Da privilegia,
Stella maris.
Alleluia.

 

Evangelium

(Luc. 11, 27-28)

Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.
In illo tempore: Loquente Jesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti.  At ille dixit: Quinimo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.

 

Offertorium

Porta atrii iterioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus: die autem Sabbati aperietur.

 

Secreta

Tua nos, Domine, abundantia pietatis indulgeat: ut, per sacra munera, quae tibi reverenter offerimus, gratum beatissimae Filii tui Matri famulatum exhibere valeamus.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus; per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Praefatio

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: Qui per nubem levem de mari ascendentem, immaculatam Virginem Mariam beato Eliae prophetae mirabiliter praesignasti: eique cultum a filiis prophetarum praestari voluisti.  Quos autem beata Virgo (hodierna die)   per sacrum Scapulare in filios dilectionis assumpsit, eodemque indutos ac pie morientes ad montem sanctum tuum quantocius perducere digneris.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: Sanctus, etc.

 

Communio

Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus, et optima illius.

 

Postcommunio

Laeta nos, Domine, quaesumus, beatissimae Virginis Matris tuae solemnis Commemoratio semper excipiat: quae jucunditatem nobis suae protectionis, et pacis securitatem infundat; et tibi nos reddat acceptos: Qui vivis et regnas in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Carmelite Liturgy Index

Liturgia Latina Index