CARMELITE LITURGY

FROM THE CARMELITE MISSAL


THE ORDINARY OF THE MASS

 

Judica me, Deus, ...

On coming to the altar the priest unfolds the corporal and prepares the chalice by pouring in wine and water.  When presenting the water, the server says:

S.  Benedicite.

The priest blesses the water with the formula:

P.  In nomine Patris et Filii + et Spiritus Sancti.

S.  Amen.

P.  In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.  Amen.

P.  Confitemini Domino quoniam bonus.

S.  Quoniam in saeculum misericordia ejus.

P.  Confiteor Deo omnipotenti, et beatae Mariae semper virgini, beato Patri nostro Eliae, omnibus sanctis, et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione, locutione, opere et omissione, mea culpa.  Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Patrem nostrum Eliam, omnes Sanctos et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

S.  Misereatur tui omnipotens Deus et dimittat tibi omnia peccata tua: liberet te ab omni malo, conservet et confirmet te in omni opere bono, et perducat ad vitam aeternam.

P. Amen.

S.  Confiteor Deo omnipotenti, et beatae Mariae semper virgini, beato Patri nostro Eliae, omnibus Sanctis, et tibi pater, quia peccavi nimis cogitatione, locutione, opere et omissione, mea culpa.  Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Patrem nostrum Eliam, omnes Sanctos et te, pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

P.  Misereatur vestri, omnipotens Deus, et dimittat vobis omnia peccata vestra: liberet vos ab omni malo, conservet et confirmet vos in omni opere bono, et perducat vos ad vitam aeternam.

S.  Amen.

P.  Indulgentiam, absolutionem et remissionem omnium peccatorum nestrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

S.  Amen.

P.  + Adjutorium nostrum in nomine Domini.

S.  Qui fecit caelum et terram.

 

The priest goes up to the altar, and inclining says:

Oremus.

Aufer a nobis, Domine, cunctas iniquitates nostras: ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire.  Per Christum Dominum nostrum.  Amen.

Oramus te, Domine, per merita Sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic sunt, et omnium Sanctuorum: ut indulgere digneris omnia peccata mea.  Amen.

 

Ab illo ...

 

P.  Kyrie eleison.
S.  Kyrie eleison.
P.  Kyrie eleison.

S.  Christe eleison.
P.  Christe eleison.
S.  Christe eleison.

P.  Kyrie eleison.
S.  Kyrie eleison.
P.  Kyrie eleison.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.  Laudamus te.  Benedicimus te.  Adoramus te.  Glorificamus te.  Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam.  Domine Deus, rex caelestis, Deus Pater omnipotens, Domine, Fili Unigenite Jesu Christe; Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris: qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.  Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.  Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris.  Amen.

The Gloria is omitted during Advent, from Septuagesima to Holy Saturday exclusively (except on Maundy Thursday), on Ferial days and in Masses for the Dead.

P.  Dominus vobiscum.

S.  Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Amen.

 

Epistle.

Responsory

P.  Jube Domine benedicere.

Dominus sit in corde meo et in labiis meis ad pronuntiandum sanctum evangelium pacis.

P.  Dominus vobiscum. 

S.  Et cum spiritu tuo.

P.  Sequentia sancti evangelii secundum

S.  Gloria tibi Domine.

Gospel

P.  Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium.  Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula; Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum; consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.  Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de caelis (hic genuflectitur) et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine: ET HOMO FACTUS EST.  Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est: Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit.  Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas.  Et in unam, sanctam, catholicam, et apostolicam ecclesiam.  Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.  Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.  Amen.

P.  Dominus vobiscum. 

S.  Et cum spiritu tuo.

P.  Oremus.

In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti.  Amen.

Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offerimus in commemorationem passionis, resurrectionis, ascensionisque in caelum Domini nostri Jesu Christi: et honore beatae et gloriosae Dei Genitricis Mariae et omnium Sanctorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem: et omnibus illis pro nobis intercedentibus in caelis, sit in salutem vivorum et requiem defunctorum.  Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.  Amen.

 

In Solemn Masses the incense is used here.

Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum Domine.

Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

Domine dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.

Ne perdas ...

In quorum manibus ...

Ego autem ...

Pes meus ...

Gloria Patri ...

Sicut erat ...

In spiritu humilitatis, et in animo contrito, suscipiamur Domine a te: et sic fiat sacrificium nostrum, ut a te suscipiatur hodie, et placeat tibi, Domine Deus noster.  Amen.

P. Orate fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.

S. Memor sit Dominus omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pinguae fiat, tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.

The Secret

P.  Per omnia saecula saeculorum. 

S.  Amen.

P.  Dominus vobiscum.

S.  Et cum spiritu tuo.

P.  Sursum corda.

S.  Habemus ad Dominum.

P.  Gratias agamus Domino Deo nostro.

S.  Dignum et justum est.

 

PREFACE

 

 

 

 

 

No.  8.  PREFACE OF THE HOLY TRINITY

It is said on the Feast, and on the three days following (except on Feasts which have a proper Preface); on the Feast of the Transfiguration, and on all Sundays throughout the year which have no proper Preface. 

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Qui cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto, unus es Deus, unus es Dominus: non in unius singularitate personae, sed in unius trinitate substantiae.  Quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia discretionis sentimus.  Ut in confessione sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli, atque archangeli, cherubim quoque, ac seraphim, qui non cessant clamare quotidie, una voce dicentes: Sanctus, etc. It is truly meet and just, right and salutary, that we should always and in all places give thanks to thee, O holy Lord, Father almighty, eternal God.  Who with thine only-begotten Son and Holy Ghost art one God and one Lord: not in the oneness of a single person but in the trinity of one substance.  For that which by thy revelation we believe of thy glory, the same we believe of thy Son, and the same of the Holy Ghost, without difference or distinction.  So that in con­fessing the true and everlasting Deity we adore distinction of persons, unity of essence, and equality in majesty.  Which the angels and arch angels, the cherubim also and the seraphim praise, who cease not daily to cry out with united voice, saying: Holy, etc.

No.  16.  COMMON PREFACE

Said on all Feasts and Ferias having no proper Preface.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum.  Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates; caeli caelorumque virtutes, ac beata seraphim, socia exsultatione concelebrant.  Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confessione dicentes: It is truly meet and just, right and salutary, that we should always and in all places give thanks to thee, O holy Lord, Father almighty, eternal God through Christ our Lord.  Through whom the angels praise thy majesty the dominations adore it and the powers are in awe; the heavens and the virtues of heaven and the blessed seraphim celebrate it with united joy.  With these we pray thee join our voices also, while we say with lowly praise:

 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.  Pleni sunt caeli et terra gloria tua: Hosanna in excelsis.

+ Benedictus qui venit in nomine Domini.  Hosanna in excelsis.

THE CANON OF THE MASS.

Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus, ac petimus, uti accepta habeas, et benedicas haec + dona, haec + munera, haec + sancta sacrificia illibata: in primis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica; quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum: una cum Papa nostro N. , et antistite nostro N. , et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.

 Memento Domine famulorum, famularumque tuarum N.  et N., et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio: pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se, suisque omnibus; pro redemptionem animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.

Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper virginis Mariae, genitricis Dei, et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis, et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum: quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  Amen.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas; atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.  Per Christum Dominum nostrum.  Amen.

Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus, bene + dictam, adscri + ptam, ra + tam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis Cor + pus, et San + guis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.

Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; et elevatis oculis suis in caelum ad te, Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens, ACCIPITE, ET MANDUCATE EX HOC OMNES:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, bene + dixit, deditque discipulis suis, dicens: ACCIPITE, ET BIBITE EX EO OMNES:

HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, MYSTERIUM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam, panem + sanctae vitae aeternae, etcalicem + salutis perpetuae.

Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae majestatis tuae; ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosancti Filii tui cor + pus, et san + guinem sumpserimus, omni bene + dictione caelesti, et gratia repleamur.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  Amen.

 Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, N.  et N.  Ipsis, Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  Amen.

Nobis quoque peccatoribus: famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis et martyribus: cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Agnete, Caecilia, et omnibus sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte.  Per Christum Dominum nostrum.

Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sancti + ficas, vivi + ficas, bene + dicis, et praestas nobis.

Per + ipsum, et cum + ipso, et in + ipso est tibi Deo Patri + omnipotenti in unitate Spiritus + Sancti, omnis honor et gloria:

P.  Per omnia saecula saeculorum.

S.  Amen.

 

OREMUS.

Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.  Panem nostrum quotidianum da nobia hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.  Et ne inducas in tentationem.

S.  Sed libera nos a malo.

P.  Amen.

Libera nos, quaesumus Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus, et futuris; et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria, cum beatis apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus sanctis, propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

P. Per omnia saecula saeculorum.

S.  Amen.

P.  Pax + Domini sit + semper vobis + cum.

S.  Et cum spiritu tuo.

Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi fiat mihi, et omnibus sumentibus, salus mentis et corporis; et ad vitam aeternam promerendam atque capessendam praeparatio salutaris. Per eumdem Christum Dominum nostrum.  Amen.

 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

 

Domine Jesu Christe, qui dixisti Discipulis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis:

Habete vinculum pacis et caritas

P. Pax tecum.

S. Et cum spiritu tuo.

Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis, et universis malis; et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te nunquam separari permittas: Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum.  Amen.

Perceptio ...

Salve Salus mundi, Verbum Patris, Hostia sacra, viva Caro, Deitas integra, verus Homo.

Domine, non sum dignus, ...

Corpus Domini nostri Jesu + Christi custodiat animam meam in vitam aeternam.  Amen.

Quid retribuam ...

Sanguis Domini nostri Jesu + Christi custodiat animam meam in vitam aeternam.  Amen.

In nomine ...

Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi.

Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea.

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam.  Amen.

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus; ut de corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi fiat nobis remedium sempiternum.  Amen.

Corpus tuum ...

P.  Dominus vobiscum.

S.  Et cum spiritu tuo.

Oremus.

P.  Dominus vobiscum.

S.  Et cum spiritu tuo.

P.  Ite, missa est.

S.  Deo gratias.

P.  Benedicamus Domino.

S.  Deo gratias.

In Masses for the dead he says:

P.  Requiescant in pace.

S.  Amen.

Placeat tibi sancta Trinitas obsequium servitutis meae; et praesta, ut hoc sacrificium, quod oculis tuae majestatis indignus obtuli sit tibi acceptabile, mihique et omnibus pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile in vitam aeternam.  Amen.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris et + Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos et maneat semper.

S.  Amen.

 

Salve Regina

Regina caeli ...

P.  Dominus vobiscum.

S.  Et cum spiritu tuo.

P. Initium sancti evangelii secundum Joannem.

S.  Gloria tibi Domine.

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum.  Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.  In ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.  Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.  Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.  In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.  In propria venit, et sui eum non receperunt.  Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt.  (Hic genuflecitur). ET VERBUM CARO FACTUM EST, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

S.  Deo gratias.

P. Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.

 


Carmelite Liturgy Index