THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

CHRISTMAS


SUNDAY WITHIN THE OCTAVE OF CHRISTMAS

 

 

Semi-Double

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Introit:

Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.
V.
Dominus regnavit, decorem indutus est; indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.

 

The Gloria is said.

 

Collect:

Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo: ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.  Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Concede quaesumus omnipotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Galatians 4:1-7

Fratres: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.  At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.  Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.  Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius: et haeres per Deum.

 

Gradual:

Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.
V. 
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi: lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.

Alleluia, alleluia.
Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se virtute.
Alleluia.

 

Gospel: 

Luke 2:33-40

In illo tempore: Erat Joseph et Maria mater Jesu mirantes super his, quae dicebantur de illo.  Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.  Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.  Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die.  Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.  Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.  Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Deus firmavit orbem terrae, qui non commovebitur: parata sedes tua, Deus, ex tunc; a saeculo tu es.

 

Secret:

Concede quaesumus omnipotens Deus: ut oculis tuae majestatis munus oblatum, et gratiam nobis piae devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Oblata, Domine, munera, nova Unigeniti tui nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Nativity:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cúlestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communicantes:

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ...

 

Communion:

Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.

 

Postcommunion:

Per hujus, Domine, operationem mysterii, et vitia nostra purgentur; et justa desideria compleantur.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Praesta quaesumus omnipotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largitor.  Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Index for Christmas

Liturgia Latina Index