THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

CHRISTMAS


THIRD MASS OF CHRISTMAS (DAY)

 

Double of the First Class with Octave

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Station: St. Mary Major

 

Introit:

Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis; cujus imperium super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus. 
V. Cantate Domino canticum novum; quia mirabilia fecit.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis; cujus imperium super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus. 

 

The Gloria is said.

 

Collect:

Concede quaesumus omnipotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Hebrews 1:1-12

Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula: qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.  Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te?  Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.  Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.  Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.  Ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui.  Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis.  Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt coeli.  Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

 

Gradual:

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: jubilate Deo omnis terra.
V.  Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justitiam suam

Alleluia, alleluia.
Dies sanctificatus illuxit nobis: venite gentes, et adorate Dominum: quia hodie descendit lux magna super terram.
Alleluia.

 

Gospel:

John 1:1-14

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.  Hoc erat in principio apud Deum.  Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.  Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.  Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.  Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.  Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.  In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.  In propria venit, et sui eum non receperunt.  Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.  (Hic genuflectitur.)  Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, et gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem terrarum, et plenitudinem ejus tu fundasti: justitia et judicium praeparatio sedis tuae.

 

Secret:

Oblata, Domine, munera, nova Unigeniti tui nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Nativity:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cúlestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communicantes:

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ...

 

Communion:

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

 

Postcommunion:

Praesta quaesumus omnipotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largitor.  Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Last Gospel:

Matthew 2:1-12

Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum?  Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum.  Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.  Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.  At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae: Sic enim scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.  Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis: et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.  Qui cum audissent regem, abierunt.  Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.  Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.  Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, (hic genuflectitur) et procidentes adoraverunt eum.  Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.  Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

 


Index for Christmas

Liturgia Latina Index