MARTYROLOGIUM ROMANUM

GREGORII XIII JUSSU EDITUM, URBANI VIII ET CLEMENTIS X AUCTORITATE RECOGNITUM AC DEINDE ANNO MDCCXLIX BENEDICTI XIV LABORE ET STUDIO AUCTUM ET CASTIGATUM


 
Arma

 

Desideratus Josephus

TITULI S. PETRI AD VINCULA, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE PRESBYTER
CARDINALIS MERCIER,
DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA ARCHIEPISCOPUS MECHLINIENSIS,
PRIMAS BELGII

Omnibus has visuris salutem in Domino.

 

Cum hoc anno MCMII, SS. D.N. Leone Papa XIII, auspice et patrono, novum prodierit Martyrologium ad cujus normam juxta Decretum S.R.C. die 1 Maji anni praedicti omnis deinceps Martyrologii Romani editio imprimenda foret; cumque audiverimus praesentem memorati Martyrologii editionem, novis Sanctorum elogiis auctam, opera typograhi nostri HUBERTI DESSAIN absolutam, diligenti facta collatione per Venerabilem Dominum G. VAN CASTER, ecclesiae nostrae Metropolitanae canonicum capitularem, ad hoc specialiter deputatum, fideliter concordare cum originali a S.R.C. reviso et approbato, hanc ipsam approbamus et evulgandi licentiam damus.

Datum Mechliniae sub nostris signo sigilloque ac Secretarii nostri chirographo die 28 Martii 1913.

                + D.J. CARD. VAN MERCIER, Archiep. Mechlinien.

           De mandato Emi ac Rmi Dni Card. Archiepiscopi.

                    P. VAN MESSEM, Secret.

 


Index Generalis

Introductio

Index Nominum Sanctorum

Liturgia Latina Front Page