MARTYROLOGIUM ROMANUM

GREGORII XIII JUSSU EDITUM, URBANI VIII ET CLEMENTIS X AUCTORITATE RECOGNITUM AC DEINDE ANNO MDCCXLIX BENEDICTI XIV LABORE ET STUDIO AUCTUM ET CASTIGATUM



SEPTEMBER


1 Septembris Kalendis Septembris. Luna ... xxij. A

In provincia Narbonensi sancti Atgidii, Abbatis et Confessoris, cujus nomine est appellatum oppidum, quod postea crevit in loco, ubi ipse monasterium erexerat et mortalis vitae cursum absolverat.

Sentiani, in finibus Apuliae, passio sanctorum Donati et alterius Felicis; qui, sanctorum Bonifatii et Theclae filii, a Valeriano Judice, sub Maximiano Imperatore, jussi sunt, post varia tormenta, capite praecidi hodierna die, in qua et festivitas aliorum ex duodecim fratribus, quorum natalis respectivis diebus agitur, instituta est celebrari. Ipsorum vero duodecim fratrum corpora Beneventum postea translata sunt, ibique honorifice asservata.

In Palaestina sanctorum Josue et Gedeonis.

Hierosolymis beatae Annae Prophetissae, cujus sanctitatem sermo Evangelicus prodit.

Capuae, via Aquaria, sancti Prisci Martyris, qui fuit unus de antiquis Christi discipulis.

Tuderti, in Umbria, sancti Terentiani, Episcopi et Martyris; qui, sub Hadriano Imperatore, Laetiani Proconsulis jussu, equuleo et scorpionibus cruciatus est, ac demum, abscissa lingua, capitis damnatus martyrium complevit.

Heracleae, in Thracia, sancti Ammonis Diaconi, et sanctarum quadraginta Virginum, quas ille erudivit in fide, et, sub Licinio tyranno, ad martyrii gloriam secum perduxit.

In Hispania sanctorum Martyrum Vincentii et Laeti.

Populonii, in Tuscia, sancti Reguli Martyris, qui ex Africa illuc venit, ibique, sub Totila, martyrium consummavit.

Capuae sancti Prisci Episcopi, qui unus fuit ex illis Sacerdotibus, qui, in persecutione Wandalorum, ob fidem catholicam varie afflicti et vetustae navi impositi, ex Africa ad Campaniae littora pervenerunt, et Christianam religionem, in iis locis dispersi diversisque Ecclesiis praefecti, mirifice propagarunt. Ipsius autem fuerunt socii Castrensis, cujus dies natalis tertio Idus Februarii recolitur, Tammarus, Rosius, Heraclius, Secundinus, Adjutor, Marcus, Augvistus, Elpidius, Canion et Vindonius.

Apud Senonas beati Lupi, Episcopi et Confessoris; de quo refertur quod quadam die, praesente Clero, dum sacris altaribus adstaret, lapsa est caelitus gemma in ejus calicem sanctum.

Rhemis, in Gallia, sancti Xysti, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus.

Apud Cenomanos, in Gallia, sancti Victorii Episcopi.

Apud Aquinum sancti Constantii Episcopi, prophetiae dono multisque virtutibus clari.

Ad Aquas Duras, in Constantiensi Germaniae territorio, sanctae Verenae Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


2 Septembris Quarto Nonas Septembris. Luna ...

xxj. B

Sancti Stephani, Regis Hungarorum et Confessoris; qui decimo octavo Kalendas Septembris obdormivit in Domino.

Romae sanctae Maximae Martyris, quae, simul cum sancto Ansano Christum confessa, in persecutione Diocletiani, dum fustibus caeditur, reddidit spiritum.

Pamiae, in Gallia, sancti Antonini Martyris, cujus reliquiae apud Ecclesiam Palentinam, in Hispania, magna veneratione asservantur.

Item sanctorum Martyrum Diomedis, Juliani, Philippi, Eutychiani, Hesychii, Leonidae, Philadelphi, Menalippi et Pantagapae; quorum alii igne, alii aqua, ense alii et cruce martyrium compleverunt.

Nicomediae sanctorum Martyrum Zenonis, atque Concordii et Theodori, filiorum ejus.

Lugduni, in Gallia, sancti Elpidii, Episcopi et Confessoris.

In Piceno item sancti Elpidii Abbatis, cujus nomine oppidum est appellatum, quod ejus sacrum corpus se possidere congaudet.

In monte Soracte sancti Nonnosi Abbatis, qui ingentis molis saxum oratione sua transtulit, aliisque miraculis coruscavit.

Eodem die Commemoratio sanctorum Martyrum germanorum Evodii, Hermogenis et Callistae; de quibus, in Syracusana Siciliae urbe martyrium passis, agitur etiam septimo Kalendas Maji.

Lugduni, in Gallia, Translatio sanctorum Justi, Episcopi et Confessoris, ac Viatoris, qui ejus fuerat minister; quorum natalis dies respective pridie Idus Octobris et duodecimo Kalendas Novembris recensetur.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


3 Septembris Tertio Nonas Septembris. Luna ...

vij. E

Sancti Pii Papae Decimi, cujus natalis dies tertiodecimo Kalendas Septembris recensetur.

Corinthi natalis sanctae Phoebes, cujus meminit beatus Apostolus Paulus ad Romanos scribens.

Capuae sanctorum Martyrum Aristsei Episcopi, et Antonini pueri.

Eodem die natalis sanctorum Martyrum Aigulphi, Abbatis Lirinensis, et Sociorum ipsius Monachorum, qui, linguis praecisis oculisque effossis, gladio obtruncati sunt.

Item sanctorum Martyrum Zenonis et Charitonis; quorum alter in lebetem liquati plumbi conjectus est, alter in ignis fornacem immissus.

Cordubae, in Hispania, sancti Sandali Martyris.

Aquilejae sanctarum Virginum et Martyrum, Euphemiae, Dorotheae, Theclae et Erasmae, quae, sub Nerone Imperatore et Sebasto Praeside, post multa supplicia, gladio caesae sunt, et a sancto Hermagora sepultae.

Nicomediae passio sanctae Basilissae, Virginis et Martyris; quae, annos novem nata, cum in persecutione Diocletiani Imperatoris, sub Alexandro Praeside, verbera, ignes ac bestias divina virtute superasset, ipsum Praesidem ad Christi fidem convertit, ac tandem extra urbem in oratione spiritum Deo reddidit.

Tulli, in Gallia, sancti Mansueti, Episcopi et Confessoris.

Mediolani depositio sancti Auxani Episcopi.

Eodem die sancti Simeonis Stylitae junioris.

Romae Translatio sanctae Serapiae, Virginis et Martyris; quae passa est quarto Kalendas Augusti.

Item Romae Ordinatio incomparabilis viri sancti Gregorii Magni in Summum Pontificem; qui, onus illud subire coactus, e sublimiori throno clarioribus sanctitatis radiis in Orbe refulsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


4 Septembris Pridie Nonas Septembris. Luna ...

vij. F

In monte Nebo, terrae Moab, sancti Moysis, legislatoris et Prophetae.

Neapoli, in Campania, natalis sanctae Candidae, quae sancto Petro Apostolo, ad eam urbem venienti, prima occurrit, atque, ab eo baptizata, postea sancto fine quievit.

Treviris sancti Marcelli, Episcopi et Martyris.

Ancyrae, in Galatia, natalis sanctorum trium puerorum Martyrum, id est Rufini, Silvani et Vitalici.

Eodem die sanctorum Martyrum Magni, Casti et Maximi.

Cabillone, in Galliis, sancti Marcelli Martyris, qui, sub Antonino Imperatore, cum a Praeside Prisco ad profanum convivium fuisset invitatus, et, hujusmodi epulas exsecrans, omnes qui aderant, cur idolis deservirent, libera increpatione corriperet, ab eodem Praeside, inaudito crudelitatis genere, cingulo tenus defossus est in terra; sicque, cum in Dei laudibus triduo perseverasset, incontaminatum spiritum reddidit.

Eodem die sanctorum Thamelis, antea idolorum sacerdotis, et Sociorum Martyrum, sub Hadriano Imperatore.

Item sanctorum Martyrum Theodori, Oceani, Ammiani et Juliani; qui sub Maximiano Imperatore, dissectis pedibus in ignem conjecti, martyrium consummarunt.

Romae sancti Bonifatii Primi, Papae et Confessoris.

Arimini sancti Marini Diaconi.

Panormi natalis sanctae Rosaliae, Virginis Panormitanae, ex regio Caroli Magni sanguine ortae; quae, pro Christi amore, paternum principatum aulamque profugit, et, in montibus ac speluncis solitaria, caelestem vitam duxit.

Viterbii Translatio beatae Rosae Virginis, ex tertio Ordine sancti Francisci, tempore Alexandri Papae Quarti.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


5 Septembris Nonis Septembris. Luna ...

vij. G

Sancti Laurentii Justiniani, primi Patriarchae Venetiarum et Confessoris, qui pontificalem Cathedram hac die invitus ascendit, et sexto Idus Januarii obdormivit in Domino.

Romae, in suburbano, beati Victorini, Episcopi et Martyris; qui, sanctitate et miraculis clarus, sacerdotium Amiterninae urbis, totius populi electione, adeptus est. Postmodum, sub Nerva Trajano, apud Cutilias, ubi putentes et sulphureae emanant aquae, cum aliis Dei servis, relegatus, ab Aureliano Judice jussus est suspendi capite deorsum; idque cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, tandem, gloriose coronatus, victor migravit ad Dominum. Ejus corpus rapuerunt Christiani, et honorifica sepultura Amiterni, in Vestinis, condiderunt.

Constantinopoli sanctorum Martyrum Urbani, Theodori, Menedemi, et Sociorum septuaginta septem ex ordine ecclesiastico; qui a Valente Imperatore, pro fide catholica, in navigio impositi, jussi sunt in mari comburi.

In Portu Romano passio sancti Herculani militis, qui, sub Gallo Imperatore, ob Christi fidem caesus flagris et capite obtruncatus est.

Capuae sanctorum Martyrum Quinctii, Arcontii et Donati.

Eodem die sancti Romuli, qui, cum esset Trajani aulae prefectus ac saevitiam Imperatoris in Christianos detestaretur, caesus est virgis, et capite truncatus.

Melitinae, in Armenia, passio sanctorum militum Eudoxii, Zenonis, Macarii, et Sociorum mille centum et quatuor; qui, cum abjecissent militiae cingulum, in persecutione Diocletiani, pro Christi confessione necati sunt.

In pago Tarvanensi, monasterio Sithinensi, in Gallia, sancti Bertini Abbatis.

Toleti, in Hispania, sanctae Obduliae Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


6 Septembris Octavo Idus Septembris. Luna ...

vij. A

In Palaestina sancti Zachariae Prophetae, qui, de Chaldaea senex in patriam reversus, ibique defunctus, juxta Aggaeum Prophetam conditus jacet.

In Hellesponto sancti Onesiphori, Apostolorum discipuli, cujus meminit sanctus Paulus ad Timotheum scribens. Ipse autem Onesiphorus ibidem, una cum sancto Porphyrio, jussu Hadriani Proconsulis acriter verberatus et a ferocibus raptatus equis, spiritum Deo reddidit.

In Africa sanctorum Episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani et Fusculi; qui, in persecutione Wandalica, jussu Ariani Regis Hunnerici, pro assertione catholicae veritatis, fustibus dirissime caesi et exsilio eliminati sunt. Inter eos etiam erat Episcopus, nomine Laetus, strenuus atque doctissimus vir, qui, post diuturnos carceris squalores, incendio concrematus est.

Alexandriae passio sanctorum Martyrum Fausti Presbyteri, Macarii et Sociorum decem; qui, sub Decio Imperatore et Valerio Praeside, pro Christi nomine, abscissis cervicibus, martyrium compleverunt.

In Cappadocia sanctorum Martyrum Cottidi Diaconi, Eugenii et Sociorum.

Veronae sancti Petronii, Episcopi et Confessoris.

Romae sancti Eleutherii Abbatis, qui Dei servus fuit, atque (ut sanctus Gregorius Papa scribit) oratione et lacrimis mortuum suscitavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


7 Septembris Septimo Idus Septembris. Luna ...

vij. B

Trecis, in Gallia, sancti Nemorii Diaconi, et Sociorum Martyrum, quos Attila, Rex Hunnorum, interfecit.

Nicomediae natalis beati Joannis Martyris, qui, cum videret crudelia adversus Christianos edicta in foro pendere, hinc, fidei ardore accensus, injecta manu, illa detraxit atque discerpsit. Cumque hoc relatum esset Diocletiano et Maximiano Augustis, in eadem urbe constitutis, omnia suppliciorum genera in eum experiri jusserunt; quae vir nobilissimus tanta vultus ac spiritus alacritate pertulit, ut ne tristis quidem pro his videri poruerit.

Caesareae, in Cappadocia, sancti Eupsychii Martyris, qui, sub Hadriano Imperatore, accusatus quod Christianus esset, in carcerem conjectus est; et, paulo post inde emissus, patrimonium statim vendidit, et pretium partim pauperibus, partim accusatoribus, tamquam benefactoribus, distribuit. Sed, iterum comprehensus, atque, cum sacrificare nollet idolis, saevissime dilaniatus et gladio confossus, sub Sapritio Judice martyrium consummavit.

Pompejopoli, in Cilicia, sancti Sozontis Martyris, qui sub Maximiano Imperatore, in ignem injectus, reddidit spiritum.

Aquilejae sancti Anastasii Martyris.

Apud Alexiam veterem, in territorio Augustodunensi, sanctae Reginae, Virginis et Martyris; quae, sub Proconsule Olybrio, carceris et equulei ac lampadarum afflicta suppliciis, demum, capite damnata, migravit ad Sponsum.

Aurelianis, in Gallia, depositio sancti Evortii Episcopi, qui, primo Romanae Ecclesiae Subdiaconus, dehinc divino munere per columbam designatus est Pontifex praefatae urbis.

In Gallia sancti Augustalis, Episcopi et Confessoris.

Capuae sancti Pamphili Episcopi.

In territorio Parisiensi sancti Clodoaldi, Presbyteri et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


8 Septembris Sexto Idus Septembris. Luna ...

vij. C

Nativitas beatissimae semper Virginis Genitricis Dei Mariae. Sancti Hadriani Martyris; cujus dies natalis quarto Nonas Martii recensetur, sed festivitas hac die, qua sacrum ejus corpus Romam translatum fuit, potissime celebratur.

Valentiae, in Hispania Tarraconensi, natalis sancti Thomae a Villa Nova, ex Eremitarum sancti Augustini Ordine, Episcopi et Confessoris, insignis propter flagrantem in pauperes caritatem; qui ab Alexandro Papa Septimo in Sanctorum numerum adscriptus est. Ipsius autem festum decimo Kalendas Octobris celebratur.

Alexandriae sanctorum Martyrum Ammonis, Theophili, Neoterii et aliorum viginti duorum.

Antiochiae sanctorum Timothei et Fausti Martyrum.

Gazae, in Palaestina, sanctorum Martyrum fratrum Eusebii, Nestabi et Zenonis; qui, tempore Juliani Apostatae, irruente in eos turba Gentilium, discerpti atque necati sunt.

Ibidem sancti Nestoris Martyris, qui sub eodem Juliano, ab iisdem Gentilibus furentibus saevissime cruciatus, emisit spiritum.

Romae sancti Sergii Primi, Papae et Confessoris.

Frisingae sancti Corbiniani, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus. Hic, a sancto Gregorio Secundo Pontifice ordinatus et ad praedicandum Evangelium missus, uberes fructus in Gallia et Germania retulit, ac demum, virtutibus et miraculis clarus, in pace quievit.

Carthagine nova, in America meridionali, sancti Petri Claver, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris; qui mira sui abnegatione et eximia caritate Nigritis in servitutem abductis, annos amplius quadraginta, operam impendens, tercenta fere eorum millia Christo sua ipse manu regeneravit; et a Leone Decimo tertio, Pontifice Maximo, in Sanctorum numerum relatus est, ac dein etiam caelestis Patronus peculiaris sacrarum ad Nigritas Missionum constitiitus et declaratus.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


9 Septembris Quinto Idus Septembris. Luna ...

vij. D

Nicomediae passio sanctorum Martyrum Dorothei et Gorgonii, qui, cum essent apud Diocletianum Augustum honores amplissimos consecuti, et persecutionem, quam ille Christianis inferebat, detestarentur, praesente eo, jussi sunt primo appendi, et flagris toto corpore laniari; deinde, visceribus pelle nudatis, aceto et sale perfundi, sicque assari in craticula; atque, ad ultimum, laqueo necari. Interjecto autem tempore, beati Gorgonii corpus Romam delatum fuit, ac via Latina positum, et inde ad Basilicam sancti Petri translatum.

In Sabinis, trigesimo ab Urbe milliario, sanctorum Martyrum Hyacinthi, Alexandri et Tiburtii.

Sebaste, in Armenia, sancti Severiani, qui, cum Licinii Imperatoris esset miles, et Quadraginta Martyres, in carcere detentos frequens visitaret, hinc, jussu Lysiae Praesidis, saxo ad pedes ligato suspensus est, ac, verberibus caesus et flagris laniatus, in tormentis reddidit spiritum.

Eodem die passio sancti Stratonis, qui pro Christo, ad duas arbores ligatus atque discerptus, martyrium consummavit.

Item sanctorum Martyrum Rufini et Rufiniani fratrum.

In territorio Tarvanensi, in Gallia, sancti Audomari Episcopi.

In monasterio Cluanensi, in Hibernia, sancti Querani, Presbyteri et Abbatis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


10 Septembris Quarto Idus Septembris. Luna ...

vij. E

Tolentini, in Piceno, depositio sancti Nicolai Confessoris, ex Ordine Eremitarum sancti Augustini. 

In Africa natalis sanctorum Episcoporum Nemesiani, Felicis, Lucii, alterius item Felicis, Littei, Polyani, Victoris, Jaderis, Dativi et aliorum; qui, sub Valeriano et Gallieno, exsurgente persecutionis rabie, ad primam confessionis Christi constantiam graviter fustibus caesi sunt, deinde, compedibus vincti et ad fodienda metalla deputati, gloriosae confessionis agonem consummarunt.

Leodii, in Belgio, sancti Theodardi, Episcopi et Martyris; qui animam suam posuit pro ovibus suis, et miraculorum signis post mortem illuxit.

Chalcedone sanctorum Martyrum Sosthenis et Victoris, qui, in persecutione Diocletiani, sub Asiae Proconsule Prisco, post vincula et bestias superatas, jussi sunt incendi; at illi, salutantes se invicem in osculo sancto, in oratione positi emiserunt spiritum.

Item sanctorum Martyrum Apellii, Lucae et Clementis.

In Bithynia sanctarum Virginum sororum Menodorae, Metrodorae et Nymphodorae; quse sub Maximiano Imperatore et Frontone Praeside, ob intrepidam in Christi fide constantiam martyrio coronatae, pervenerunt ad gloriam.

Compostellae sancti Petri Episcopi, qui multis virtutibus et miraculis claruit.

In civitate Albigensi, in Gallia, sancti Salvii, Episcopi et Confessoris.

Novariae sancti Agapii Episcopi.

Constantinopoli sanctae Pulcheriae Augustae, Virginis, religione et pietate insignis.

Neapoli, in Campania, sanctae Candidae junioris, miraculis clarae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


11 Septembris Tertio Idus Septembris. Luna ...

xiv. F

Romae, via Salaria veteri, in coemeterio Basillae, natalis sanctorum Martyrum Proti et Hyacinthi fratrum, eunuchorum beatae Eugeniae. Hi, sub Gallieno Imperatore, deprehensi quod essent Christiani, sacrificare coguntur; sed non consentientes, primo durissime verberati sunt, ac tandem pariter decollati.

Legione, in Hispania, sancti Vincentii, Abbatis et Martyris.

Laodiceae, in Syria, passio sanctorum Diodori, Diomedis et Didymi.

In Aegypto sancti Paphnutii Episcopi, qui unus fuit ex iis Confessoribus, qui, sub Galerio Maximiano Imperatore, dextro oculo effosso et sinistro poplite exciso, ad metalla damnati fuerunt; deinde, sub Constantino Magno, adversus Arianos, pro fide catholica, strenue decertavit; et demum, multis coronis auctus, in pace quievit.

Lugduni, in Gallia, depositio sancti Patientis Episcopi.

Vercellis sancti Aemiliani Episcopi.

Alexandriae sanctae Theodorae, quae, cum incaute deliquisset, inde, facti paenitens, mirabili abstinentia et patientia in habitu sancto perseveravit incognita usque ad mortem.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


12 Septembris Pridie Idus Septembris. Luna ...

xiij. G

Festum sanctissimi Nominis beatae Mariae, quod Innocentius Undecimus, Pontifex Maximus, ob insignem victoriam de Turcis, ipsius Virginis praesidio, Vindobonae in Austria reportatam, celebrari jussit.

In Bithynia sancti Autonomi, Episcopi et Martyris; qui ex Italia, Diocletiani Imperatoris persecutionem declinans, illuc profectus, ibi, cum plurimos convertisset ad fidem, a furentibus Gentilibus, dum sacra Mysteria perageret, ad altare mactatus est, et hostia Christi effectus.

Iconii, in Lycaonia, sancti Curonoti Episcopi, qui sub Perennio Praeside, capite truncatus, martyrii palmam accepit.

Alexandriae natalis sanctorum Martyrum Hieronidis, Leontii, Serapionis, Selesii, Vaieriani et Stratonis, qui, sub Maximino Iroperatore, ob confessionem nominis Christi, in mare sunt demersi.

Meri, in Phrygia, passio sanctorum Martyrum Macedonii, Theoduli et Tatiani, qui, sub Juliano Apostata, ab Almachio Praeside, post alia tormenta, super crates ferreas ignitas positi, exsultantes martyrium compleverunt.

Apud Papiam sancti Juventii Episcopi, de quo agitur sexto Idus Februarii. Ipse, a beato Hermagora, discipulo sancti Marci Evangelistae, ad eam urbem, una cum sancto Syro, cujus memoria recolitur quinto Idus Decembris, directus est; et ambo, praedicantes illic Christi Evangelium et magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas urbes divinis operibus illustrarunt, sicque in pontificali honore, glorioso fine, quieverunt in pace.

Lugduni, in Gallia, depositio sancti Sacerdotis Episcopi.

Veronae sancti Silvini Episcopi.

Anderlaci, prope Bruxellas, in Brabantia, sancti Guidonis Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


13 Septembris Idibus Septembris. Luna ...

xij. A

Alexandriae natalis beati Philippi, patris sanctae Eugeniae Virginis. Hic, dignitatem Praefecturae Aegypti deserens, Baptismatis gratiam assecutus est; quem, in oratione constitutum, jussit Terentius Praefectus, ejus successor, gladio jugulari.

Item sanctorum Martyrum Macrobii et Juliani, qui sub Licinio passi sunt.

Eodem die sancti Ligorii Martyris, qui a Gentilibus, in eremo degens, ob Christi fidem necatus est.

Alexandriae sancti Eulogii Episcopi, doctrina et sanctitate celebris.

Andegavi, in Gallia, sancti Maurilii Episcopi, qui innumeris miraculis claruit.

Apud Senonas sancti Amati, Episcopi et Confessoris.

In monasterio Romarico, in Gallia, sancti Amati, Presbyteri et Abbatis, abstinentia et miraculorum dono illustris.

Ipso die sancti Venerii Confessoris, admirandae sanctitatis viri, qui in insula Palmaria vitam eremiticam duxit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


14 Septembris Decimo octavo Kalendas Octobris. Luna ...

xj. B

Exaltatio sanctae Crucis, quando Heraclius Imperator, Chosroa Rege devicto, eam de Perside Hierosolymam reportavit.

Romae, via Appia, beati Cornelii, Papae et Martyris; qui, in persecutione Decii, post exsilii relegationem, jussus est plumbatis caedi, et sic, cum aliis viginti et uno promiscui sexus, decollari. Sed et Caerealis miles cum Sallustia uxore, quos idem Cornelius in fide instruxerat, eodem die sunt capite plexi.

In Africa passio sancti Cypriani, Episcopi Carthaginensis, sanctitate et doctrina clarissimi; qui, sub Valeriano et Gallieno Principibus, post durum exsilium, capitis detruncatione martyrium consummavit, sexto milliario a Carthagine, juxta mare. Eorumdem vero sanctorum Cornelii et Cypriani memoria sextodecimo Kalendas Octobris festive celebratur.

Apud Comanam, in Ponto, natalis sancti Joannis, Episcopi Constantinopolitani, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, propter aureum eloquentiae flumen cognomento Chrysostomi; qui, ab inimicorum factione in exsilium ejectus, et, cum e sancti Innocentii Primi, Summi Pontificis, decreto inde revocaretur, in itinere, a custodientibus militibus multa mala perpessus, animam Deo reddidit. Ejus autem festivitas sexto Kalendas Februarii celebratur, quo die sacrum ipsius corpus a Theodosio juniore Constantinopolim fuit translatum. Hunc vero praeclarissimum divini verbi prasconem Pius Papa Decimus caelestem Oratorum sacrornm Patronum declaravit atque constituit.

Treviris sancti Materni Episcopi, qui fuit discipulus beati Petri Apostoli; ac Tungrenses, Colonienses et Trevirenses, aliosque finitimos populos ad Christi fidem perduxit.

Romae sancti Crescentii pueri, qui sancti Euthymii filius exstitit; atque, in persecutione Diocletiani, sub Turpilio Judice, via Salaria, gladio percussus, occubuit.

In Africa passio sanctorum Martyrum Crescentiani, Victoris, Rosulae et Generalis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


15 Septembris Decimo septimo Kalendas Octobris.  Luna ...

x. C

Octava Nativitatis beatae Mariae Virginis. Festum Septem Dolorum ejusdem beatissimae Virginis Mariae.

Romae, via Nomentana, natalis beati Nicomedis, Presbyteri et Martyris, qui, cum diceret compellentibus se sacrificare: Ego non sacrifico nisi Deo omnipotenti, qui regnat in caelis , plumbatis diutissime caesus est, atque in eo tormento migravit ad Dominum.

Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Emilae Diaconi, et Jeremise, qui, in persecutione Arabica, post longam carceris macerationem, demum, cervicibus pro Christo abscissis, martyrium compleverunt.

In territorio Cabillonensi sancti Valeriani Martyris, quem Priscus Praeses, suspensum et gravi ungularum laceratione cruciatum, tandem, cum in Christi confessione videret immobilem ac laeto animo in ejus laudibus permanentem, gladio animadverti praecepit.

Hadrianopoli, in Thracia, sanctorum Martyrum Maximi, Theodori et Asclepiodoti; qui sub Maximiano Imperatore coronati sunt.

Item sancti Porphyrii mimi, qui, coram Juliano Apostata, per jocum suscipiens baptismum, Dei virtute derepente mutatur, et Christianum se esse profitetur; ac mox, ipsius Imperatoris mandato securi percussus, martyrio coronatur.

Eodem die sancti Nicetae Gothi, qui ab Athanarico Rege, ob catholicam fidem, jussus est igne comburi.

Marcianopoli, in Thracia, sanctae Melitinae Martyris, quae, sub Antonino Imperatore et Antiocho Prseside, cum ad Gentilium fana semel et iterum ducta esset, atque idola semper corruerent, ideo suspensa et laniata est, ac demum capite plexa.

Tulli, in Gallia, sancti Apri Episcopi.

Item sancti Leobini, Episcopi Carnutensis.

Lugduni, in Gallia, sancti Albini Episcopi.

Eodem die depositio sancti Aichardi Abbatis.

In Gallia sanctae Eutropiae Viduae.

Genuae sanctae Catharinae Viduae, contemptu mundi et caritate in Deum insignis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


16 Septembris Sextodecimo Kalendas Octobris. Luna ...

ix. D

Sanctorum Martyrum Cornelii Pape, et Cypriani, Carthaginensis Episcopi, quorum memoria decimo octavo Kalendas Octobris recolitur.

Chalcedone natalis sanctae Euphemiae, Virginis et Martyris; quae, sub Diocletiano Imperatore et Prisco Proconsule, tormenta, carceres, verbera, argumenta rotarum, ignes, pondera lapidum, bestias, plagas virgarum, serras acutas, sartagines ignitas pro Christo superavit. Sed, rursus in theatrum ad bestias ducta, ibi, cum orasset ad Dominum ut jam spiritum suum susciperet, una ex iis morsum sancto corpori infigente, ceteris pedes ejus lambentibus, immaculatum spiritum Deo reddidit.

Romae sanctorum Martyrum Luciae, nobilis matronae, et Geminiani; quos ambos Diocletianus Imperator, poenis gravissimis afflictos diuque tortos, tandem, post laudabilem martyrii victoriam, gladio animadverti praecepit.

Natalis sancti Martini Primi, Papae et Martyris, qui, cum Sergium ac Paulum et Pyrrhum haereticos, Romae coacta Synodo, condemnasset, ideo, jussu Constantis, Imperatoris haeretici, per fraudem captus et Constantinopolim perductus, in Chersonesum relegatus est, ibique, ob catholicam fidem aerumnis confectus, vitam finivit, multisque miraculis claruit. Ejus corpus, postea Romam translatum, in Ecclesia sanctorum Silvestri et Martini conditum fuit. Ipsius tamen festivitas pridie Idus Novembris celebratur.

Romae item natalis sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae sponsum suum Valerianum et fratrem ejus Tiburtium ad credendum in Christum perduxit, et ad martyrium incitavit. Hanc Almachius, Urbis Praefectus, post eorum martyrium teneri, atque illustri passione, post ignem superatum, fecit gladio consummari, tempore Marci Aurelii Severi Alexandri Imperatoris. Ejus vero festum recolitur decimo Kalendas Decembris.

Heracleae, in Thracia, sanctae Sebastianae Martyris, quae a beato Paulo Apostolo ad Christi fidem est perducta; atque, sub Domitiano Imperatore et Sergio Praeside, variis modis tentata, gladio tandem caesa est.

Romae, via Flaminia, sanctorum Martyrum Abundii Presbyteri, et Abundantii Diaconi, quos Diocletianus Imperator, una cum illustri viro Marciano et ejus filio Joanne, quem illi a mortuis suscitaverant, gladio feriri jiissit, decimo ab Urbe lapide.

Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Rogelli et Servidei, qui, manibus pedibusque abscissis, ad ultimum decollati sunt.

Apud Candidam Casam, in Scotia, sancti Niniani, Episcopi et Confessoris.

In Anglia sanctae Edithae Virginis, Regis Anglorum Edgari filiae, quae, in monasterio a teneris annis Deo dicata, saeculum hoc ignoravit potius quam reliquit.

In monte Cassino Beati Victoris Papae Tertii, qui, sancti Gregorii Septimi successor, Apostolicam Sedem novo splendore illustravit, insignem de Saracenis triumphum divina ope consecutus. Cultum, ab immemorabili tempore eidem exhibitum, Leo Decimus tertius, Pontifex Maximus, ratum habuit et confirmavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


17 Septembris Quintodecimo Kalendas Octobris. Luna ...

viij. E

In monte Alverniae, in Etruria, commemoratio Impressionis sacrorum Stigmatum, quibus sanctus Franciscus, Ordinis Minorum Institutor, in suis manibus, pedibus et latere, mirabili Dei gratia, impressus fuit.

Romae natalis sancti Roberti Bellarmino, Confessoris, e Societate Jesu, atque Cardinalis et Capuani olim Episcopi, sanctitate, doctrina, et plurimis ad catholicae fidei et Apostolicae Sedis defensionem susceptis laboribus clarissimi; quem Pius Undecimus, Pontifex Maximus, Sanctorum honoribus auxit et universalis Ecclesiae Doctorem declaravit, ejusque festum tertio Idus Maji recolendum indixit.

Romas, via Tiburtina, natalis sancti Justini, Presbyteri et Martyris; qui, in persecutione Valeriani et Gallieni, ob confessionis gloriam fuit insignis. Hic beati Pontificis Xysti Secundi, Laurentii, Hippolyti aliorumque plurimorum Sanctorum corpora sepelivit, ac demum, sub Claudio, martyrium consummavit.

Item Romae sanctorum Martyrum Narcissi et Crescentionis.

Apud Leodium, in Belgio, beati Lamberti, Episcopi Trajectensis, qui, cum regiam domum zelo religionis increpasset, a nocentibus innocens occisus est, sicque aulam regni caelestis perpetuo victurus intravit.

Caesaraugustae, in Hispania, sancti Petri de Arbues, primi in Aragoniae regno Quaesitoris fidei; quem, a relapsis Judaeis ob eamdem, quam pro munere suo strenue tuebatur, catholicam fidem, immaniter trucidatum, sanctorum Martyrum catalogo [Beatus] Pius Papa Nonus adjunxit.

In Britania sanctorum Martyrum Socratis et Stephani.

Novioduni, in Galliis, sanctorum Martyrum Valeriani, Macrini et Gordiani.

Augustoduni sancti Flocelli pueri, qui, sub Antonino Imperatore et Valeriano Praeside, multa passus, demum, a feris discerptus, martyrii coronam adeptus est.

Cordubae, in Hispania, sanctae Columbae, Virginis et Martyris.

In Phrygia sanctae Ariadnae Martyris, sub Hadriano Imperatore.

Eodem die sanctae Agathocliae, quae, cum esset ancilla cujusdam mulieris infidelis, a domina sua longo tempore verberibus aliisque aerumnis est vexata ut Christum negaret; demum, oblata Judici ac saevius laniata, et nihilominus in confessione fidei persistens, ideo, post excisionem linguae, in ignem projecta est.

Mediolani depositio sancti Satyri Confessoris, cujus insignia merita sanctus Ambrosius, ejus frater, commemorat.

Apud Bingiam, in dioecesi Moguntinensi, sanctae Hildegardis Virginis.

Romae sanctae Theodorae matronae, quae, in persecutione Diocletiani, sanctis Martyribus sedulo ministrabat.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


18 Septembris Quartodecimo Kalendas Octobris. Luna ...

vij. F

Auximi, in Piceno, sancti Josephi a Cupertino, Sacerdotis ex Ordine Minorum Conventualium et Confessoris; quem Clemens Papa Decimus tertius in Sanctorum numerum retulit.

In Chalcide Graeciae natalis sancti Methodii, qui prius Olympii, in Lycia, et postea Tyri, in Phoenicia, exstitit Episcopus, sermonis nitore ac doctrina clarissimus; atque, ad extremum novissimae persecutionis (ut scribit sanctus Hieronymus), martyrio coronatus est.

In territorio Viennensi sancti Ferreoli Martyris, qui, cum esset tribuniciae potestatis, jussu impiissimi Praesidis Crispini tentus, et primo crudelissime verberatus, deinde, gravi catenarum pondere onustus, in teterrimum carcerem trusus est; unde, solutis Dei nutu vinculis et januis carceris patefactis, exiens, ab insequentibus iterum est captus, ac martyrii palmam obtruncatione capitis percepit.

Item sanctarum Martyrum Sophiae et Irenes.

Mediolani sancti Eustorgii Primi, ejusdem civitatis Episcopi, beati Ambrosii testimonio celebris.

Gortynae, in Creta, sancti Eumenii, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


19 Septembris Tertiodecimo Kalendas Octobris. Luna ...

vj. G

Puteolis, in Campania, sanctorum Martyrum Januarii, Beneventanae civitatis Episcopi, ejusque Diaconi Festi, et Desiderii Lectoris, Sosii, Diaconi Ecclesiae Misenatis, Proculi, Diaconi Puteolani; Eutychii et Acutii. Hi omnes, post vincula et carceres, capite caesi sunt, sub Diocletiano Principe. Corpus sancti Januarii delatum fuit Neapolim, atque honorifice in Ecclesia tumulatum; ubi etiam beatissimi Martyris sanguis in ampulla vitrea adhuc servatur, qui, in conspectu capitis illius positus, velut recens liquescere et ebullire conspicitur.

In Palaestina sanctorum Martyrum et Aegypti Episcoporum Pelei, Nili et Eliae; qui, tempore persecutionis Diocletiani, cum plurimis Clericis, pro Christo sunt igne consumpti.

Nuceriae natalis sanctorum Martyrum Felicis et Constantiae, qui passi sunt sub Nerone.

Eodem die sanctorum Martyrum Trophimi, Sabbatii et Dorymedontis, sub Probo Imperatore. Ex eis Sabbatius Antiochiae, jussu Attici Praesidis, tamdiu flagris caesus est, donec emitteret spiritum; Trophimus vero, Synnadam, in Phrygia, ad Perennium Praesidem missus, ibi, post multos cruciatus, cum Dorymedonte Senatore, capitis decollatione martyrium consummavit.

Eleutheropoli, in Palaestina, sanctae Susannae, Virginis et Martyris; quae, orta ex idolorum sacerdote Arthemio et Judaea muliere Martha, ad Christianam fidem, parentibus mortuis, est conversa, atque ob eamdem fidem ab Alexandro Praefecto varie torta et in carcerem trusa, ibi orans migravit ad Sponsum.

Cordubae, in Hispania, sanctae Pomposae, Virginis et Martyris; quae in persecutione Arabica, ob impavidam Christi confessionem decollata gladio, palmam consecuta est.

Cantuariae sancti Theodori Episcopi, qui, a beato Vitaliano Papa in Angliam missus, doctrina et sanctitate refulsit.

Turonis, in Gallia, sancti Eustochii Episcopi, magnarum virtutum viri.

In territorio Lingoniensi sancti Sequani, Presbyteri et Confessoris.

Barcinone, in Hispania, beatae Mariae de Cervellione, ex Ordine beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum, Virginis; quae, ob praesentem quam invocantibus confert opem, Maria de Subsidio vulgo nuncupatur.

In vico Druelle, in dioecesi Ruthenensi, in Gailia, sanctae Mariae Gulielmae Aemiliae de Rodat, Virginis, Congregationis Sororum a sancta Familia Fundatricis, puellis erudiendis et egenis sublevandis addictissimae, quae a Pio Duodecimo, Pontifice Maximo, inter sanctas Virgines relata est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


20 Septembris Duodecimo Kalendas Octobris. Luna ...

v. A

Vigilia sancti Matthaei, Apostoli et Evangelistae. 

Romae passio sanctorum Martyrum Eustachii et Theopistis uxoris, cum duobus filiis Agapito et Theopisto, qui, sub Hadriano Imperatore, damnati ad bestias, sed Dei ope ab iis nullatenus laesi, tandem, in bovem aeneum candentem inclusi, martyrium consummarunt.

Cyzici, in Propontide, natalis sanctorum Martyrum Faustae Virginis, et Evilasii, sub Maximiano Imperatore; e quibus Fausta, ab eodem Evilasio, idolorum sacerdote, decalvata et ad turpitudinem rasa, suspensa et torta est. Deinde, cum eam vellet mediam secare, et carnifices laedere non valerent, stupens credidit in Christum Evilasius; et, dum ipse quoque, Imperatoris jussu, fortiter torqueretur, Fausta, capite terebrata, clavis toto corpore confixa et sartagini ignitae imposita, tandem, cum eodem Evilasio, illam voce de cadis vocante, transivit ad Dominum.

In Phrygia sanctorum Martyrum Dionysii et Privati.

Item sancti Prisci Martyris, qui, punctim pugionibus transverberatus, capite plexus est.

Perge, in Pamphylia, sanctorum Theodori, et Philippae matris, ac Sociorum Martyrum, sub Antonino Imperatore.

Carthagine sanctae Candidae, Virginis et Martyris; quae, sub Maximiano Imperatore, plagis toto corpore dilacerata, martyrio coronatur.

Mediolani sancti Clicerii, Episcopi et Confessoris.

Romae Translatio corporis sancti Agapiti Primi, Papae et Confessoris, ex urbe Constantinopoli, in qua Pontifex decimo Kalendas Maji obdormierat in Domino.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


21 Septembris Undecimo Kalendas Octobris. Luna ...

iv. B

In Aethiopia natalis sancti Matthaei, Apostoli et Evangelistae; qui, in ea regione praedicans, martyrium passus est. Hujus Evangelium, Hebraeo sermone conscriptum, ipso Matthaeo revelante, inventum est, una cum corpore beati Barnabae Apostoli, tempore Zenonis Imperatoris.

In terra Saar sancti Jonae Prophetae, qui sepultus est in Geth. In Aethiopia sanctat Iphigeniae Virginis, quae, baptizata a beato Matthaeo Apostolo et Deo dicata, sancto fine quievit.

Romae sancti Pamphili Martyris.

Eodem die, via Claudia, vigesimo ab Urbe milliario, passio sancti Alexandri Episcopi, qui, sub Antonino Imperatore, pro Christi fide, vincula, fustes, equuleum, lampades ardentes, ungularum laniationem, bestias ac fornacis superavit flammas, ac tandem, gladio caesus, vitam adeptus est gloriosam. Ejus corpus postea beatus Damasus Papa in Urbem transtulit sexto Kalendas Decembris.

In Cypro sancti Isacii, Episcopi et Martyris.

In Phoenicia sancti Eusebii Martyris, qui, cum ultro Praefectum adisset et se Christianum esse denuntiasset, ab eo, multis tormentis afflictus, capite caesus est.

In Cypro sancti Meletii, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


22 Septembris Decimo Kalendas Octobris. Luna ...

iij. C

Sancti Thomae a Villa Nova, ex Eremitarum sancti Augustini Ordine, Episcopi Valentini et Confessoris; cujus dies natalis recolitur sexto Idus Septembris.

Seduni, in Gallia, in loco Agauno, natalis sanctorum Martyrum Thebaeorum Mauritii, Exsuperii, Candidi, Victoris, Innocentii et Vitalis, cum Sociis ejusdem legionis; qui, sub Maximiano, pro Christo necati, gloriosa passione mundum illustrarunt.

Romae passio sanctarum Virginum et Martyrum Dignae et Emeritae, sub Valeriano et Gallieno; quarum reliquiae in Ecclesia sancti Marcelli asservantur.

Ratisbonae, in Bavaria, sancti Emmerami, Episcopi et Martyris; qui, ut alios liberaret, mortem saevissimam, Christi causa, patienter subiit.

Apud pagum Castrensium sancti Jonae, Presbyteri et Martyris; qui, cum sancto Dionysio profectus in Galliam, ibidem, Juliani Praefecti jussu verberibus caesus, gladio martyrium consummavit.

Antinoopoli, in Aegypto, sanctae Iraidis, Virginis Alexandrinae, et Sociorum Martyrum. Ipsa Virgo, cum esset ad hauriendam e proximo fonte aquam egressa, et navim vidisset Confessoribus Christi onustam, protinus, relicta hydria, se illis adjunxit, ac, simul cum iis in urbem ducta, prima omnium, post multa supplicia, capite caesa est; deinde Presbyteri, Diaconi, et Virgines, aliique omnes eodem mortis genere consumpti sunt.

Romae sancti Felicis Papae Quarti, qui pro fide catholica plurimum laboravit.

Apud civitatem Meldensem beati Sanctini Episcopi, qui fuit discipulus sancti Dionysii Areopagitae; et, ejusdem civitatis Episcopus ab eo consecratus, primus illic Evangelium praedicavit.

In territorio Constantiensi, in Gallia, sancti Lautonis Episcopi.

In monte Glonna, ad Ligerim flumen, in Gallia, sancti Florentii Presbyteri.

In oppido cui Leprosii nomen, in territorio Bituricensi, sancti Silvani Confessoris.

Lauduni, in Gallia, sanctae Salabergae Abbatissae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


23 Septembris Nono Kalendas Octobris. Luna ...

ij. D

Romae sancti Lini, Papae et Martyris, qui, primus post beatum Petrum Apostolum, Romanam Ecclesiam gubemavit, et, martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano, prope eumdem Apostolum.

Iconii, in Lycaonia, sanctae Theclae, Virginis et Martyris; quae, a sancto Paulo Apostolo ad fidem perducta, ignes ac bestias, sub Nerone Imperatore, in Christi confessione devicit; et, post plurima ad multorum doctrinam superata certamina, venit Seleuciam, ibique requievit in pace. Ipsam vero sancti Patres summis laudibus celebrarunt.

In Hispania sanctarum mulierum Xantippae et Polyxenae, quae fuerunt Apostolorum discipulae.

In Africa sanctorum Martyrum Andreae, Joannis, Petri et Antonii.

Anconae sancti Constantii, Ecclesiae Mansionarii, miraculorum gratia conspicui.

In Campania commemoratio beati Sosii, Diaconi Misenatis, quem sanctus Episcopus Januarius, cum de capite illius, Evangelium in Ecclesia legentis, flammam videret exsurgere, Martyrem futurum praeannuntiavit; et, non post multos dies, ipse Sosius, cum esset annorum triginta, capitis detruncatione martyrium cum eodem Episcopo suscepit.

Sesciaci, in Constantiensi Galliae territorio, item Commemoratio sancti Paterni, Episcopi Abrincensis et Confessoris; cujus dies natalis sextodecimo Kalendas Maji recolitur.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


24 Septembris Octavo Kalendas Octobris. Luna ...

j. E

Festum beatae Mariae Virginis de Mercede nuncupatae, Ordinis redemptionis captivorum sub ejus nomine Institutricis, de cujus Apparitione agitur quarto Idus Augusti.

Brixiae depositio sancti Anathalonis Episcopi, qui, beati Barnabae Apostoli discipulus, in ejus locum Episcopus Ecclesiae Mediolanensis successit.

In Pannonia sancti Gerardi, Episcopi Morisenae sedis et Martyris, Hungarorum Apostoli nuncupati, patricii Veneti; qui, cum e Chanadiensi oppido Albam Regalem se conferret, propre flumen Danubium ab infidelibus impetitus, lapidibus obrutus ac tandem lancea transfixus occubuit, sicque primus patriam nobili martyrio illustravit.

Augustoduni natalis sanctorum Martyrum Andochii Presbyteri, Thyrsi Diaconi, et Felicis. Hi, a beato Polycarpo, Smyrnensi Episcopo, ab Oriente directi ad docendam Galliam, ibidem flagellis durissime caesi, ac tota die inversis manibus suspensi, et in ignem missi sunt, sed non combusti; tandem eorum colla vectibus feriuntur, et ita Martyres gloriosissime coronantur.

In Aegypto passio sanctorum Paphnutii et Sociorum Martyrum. Ipse, vitam in solitudine agens, cum audiret multos Christianos in vinculis retineri, sponte, divino Spiritu concitus, Praefecto se offert, et Christianam religionem libere profitetur; a quo primum catenis ferreis costringitur, et in equuleo diutissime torquetur, deinde cum aliis plurimis ad Diocletianum mittitur, cujus jussu, ipse palmae affigitur, ceteri autem ferro necantur.

Chalcedone sanctorum quadraginta novem Martyrum, qui post martyrium sanctae Euphemiae, sub Diocletiano Imperatore, damnati ad bestias, et, cum ab iis divinitus liberi evasissent, demum, gladio percussi, migraverunt in caelum.

Arvernis, in Gallia, depositio sancti Rustici, Episcopi et Confessoris.

Flaviaci, in territorio Bellovacensi, sancti Geremari, Presbyteri et Abbatis.

Septempedae, in Piceno, depositio sancti Pacifici, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris, eximiae patientiae viri et solitudinis amore praeclari, quem Gregorius Papa Decimus sextus in Sanctorum canonem retulit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


25 Septembris Septimo Kalendas Octobris. Luna ...

*. F

Apud castellum Emmaus natalis beati Cleophae, qui fuit Christi discipulus, quem et in eadem domo in qua mensam Domino paraverat, pro confessione illius a Judaeis occisum tradunt, et gloriosa memoria sepultum.

Ambiani, in Gallia, beati Firmini Episcopi, qui, in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, post varia tormenta, capitis decollatione martyrium sumpsit.

Eodem die, via Claudia, sancti Herculani, militis et Martyris; qui, sub Antonino Imperatore, miraculis in passione beati Alexandri Episcopi ad Christum conversus, atque ob fidei confessionem, post multa tormenta, gladio caesus est.

Damasci sanctorum Martyrum Pauli, et Tattae conjugis, ac Sabiniani, Maximi, Rufi et Eugenii filiorum; qui, Christianae religionis accusati, verberibus aliisque suppliciis torti sunt, et in cruciatibus animas Deo reddiderunt.

In Asia passio sanctorum Bardomiani, Eucarpi et aliorum viginti sex Martyrum.

Lugduni, in Gallia, depositio sancti Lupi, qui ex Anachoreta factus est Episcopus.

Antisiodori sancti Anacharii, Episcopi et Confessoris.
Blesis, in Gallia, sancti Solemnii, Episcopi Carnutensis, miraculis clari.

Eodem die sancti Principii, qui fuit Episcopus Suessionensis et frater beati Remigii Episcopi.

Anagniae sanctarum Virginum Aureliae et Neomisiae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


26 Septembris Sexto Kalendas Octobris. Luna ...

xxix. G

Nicomediae natalis sanctorum Martyrum Cypriani, et Justinae Virginis. Haec, sub Diocletiano Imperatore et Eutolmio Praeside, cum multa pro Christo pertulisset, ipsum quoque Cyprianum, qui erat magus et suis magicis artibus eam dementare conabatur, ad Christianam fidem convertit; cum quo postea martyrium sumpsit. Eorum corpora, feris objecta, rapuerunt noctu quidam nautae Christiani, et Romam detulerunt; quae, postmodum in Basilicam Constantinianam translata, prope Baptisterium condita sunt.

Romae sancti Callistrati Martyris, et aliorum quadraginta novem militum; qui milites, in persecutione Diocletiani Imperatoris, cum Callistratus, insutus culeo et in mare demersus, divina ope evasisset incolumis, ad Christianam religionem conversi sunt, et cum eo pariter martyrium subierunt.

Bononia; sancti Eusebii, Episcopi et Confessoris.

Brixiae sancti Vigilii Episcopi.

In agro Tusculano beati Nili Abbatis, qui fundator monasterii Cryptae Ferratae ac vir magnae sanctitatis exstitit.

Tiferni, in Umbria, sancti Amantii Presbyteri, virtute miraculorum illustris.

Albani sancti Senatoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


27 Septembris Quinto Kalendas Octobris. Luna ...

xxviij. A

Aegeae natalis sanctorum Martyrum Cosmae et Damiani fratrum, qui, in persecutione Diocletiani, post multa tormenta, vincula et carceres, post mare et ignes, cruces, lapidationem et sagittas divinitus superatas, capite plectuntur; cum quibus etiam referuntur passi tres eorum fratres germani, id est Anthimus, Leontius et Euprepius.

Lutetiae Parisiorum item natalis sancti Vincentii a Paulo, Presbyteri et Confessoris, Congregationis Presbyterorum Missionis et Puellarum Caritatis Fundatoris, viri apostolici et pauperum patris; quem Leo Decimus tertius, Pontifex Maximus, omnium Societatum caritatis, in toto catholico Orbe exsistentium et ab eodem Sancto quomodolibet promanantium, caelestem Patronum apud Deum constituit. Ipsius tamen festivitas quartodecimo Kalendas Augusti celebratur.

Bybli, in Phoenicia, sancti Marci Episcopi, qui et Joannes a beato Luca nominatur, atque filius exstitit illius beatae Mariae, cujus memoria tertio Kalendas Julii recensetur.

Mediolani sancti Caji Episcopi, qui fuit discipulus beati Barnabae Apostoli; et, multa in Neronis persecutione passus, quievit in pace.

Romae sanctae Epicharidis, mulieris Senatoriae, quae, in eadem Diocletiani persecutione, plumbatis caesa est atque gladio percussa.

Tuderti, in Umbria, sanctorum Martyrum Fidentii et Terentii, sub eodem Diocletiano.

Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Adulphi et Joannis fratrum, qui, in persecutione Arabica, pro Christo coronati sunt; eorumque animata exemplo beata Virgo Aurea, ipsorum soror, ad fidem reducta, et ipsa postmodum martyrium fortiter subiit quartodecimo Kalendas Augusti.

Seduni, in Gallia, sancti Florentini Martyris, qui, una cum beato Hilario, post abscissionem linguae, jussus est gladio feriri.

Ravennae sancti Aderiti, Episcopi et Confessoris. 

Lutetiae Parisiorum sancti Elzearii Comitis. 

In Hannonia sanctae Hiltrudis Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


28 Septembris Quarto Kalendas Octobris. Luna ...

xxvij. B

Apud Boleslaviam veterem, in Bohemia, sancti Wenceslai, Ducis Bohemorum et Martyris, sanctitate et miraculis gloriosi, qui, dolo fratris sui necatus, victor pervenit ad palmam.

Romae sancti Privati Martyris, qui, ulceribus plenus, a beato Callisto Papa est sanatus; inde, sub Alexandro Imperatore, ob Christi fidem plumbatis caesus est usque ad mortem.

Item Romae sancti Stactei Martyris.

In Africa sanctorum Martyrum Martialis, Laurentii et aliorum viginti.

Antiochiae Pisidiae sancti Marci Martyris, pastoris ovium; itemque commemoratio sanctorum Alphii, Alexandri et Zosimi fratrum, Niconis, Neonis, Heliodori et triginta militum, qui, cum ad miracula beati Marci credidissent in Christum, diversis in locis ac diebus variisque modis martyrio coronati sunt.

Eodem die passio sancti Maximi, sub Decio Imperatore.

Tolosae sancti Exsuperii, Episcopi et Confessoris; qui beatus vir quantum sibi parcus exstiterit quantumque aliis largus, sanctus Hieronymus relatu prosecutus est memorabili.

Genuae sancti Salomonis, Episcopi et Confessoris.

Brixiae sancti Silvini Episcopi.

In Bethlehem Judae sanctae Eustochii Virginis, quae cum beata Paula, matre sua, ex urbe Roma in Palaestinam profecta est; ibique, ad Praesepe Domini cum aliis Virginibus enutrita, praeclaris meritis fulgens migravit ad Dominum.

Schorneshemii, prope Moguntiam, sanctae Liobae Virginis, miraculis clarae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


29 Septembris Tertio Kalendas Octobris. Luna ...

xxvj. C

In monte Gargano venerabilis memoria beati Michaelis Archangeli, quando ipsius nomine ibi consecrata fuit Ecclesia, vili quidem facta schemate, sed caelesti praestans virtute.
Antisiodori sancti Fraterni, Episcopi et Martyris.

In Thracia natalis sanctorum Martyrum Eutychii, Plauti et Heracleae.

In Perside sanctorum Martyrum Dadae, e Saporis Regis consanguineis, Casdoae uxoris, et Gabdelae filii; qui, honoribus exuti ac variis tormentis dilaniati, tandem, post longos carceres, gladio sunt animadversi.

In Armenia sanctarum Virginum Ripsimis et Sociarum Martyrum, sub Tiridate Rege.

In Perside sanctae Gudeliae Martyris, quae, cum plurimos convertisset ad Christum, ac Solem et Ignem adorare noluisset, ideo, sub Sapore Rege, post multa tormenta, cute capitis detracta, ligno affixa, meruit obtinere triumphum.

In Ponte Curvo, apud Aquinum, sancti Grimoaldi, Presbyteri et Confessoris.

In Palaestina sancti Quiriaci Anachoreta.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


30 Septembris Pridie Kalendas Octobris. Luna ...

xxv. D

In Bethlehem Judae depositio sancti Hieronymi Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, qui, omnium studia litterarum adeptus ac probatorum Monachorum imitator factus, multa haeresum monstra gladio suae doctrinae confodit; demum, cum ad decrepitam usque vixisset aetatem, in pace quievit, sepultusque est ad Praesepe Domini. Ejus corpus, postea Romam delatum, in Basilica sanctae Mariae Majoris conditum fuit.

Romae natalis sancti Francisci Borgiae, Sacerdotis et Confessoris; qui Praepositus Generalis fuit Societatis Jesu, ac vitae asperitate, orationis dono, abdicatis saeculi et recusatis Ecclesiae dignitatibus, vir memorabilis exstitit. Ipsius autem festum sexto Idus Octobris celebratur.

Lex6vii, in Gallia, item natalis sanctae Teresiae a Jesu Infante, ex Ordine Carmelitarum Excalceatorum; quam, vitae innocentia et simplicitate clarissimam, Pius Undecimus, Pontifex Maximus, sanctarum Virginum albo adscripsit, peculiarem omnium Missionum Patronam declaravit, ejusque festum quinto Nonas Octobris recolendum esse decrevit.

Roma sancti Leopardi Martyris, qui ex Juliani Apostatae domesticis fuit; cui caput amputatum est, et corpus ejus Aquisgranum postea translatum.

Solodori, in Gallia, passio sanctorum Martyrum Victoris et Ursi, ex gloriosa legione Thebaeorum, qui, sub Maximiano Imperatore, primum diris suppliciis cruciati, sed, caelesti super eos lumine coruscante, ruentibus in terram ministris, erepti; deinde in ignem missi, sed in nullo penitus laesi; novissime gladio consummati sunt.

Placentiae sancti Antonini Martyris, ex eadem legione.

Eodem die sancti Gregorii, Episcopi magnae Armeniae, qui, sub Diocletiano, multa passus est; ac tandem, Constantini Magni Imperatoris tempore, in pace quievit.

Cantuariae, in Anglia, sancti Honorii, Episcopi et Confessoris.

Romae sanctae Sophiae Viduae, matris sanctarum Virginum et Martyrum Fidei, Spei et Caritatis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.

 



Index Generalis

Introductio

Index Nominum Sanctorum

Liturgia Latina Front Page