MARTYROLOGIUM ROMANUM

GREGORII XIII JUSSU EDITUM, URBANI VIII ET CLEMENTIS X AUCTORITATE RECOGNITUM AC DEINDE ANNO MDCCXLIX BENEDICTI XIV LABORE ET STUDIO AUCTUM ET CASTIGATUM



DECEMBER


1 Decembris Kalendis Decembris. Luna ... xxij. A

Sancti Nahum Prophetae, in Begabar quiescentis.

Romae sanctorum Martyrum Diodori Presbyteri, et Mariani Diaconi, cum aliis pluribus, qui, sub Numeriano Principe, cum in Arenario natalitia Martyrum agerent, illic, obstructa a persecutoribus janua cryptae ac diruta desuper mole, martyrii gloriam meruerunt.

Item Romae passio sanctorum Lucii, Rogati, Cassiani et Candidae.

Narniae sancti Proculi, Episcopi et Martyris; qui, post multa egregia opera, a Rege Gothorum Totila jussus est decollari.

In civitate Casalensi sancti Evasii, Episcopi et Martyris.

Eodem die sancti Ansani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Romae confessus Christum et in carcerem trusus, deinde Senas, in Tuscia, perductus, ibidem capitis obtruncatione cursum martyrii perfecit.

Ameriae, in Umbria, sancti Olympiadis, viri Consularis, qui a beata Firmina ad fidem est conversus, et sub Diocletiano, in equuleo tortus, martyrium consummavit.

Arbele, in Perside, sancti Ananiae Martyris.

Mediolani sancti Castritiani Episcopi, qui, in maxima Ecclesiae perturbatione, virtutum meritis ac rerum pie religioseque gestarum laude enituit.

Brixiae sancti Ursicini Episcopi.

Noviomi, in Belgio, sancti Eligii Episcopi, cujus vitam admirandam multiplex signorum numerus commendat.

Apud Virodunum, in Gallia, sancti Agerici Episcopi.

Eodem die sanctae Nataliae, uxoris beati Hadriani Martyris, quae, sub Diocletiano Imperatore, sanctis Martyribus, Nicomediae in carcere detentis, multo tempore ministravit; impletoque eorum certamine, Constantinopolim est profecta, et ibidem in pace quievit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


2 Decembris Quarto Nonas Decembris. Luna ...

xxj. B

Apud Forum Cornelii, in Aemilia, natalis sancti Petri, Episcopi Ravennatis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, cognomento Chrysologi, doctrina et sanctitate celebris. Ipsius tamen festum pridie Nonas hujus mensis recolitur.

In Sanciano, Sinarum insula, item natalis sancti Francisci Xaverii, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, Indiarum Apostoli, gentium conversione, donis et miraculis clari; qui plenus meritis et laboribus obdormivit in Domino. Ipsum beatum virum Pius Decimus, Pontifex Maximus, caelestem sodalitati et operi Propagandae Fidei Protectorem elegit atque constituit; Pius vero Papa Undecimus peculiarem omnibus Missionibus Patronum dedit et confirmavit. Ejus autem festivitas, jussu Alexandri Papae Septimi, sequenti die celebratur.

Romae sanctorum Martyrum Eusebii Presbyteri, Marcelli Diaconi, Hippolyti, Maximi, Adriae, Paulinae, Neonis, Mariae, Martanae et Aureliae; qui omnes in persecutione Valeriani, sub Secundiano Judice, martyrium compleverunt.

Item Romae sancti Pontiani Martyris, cum aliis quatuor.

In Africa natalis sanctorum Martyrum Severi, Securi, Januarii et Victorini; qui ibidem martyrio coronati sunt.

Aquilejae sancti Chromatii, Episcopi et Confessoris.

Veronae sancti Lupi, Episcopi et Confessoris.

Edessae, in Syria, sancti Nonni Episcopi, cujus precibus Pelagia poenitens ad Christum conversa est.

Troade, in Phrygia, sancti Silvani Episcopi, miraculis clari.

Brixiae sancti Evasii Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


3 Decembris Tertio Nonas Decembris. Luna ...

vij. E

Sancti Francisci Xaverii, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, Indiarum Apostoli, sodalitatis et operis Propagandae Fidei atque Missionum omnium Patroni caelestis; qui pridie hujus diei quievit in pace.

In Judaea sancti Sophoniae Prophetae.

Romae sanctorum Martyrum Claudii Tribuni, et uxoris Hilariae, filiorum Jasonis et Mauri, cum septuaginta militibus. Ex eis Claudium jussit Numerianus Imperator, ingenti saxo alligatum, in flumen praecipitem dari; milites vero et ipsius Claudii filios capitali sententia puniri. Beata autem Hilaria, cum filiorum corpora sepelisset, paulo post, orans ad eorum sepulcrum, tenta est a Paganis, et, in carcerem trusa, migravit ad Dominum.

Tingi, in Mauritania, passio sancti Cassiani Martyris, qui, cum exceptoris diu gessisset officium, tandem, admiratus intrepida beati Marcelli Centurionis responsa et immobilem in Christi fide constantiam, atque caelitus inspiratus, exsecrabile duxit Christianorum neci deservire; ideoque, cum renuntiasset eidem officio, et ipse, sub Christiana professione, capite abscissus, triumphum meruit obtinere martyrii.

Item in Africa sanctorum Martyrum Claudii, Crispini, Maginae, Joannis et Stephani.

In Pannonia sancti Agricolae Martyris.

Nicomediae passio sanctorum Ambici, Victoris et Julii.

Mediolani sancti Mirocletis, Episcopi et Confessoris; cujus aliquando sanctus Ambrosius meminit.

Dorcestriae, in Anglia, sancti Birini, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus.

Curiae, in Germania, sancti Lucii, Britannorum Regis, qui primus ex iis Regibus fidem Christi suscepit, tempore sancti Eleutherii Papae.

Senis, in Tuscia, sancti Galgani Eremitae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


4 Decembris Pridie Nonas Decembris. Luna ...

vij. F

Sancti Petri Chrysologi, Episcopi Ravennatis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, cujus memoria quarto Nonas hujus mensis recensetur.

Nicomediae passio sanctae Barbarae, Virginis et Martyris; quae, in persecutione Maximini, post diram carceris macerationem, lampadarum adustionem, mamillarum praecisionem atque alia tormenta, gladio martyrium consummavit.

Constantinopoli sanctorum Theophanis et Sociorum.

In Ponto beati Meletii, Episcopi et Confessoris; qui, cum esset ob eruditionis praerogativam praecipuus, ob virtutem tamen animi et vitae sinceritatem longe magnificentior exstitit.

Bononiae sancti Felicis Episcopi, qui antea Mediolanensis Ecclesiae, sub sancto Ambrosio, Diaconus fuerat.

In Anglia sancti Osmundi, Episcopi et Confessoris.

Coloniae Agrippinae sancti Annonis Episcopi.

In Mesopotamia sancti Maruthae Episcopi, qui Dei Ecclesias, ob persecutionem Isdegerdis Regis collapsas, in Perside reparavit, multisque miraculis clarus, apud hostes etiam meruit honorari.

Parmae sancti Bernardi, Cardinalis et ejusdem civitatis Episcopi, ex Ordine Vallis Umbrosae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


5 Decembris Nonis Decembris. Luna ...

vij. G

In Judaea sancti Sabbae Abbatis, in oppido Cappadociae Mutala orti, qui miro sanctitatis exemplo refulsit, et pro fide catholica, adversus impugnantes sanctam Synodum Chalcedonensem, strenue laboravit, ac tandem in ea dioecesis Hierosolymitanae laura, quae ipsius sancti Sabbae nomine postmodum est insignita, requievit in pace.

Niciae, apud Varum fluvium, sancti Bassi Episcopi, qui, in persecutione Decii et Valeriani, a Perennio Praeside, ob Christi fidem, equuleo tortus, laminis candentibus ustus, fustibus et scorpionibus caesus, in ignem missus, et, cum inde evasisset illaesus, duobus clavis confixus, illustre martyrium consummavit.

Papiae sancti Dalmatii, Episcopi et Martyris; qui in persecutione Maximiani passus est.

Corfinii, in Pelignis, sancti Pelini, Episcopi Brundusini, qui, cum ob ejus orationem, sub Juliano Apostata, templum Martis corruisset, a templorum Pontificibus dirissime caesus est, atque, octoginta et quinque vulneribus confossus, martyrii coronam promeruit.

Item sancti Anastasii Martyris, qui, prae ardore martyrii, sponte se persecutoribus obtulit.

Thagurae, in Africa, sanctorum Martyrum Julii, Potamiie, Crispini, Felicis, Grati et aliorum septem.

Thebeste, in Numidia, sanctae Crispinae, nobilissimae feminae, quae, temporibus Diocletiani et Maximiani, cum sacrificare nollet, jussu Anolini Proconsulis decollata est; quam sanctus Augustinus saepe laudibus celebrat.

Treviris sancti Nicetii Episcopi, mirae sanctitatis viri.

Polyboti, in Asia, sancti Joannis Episcopi, cognomento Thaumaturgi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


6 Decembris Octavo Idus Decembris. Luna ...

vij. A

Myrae, quae est metropolis Lyciae, natalis sancti Nvcolai, Episcopi et Confessoris, de quo, inter plura miraculorum insignia, illud memorabile fertur, quod Imperatorem Constantinum ab interitu quorumdam se invocantium, longe constitutus, ad misericordiam per visum monitis deflexit et minis.

Eodem die sancti Polychronii Presbyteri, qui, tempore Constantii Imperatoris, cum ad altare Missas ageret, invasus est ab Arianis et jugulatus.

In Africa sancti Majorici, filii sanctae Dionysiae, qui, cum esset adolescentulus ac tormenta pavesceret, matris obtutibus verbisque corroboratus est, et, ceteris fortior factus, in tormentis animam reddidit; quem amplexata mater domi sepelivit, et ad ejus sepulcrum assidue orare consuevit.

Ibidem sanctarum mulierum Dionysiae, quae sancti Majorici Martyris exstitit mater, Dativae ac Leontiae; itemque religiosi viri, nomine Tertii, Aemiliani medici, et Bonifatii, cum aliis tribus. Hi omnes, in persecutione Wandalica, sub Ariano Rege Hunnerico, gravissimis et innumeris suppliciis pro catholicae fidei defensione cruciati, sanctorum Christi Confessorum numero sociari meruerunt.

Romae sanctae Asellae Virginis, quae (ut beatus Hieronymus scribit), ex utero matris benedicta, vitam in jejuniis et orationibus usque ad senectam produxit.

Granatae, in Hispania, passio beati Petri Paschasii, Episcopi Giennensis et Martyris, ex Ordine beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


7 Decembris Septimo Idus Decembris. Luna ...

vij. B

Vigilia Conceptionis Immaculatae beatae Mariae Virginis. 

Sancti Ambrosii Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, qui pridie Nonas Aprilis obdormivit in Domino, sed hac die potissimum colitur, qua Mediolanensem Ecclesiam gubernandam suscepit.

Romae beati Eutychiani Papae, qui per diversa loca trecentos quadraginta duos Martyres manu sua sepelivit; quibus et ipse deinde sociatus, sub Numeriano Imperatore, martyrio coronatus est, et in coemeterio Callisti sepultus.

Alexandriae natalis beati Agathonis militaris, qui, in persecutione Decii, cum prohiberet quosdam volentes illudere cadaveribus Martyrum, clamor repente totius vulgi adversus eum extollitur; oblatus autem Judici, et in Christi confessione persistens, capite pro pietate damnatus est.

Antiochiae sanctorum Martyrum Polycarpi et Theodori.

Tuburbi, in Africa, sancti Servi Martyris, qui, in persecutione Wandalica, sub Ariano Rege Hunnerico, fustibus diutissime caesus, trochleis frequenter in sublime elevatus atque ictu celeri super silices pondere corporis dimissus, et lapidibus acutissimis perfricatus, martyrii palmam adeptus est.

Theani, in Campania, sancti Urbani, Episcopi et Confessoris.

Apud Santonas, in Gallia, sancti Martini Abbatis, ad cujus tumulum creberrima divinitus fiunt miracula.

Eboriaci, in territorio Melddnsi, commemoratio sanctae Farae, etiam Burgundofarae nomine appellatae, Abbatissae et Virginis, cujus dies natalis tertio Nonas Aprilis recensetur.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


8 Decembris Sexto Idus Decembris. Luna ...

vij. C

Conceptio Immaculata gloriosae semper Virginis Genitricis Dei Mariae, quam fuisse praeservatam, singulari Dei privilegio, ab omni originalis culpae labe immunem, Pius Nonus, Pontifex Maximus, hac ipsa recurrente die, solemniter definivit.

Treviris sancti Eucharii, qui fuit discipulus beati Petri Apostoli et primus ejusdem civitatis Episcopus.

Alexandriae sancti Macarii Martyris, qui, tempore Decii, cum a Judice multis verbis ad negandum Christum suaderetur, et eo majori constantia suam profiteretur fidem, vivus ad ultimum exuri jubetur.

In Cypro sancti Sophronii Episcopi, qui pupillorum, orphanorum ac viduarum defensor mirificus, et pauperum atque oppressorum omnium adjutor fuit.

In monasterio Luxoviensi, in Gallia, sancti Romarici Abbatis, qui, cum in aula Theodoberti Regis primus esset, renuntiavit saeculo, et monasticae etiam observantiae laude ceteris antecelluit.

Constantinopoli sancti Patapii Solitarii, virtutibus et miraculis clari.

Romae Inventio sanctorum Martyrum Nemesii Diaconi, ejusque filiae Lucillae Virginis, Symphronii, Olympii Tribuni, hujusque uxoris

Exsuperiae et Theoduli filii; quorum memoria octavo Kalendas Septembris recensetur.

Veronae Ordinatio sancti Zenonis Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


9 Decembris Quinto Idus Decembris. Luna ...

vij. D

Carthagine sancti Restituti, Episcopi et Martyris, in cujus solemnitate sanctus Augustinus de ipso ad populum sermonem habuit.

Item in Africa sanctorum Martyrum Petri, Successi, Bassiani, Primitivi et aliorum viginti.

Toleti, in Hispania, natalis sanctae Leocadiae, Virginis et Martyris; quae, in persecutione Diocletiani Imperatoris, a Praefecto Hispaniarum Daciano inclusa carcere ac dire macerata, in eo tandem, cum gravissimos beatae Eulaliae et reliquorum Martyrum cruciatus audisset, impollutum spiritum, genibus in oratione positis, Christo reddidit.

Lemovicis, in Aquitania, sanctae Valeriae, Virginis et Martyris.

Veronae sancti Proculi Episcopi, qui, in persecutione Diocletiani, colaphis ac fustibus caesus, e civitate pulsus est, ac tandem, in Ecclesiam suam restitutus, quievit in pace.

Papiae sancti Syri, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus, atque apostolicis signis et virtutibus claruit.

Apameae, in Syria, beati Juliani Episcopi, qui, tempore Severi, sanctitate refulsit.

Graji, in Burgundia, sancti Petri Fourier, qui Canonicus Regularis fuit Salvatoris Nostri, et Canonissarum Regularium Dominae Nostrae edocendis puellis Institutor; atque, virtutibus ac miraculis clarus, a Leone Decimo tertio, Pontifice Maximo, Sanctorum catalogo adjunctus est.

Petragoricis, in Gailia, sancti Cypriani Abbatis, magnae sanctitatis viri.

Nazianzi, in Cappadocia, sanctae Gorgoniae, quae fuit beatae Nonnae filia, atque beatorum Gregorii Theologi et Caesarii soror, cujus ipse Gregorius virtutes et miracula conscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


10 Decembris Quarto Idus Decembris. Luna ...

vij. E

Sancti Melchiadis, Papae et Martyris, cujus dies natalis recensetur tertio Idus Januarii.

Romae, via Ostiensi, Dedicatio Basilicae sancti Pauli Apostoli; quae, simul cum Dedicatione Basilicae sancti Petri, Apostolorum Principis, annua celebritate recolitur quartodecimo Kalendas Januarii.

Eodem die sanctorum Martyrum Carpophori Presbyteri, et Abundii Diaconi; qui, in Diocletiani persecutione, primo fustibiis crudelissime caesi, deinde in carcerem, negato cibo et potu, retrusi, et rursum in equuleo torti, et post haec diu in carcere macerati, novissime gladio percussi sunt.

Alexandriae sanctorum Martyrum Mennae, Hermogenis et Eugraphi; qui sub Galerio Maximiano passi sunt.

Apud Leontinos, in Sicilia, sanctorum Martyrum Mercurii et Sociorum militum; qui, sub Tertyllo Praeside, tempore Licinii Imperatoris, gladio caesi sunt.

Ancyrae, in Galatia, sancti Gemelli Martyris, qui, post dira tormenta, sub Juliano Apostata, crucis supplicio martyrium consummavit.

Emeritae, in Hispania, passio sanctae Eulaliae Virginis, quae, sub Maximiano Imperatore, cum esset annorum duodecim, ibi, jussu Daciani Praesidis, pro confessione Christi, plurima tormenta est perpessa; novissime, in equuleo suspensa et exungulata, faculis ardentibus ex utroque latere appositis, hausto igne, spiritum reddidit.

Item ibidem sanctae Juliae, Virginis et Martyris; quae beatae Eulaliae socia fuit, et illi ad passionem properanti individua comes adhaesit.

Romae beati Gregorii Papae Tertii, qui sanctitate meritisque praeclarus migravit in caelum.

Viennae, in Gallia, sancti Sindulphi, Episcopi et Confessoris.

Brixiae sancti Deusdedit Episcopi.

Laureti, in Piceno, Translatio sacrae Domus Genitricis Dei Mariae, qua in domo Verbum caro factum est. Ipsam vero beatissimam Virginem, Lauretanae titulo nuncupatam, Benedictus Papa Decimus quintus omnibus aereonautis praecipuam apud Deum Patronam attribuit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


11 Decembris Tertio Idus Decembris. Luna ...

xiv. F

Romae sancti Damasi Primi, Papae et Confessoris; qui Apollinarem haeresiarcham damnavit, et Petrum, Episcopum Alexandrinum, fugatum restituit; multa etiam sanctorum Martyrum corpora invenit, eorumque memorias versibus exornavit.

Item Romae passio sancti Trasonis, qui, cum Christianos laborantes in thermis, aliisque operibus publicis fatigatos, et in carcere positos, de suis facultatibus aleret, jussu Maximiani tentus est, et cum aliis duobus, id est Pontiano et Praetextato, martyrio coronatus.

Ambiani, in Gallia, sanctorum Martyrum Victorici et Fusciani, sub eodem Imperatore, in quorum naribus et auribus jussit Rictiovarus Praeses immitti tarinchas, et clavis ardentibus tdmpora transfigi, deinde oculos evelli, ac postmodum eorum corpora jaculari; sicque, una cum sancto Gentiano, eorum hospite, capitibus amputatis, migraverunt ad Dominum.

In Perside sancti Barsabae Martyris.

In Hispania sancti Eutychii Martyris.

Placentiae sancti Sabini Episcopi, miraculis clari.

Constantinopoli sancti Danielis Stylitae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


12 Decembris Pridie Idus Decembris. Luna ...

xiij. G

Alexandriae sanctorum Martyrum Epimachi et Alexandri, qui, sub Decio Imperatore, cum fuissent multo tempore in vinculis, atque, diversis suppliciis affecti, perdurassent in fide, ignibus tandem consumpti sunt. Sanctus vero Epimachus, simul cum sancto Gordiano Martyre, festiva celebritate colitur sexto Idus Maji.

Romae sancti Synesii Martyris, qui, beati Xysti Papae Secundi tempore ordinatus Lector, et, cum multos convertisset ad Christum, apud Aurelianum Imperatorem accusatus, martyrii coronam gladio percussus accepit.

Eodem die sanctorum Martyrum Hermogenis, Donati et aliorum viginti duorum.

Treviris sanctorum Martyrum Maxentii, Constantii, Crescentii, Justini et Sociorum; qui in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, passi sunt.

Alexandriae sanctarum Ammonariae Virginis, Mercuriae, Dionysiae et alterius Ammonariae. Harum prima, in persecutione Decii, inauditis tormentorum generibus superatis, beatum vitae finem, ferro caedente, percepit; tres vero aliae, cum Judex a feminis superari erubesceret, ac dubitaret, ne, eadem in illas exercens cruciamenta, virili earum etiam constantia vinceretur, statim jussae sunt decollari.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


13 Decembris Idibus Decembris. Luna ...

xij. A

Syracusis, in Sicilia, natalis sanctae Luciae, Virginis et Martyris, in persecutione Diocletiani. Haec nobilis Virgo, cum eam lenones, quibus, jubente Paschasio Consulari, tradita erat ut a populo castitati ejus illuderetur, ducere vellent, nullatenus per illos moveri potuit, nec funibus additis, nec boum jugis plurimis; deinde vero, picem, resinam ac fervens oleum nil laesa superans, tandem, gladio in gutture percussa, martyrium consummavit.

Molini, in Gallia, item natalis sanctae Joannae-Franciscae Fremiot de Chantal Viduae, quae Ordinis Sanctimonialium Visitationis sanctae Mariae fuit Institutrix; ac, nobilitate generis, vitae sanctimonia, quam in quadruplici statu constanter duxit, et miraculorum dono illustris, a Clemente Decimo tertio, Pontifice Maximo, in Sanctarum numerum relata est. Sacrum ejus corpus Annesium, in Sabaudia, translatum fuit, et solemni pompa in prima sui Ordinis Ecclesia tumulatum. Ipsius autem festum duodecimo Kalendas Septembris ab universa Ecclesia Clemens Papa Decimus quartus celebrari mandavit.

In Armenia passio sanctorum Martyrum Eustratii, Auxentii, Eugenii, Mardarii et Orestis, in persecutione Diocletiani. Ex ipsis Eustratius, primum sub Lysia, deinde Sebaste, sub Agricolao Praeside, una cum Oreste exquisitis tormentis cruciatus, in fornacem missus reddidit spiritum; Orestes autem, in stratum ferreum ignitum positus, migravit ad Dominum; ceteri apud Arabracos, saevissimis agitati suppliciis, sub Lysia Praeside, diversimode martyrium consummarunt. Eorum corpora, postea Romam translata, in Ecclesia sancti Apollinaris honorifice collocata sunt.

In Sulcitana insula, apud Sardiniam, passio sancti Antiochi, sub Hadriano Imperatore.

Cameraci, in Gallia, sancti Authberti, Episcopi et Confessoris.

In pago Pontivo, in Gallia, sancti Judoci, Presbyteri et Confessoris.

In territorio Argentoratensi sanctae Othiliae Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


14 Decembris Decimo nono Kalendas Januarii. Luna ...

xj. B

Ubedae, in Hispania, natalis sancti Joannis a Cruce, Presbyteri et Confessoris, sanctae Teresiae in Carmelitarum reformatione socii; quem, a Summo Pontifice Benedicto Decimo tertio Sanctis adscriptum, Pius Papa Undecimus Doctorem universalis Ecclesiae declaravit. Ipsius tamen festivitas agitur octavo Kalendas Decembris.

Rhemis, in Gallia, passio sanctorum Nicasii Episcopi, ac sororis Eutropiae Virginis, et Sociorum Martyrum; qui a barbaris Ecclesiae hostibus caesi sunt.

Alexandriae sanctorum Martyrum Heronis, Arsenii, Isidori, et Dioscori pueri. Horum tres primos Judex, in persecutione Deciana, cum eos, variis tormentis dilanians, pari armatos constantia videret, tradi ignibus jubet; Dioscorus vero, multipliciter flagellatus, divino nutu ad consolationem fidelium dimissus est.

Antiochiae natalis sanctorum Martyrum Drusi, Zosimi et Theodori.

Eodem die passio sanctorum Justi et Abundii, qui, sub Numeriano Imperatore et Olybrio Praeside, conjecti in ignem, et, cum inde evasissent illaesi, gladio percussi sunt.

In Cypro natalis beati Spiridionis Episcopi, qui unus fuit ex illis Confessoribus, quos Galerius Maximianus, dextro oculo effosso et sinistro poplite succiso, ad metalla damnaverat. Hic prophetiae dono et signorum gloria inclytus fuit, et in Nicaeno Concilio philosophum ethnicum, Christianae religioni insultantem, devicit et ad fidem perduxit.

Bergomi sancti Viatoris, Episcopi et Confessoris.

Papiae sancti Pompeji Episcopi.

Neapoli, in Campania, sancti Agnelli Abbatis, virtute miraculorum illustris, qui obsessam urbem saepe visus est Crucis vexillo ab hostibus liberare.

Mediolani sancti Matroniani Eremita.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


15 Decembris Decimo octavo Kalendas Januarii. Luna ...

x. C

Octava Conceptionis Immaculatae beatae Mariae Virginis. 

Romae sanctorum Martyrum Irenaei, Antonii, Theodori, Saturnini, Victoris, et aliorum decem et septem, qui, in persecutione Valeriani, pro Christo passi sunt.

In Africa passio sanctorum Faustini, Lucii, Candidi, Caeliani, Marci, Januarii et Fortunati.

Ibidem sancti Valeriani Episcopi, qui, cum esset annorum plus octoginta, in persecutione Wandalica, sub Rege Ariano Genserico, conventus ab eo ut traderet Ecclesiae utensilia, idque constanter renuisset, extra civitatem singularis jussus est pelli; cumque praeceptum esset ut nullus eum neque in domo neque in agro dimitteret habitare, multo tempore in strata publica nudo sub are jacuit, et, in confessione et defensione catholicae veritatis, cursum beatae vitae complevit.

In territorio Aurelianensi sancti Maximini Confessoris.

Apud Iberos, trans Pontum Euxinum, sanctae Christianae ancillae, quae miraculorum virtute gentem illam, tempore Constantini, ad Christi fidem perduxit.

Vercellis Ordinatio sancti Eusebii, Episcopi et Martyris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


16 Decembris Decimo septimo Kalendas Januarii. Luna ...

ix. D

Sancti Eusebii, Episcopi Vercellensis et Martyris; cujus dies natalis Kalendis Augusti, et Ordinatio decimo octavo Kalendas Januarii refertur.

Sanctorum Trium Puerorum, id est Ananiae, Azariae et Misaelis; quorum corpora apud Babyloniam, sub quodam specu, sunt posita.

Ravennae sanctorum Martyrum Valentini, magistri militum, ejusque filii Concordii, atque Navalis et Agricolae; qui, in persecutione Maximiani, pro Christo passi sunt.

Formiis, in Campania, sanctae Albinae, Virginis et Martyris, sub Decio Imperatore.

In Africa passio plurimarum sanctarum Virginum, quae, in persecutione Wandalica, sub Ariano Rege Hunnerico, suspendia, pondera laminasque ignitas perpessae, martyrii agonem feliciter consummarunt.

Viennae, in Gallia, beati Adonis, Episcopi et Confessoris.

In Hibernia sancti Beani Episcopi.

Gazae, in Palaestina, sancti Irenionis Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


17 Decembris Sextodecimo Kalendas Januarii. Luna ...

viij. E

Romae natalis sancti Joannis de Matha, Presbyteri et Confessoris, qui Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum Fundator exstitit. Ipsius tamen festivitas, ex dispositione Innocentii Papae Undecimi, agitur sexto Idus Februarii.

Massiliae, in Gallia, beati Lazari Episcopi, sanctarum Mariae Magdalenae ac Marthae fratris, quem Dominus in Evangelio appellasse amicum et a mortuis excitasse legitur.

Eleutheropoli, in Palaestina, sanctorum Martyrum Floriani, Calanici, et Sociorum quinquaginta et octo; qui, tempore Heraclii Imperatoris, a Saracenis ob Christi fidem occisi sunt.

In monasterio Fuldensi sancti Sturmii, Abbatis et Saxoniae Apostoli; quem Innocentius Papa Secundus, in Concilio secundo Lateranensi, in Sanctorum numerum retulit.

Bigardis, prope Bruxellas, in Brabantia, sanctae Wivinae Virginis, cujus egregiam sanctitatem miracula crebra testantur.

Constantinopoli sanctae Olympiadis Viduae.

Andaniae, apud Septem Ecclesias, in Belgio, beatae Beggae Viduae, quae fuit soror sanctae Gertrudis.

Eodem die Translatio. sancti Ignatii, Episcopi et Martyris; qui, tertius post beatum Petrum Apostolum, Antiochenam rexit Ecclesiam. Ejus corpus ab urbe Roma, ubi ipse, sub Trajano, gloriose martyrium tertiodecimo Kalendas Januarii consummaverat, Antiochiam delatum, ibidem, in coemeterio Ecclesiae, extra portam Daphniticam, positum fuit; in qua celebritate sanctus Joannes Chrysostomus concionem ad populum habuit. Postmodum vero ejus reliquiae rursus Romam translatae sunt, et in Ecclesia sancti Clementis, una cum corpore ejusdem beatissimi Papae et Martyris, summa veneratione reconditae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


18 Decembris Quintodecimo Kalendas Januarii. Luna ...

vij. F

Philippis, in Macedonia, natalis sanctorum Martyrum Rufi et Zosimi, qui ex illorum numero discipulorum fuerunt, per quos primitiva Ecclesia in Judaeis et Graecis fundata est; de quorum etiam felici agone scribit sanctus Polycarpus in epistola ad Philippenses.

Laodiceae, in Syria, passio sanctornm Theotimi et Basiliani. In Africa sanctorum Martyrum Quincti, Simplicii et aliorum; qui sub Decii et Valeriani persecutione passi sunt.

Ibidem sancti Moysetis Martyris.

Item in Africa sanctorum Martyrum Victuri, Victoris, Victorini, Adjutoris, Quarti et aliorum triginta.

Mopsuestiae, in Cilicia, sancti Auxentii Episcopi, qui, olim sub Licinio miles, potius elegit cingulum exuere quam uvas Baccho offerre; factusque Episcopus, praeclarus meritis quievit in pace.

Turonis, in Gallia, sancti Gatiani Episcopi, qui, a sancto Fabiano Papa primus ejusdem civitatis Episcopus ordinatus est, et multis clarus miraculis obdormivit in Domino.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


19 Decembris Quartodecimo Kalendas Januarii. Luna ...

vj. G

In Mauritania sancti Timothei Diaconi, qui ob Christi fidem, post diros carceres, in ignem conjectus, martyrium consummavit.

Alexandriae beati Nemesii Martyris, qui, primo per calumniam quasi latro Judici delatus, eoque crimine absolutus, mox, in persecutione Decii, Christianae religionis nomine accusatur Aemiliano Judici; a quo, geminatis suppliciis excruciatus, cum latronibus jussus est incendi, Salvatoris deferens similitudinem, qui una cum latronibus pertulit crucem.

Nicaeae, in Bithynia, sanctorum Martyrum Darii, Zosimi, Pauli et Secundi.

Nicomediae sanctorum Martyrum Cyriaci, Paulilli, Secundi, Anastasii, Syndimii et Sociorum.

Gazae, in Palaestina, passio sanctarum Meuris et Theae.

Romae depositio sancti Anastasii Papae Primi, viri ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, quem (ut ait sanctus Hieronymus) diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali Episcopo truncaretur; nam, haud multo post ejus obitum, Roma a Gothis capta et direpta fuit.

Antisiodori sancti Gregorii, Episcopi et Confessoris.

Aurelianis, in Gallia, sancti Adjuti Abbatis, prophetico spiritu illustris.

Romae sanctae Faustae, quae fuit mater sanctae Anastasiae, ac nobilitate et pietate exstitit insignis.

Avenione beati Urbani Papae Quinti, qui, Sede Apostolica Romae restituta, Graecorum cum Latinis conjunctione perfecta, infidelibus coercitis, de Ecclesia optime meritus est. Ejus cultum pervetustum Pius Nonus, Pontifex Maximus, ratum habuit et confirmavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


20 Decembris Tertiodecimo Kalendas Januarii. Luna ...

v. A

Vigilia sancti Thomae Apostoli. 

Romae natalis sancti Zephyrini, Papae et Martyris. Ipsius tamen festum recolitur septimo Kalendas Septembris.

Ibidem passio sancti Ignatii, Episcopi et Martyris; qui, tertius post beatum Petrum Apostolum, Antiochenam rexit Ecclesiam. Hic, in persecutione Trajani, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur; ibique, circumsedente Senatu, immanissimis poenarum suppliciis primo est affectus, dehinc objicitur leonibus, quorum dentibus praefocatus, hostia Christi efficitur. Ejus vero festivitas Kalendis Februarii celebratur.

Item Romae sanctorum Martyrum Liberati et Bajuli.

In Arabia sanctorum Martyrum Eugenii et Macarii Presbyterorum, qui a Juliano Apostata, cum ipsius impietatem arguissent, saevissimis plagis affecti sunt, atque in vastissimam eremum relegati, et gladio caesi.

Alexandriae sanctorum militum et Martyrum Ammonis, Zenonis, Ptolomaei, Ingenis et Theophili; qui, tribunalibus astantes, cum quidam Christianus, in suppliciis positus, trepidaret et jam prope ad negandum declinaret, vultu, oculis ac nutibus illum conabantur erigere. Cumque hac de causa clamor totius populi in eos prosiliret, prorumpentes in medium se Christianos esse testati sunt; per quorum victoriam Christus, qui suis eam animi constantiam dederat, gloriosissime triumphavit.

Geldubae, in Germania, sancti Julii Martyris.

Antiochiae natalis sancti Philogonii Episcopi, qui, Dei nutu ex causidico ad eam Ecclesiam regendam accersitus, adversus Arium, una cum sancto Alexandro Episcopo et Sociis, primum pro fide catholica certamen iniit, clarusque meritis quievit in Domino; cujus annuam festivitatem sanctus Joannes Chrysostomus praeclaro encomio celebravit.

Brixiae sancti Dominici, Episcopi et Confessoris.

In Hispania depositio sancti Dominici de Sylos Abbatis, e sancti Benedicti Ordine, miraculis in captivorum liberatione celeberrimi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


21 Decembris Duodecimo Kalendas Januarii. Luna ...

iv. B

Calaminae natalis beati Thomae Apostoli, qui Parthis, Medis, Persis et Hyrcanis Evangelium praedicavit; ac demum in Indiam pervenit, ibique, cum eos populos in Christiana religione instituisset, Regis jussu lanceis transfixus occubuit. Ipsius reliquiae primo ad urbem Edessam, in Mesopotamia, deinde Ortonam, apud Frentanos, translatae sunt.

Friburgi Helvetiorum item natalis sancti Petri Canisii, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, doctrina et sanctitate praeclari; qui, difficillimis Germaniae temporibus, fidem catholicam strenue defendit ac propagavit. Eum vero Pius Undecimus, Pontifex Maximus, Sanctorum catalogo adscripsit, simulque Doctorem universalis Ecclesiae declaravit, et ipsius festum quinto Kalendas Maji agendum esse decrevit.

Antiochiae sancti Anastasii, Episcopi et Martyris; qui, Phocae Imperatoris tempore, a Judaeis, in seditione ab ipsis contra Christianos facta, saevissime necatus est.

Nicomediae sancti Glycerii Presbyteri, qui, in persecutione Diocletiani, multis tormentis vexatus, demum, in ignem conjectus, martyrium consummavit.

In Tuscia sanctorum Martyrum Joannis et Festi.

In Lycia sancti Themistoclis Martyris, qui, sub Decio Imperatore, pro sancto Dioscoro, qui quaerebatur ad necem, se obtulit, et, equuleo tortus, raptatus ac fustibus caesus, martyrii coronam adeptus est.

Treviris sancti Severini, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


22 Decembris Undecimo Kalendas Januarii. Luna ...

iij. C

Romae, via Lavicana, inter duas Lauros, natalis sanctorum triginta Martyrum, qui omnes una die, in persecutione Diocletiani, martyrio coronati sunt.

Item Romae sancti Flaviani Expraefecti, viri beatae Martyris Dafrosae atque patris beatarum Virginum et Martyrum Bibianae ac Demetriae; qui, sub Juliano Apostata, pro Christo inscriptione damnatus, et ad Aquas Taurinas, in Etruria, in exsilium missus, illic in oratione spiritum Deo reddidit.

In Aegypto sanctorum Chaeremonis, Episcopi Nilopolis, et aliorum plurimorum Martyrum. Horum alii, saeviente Decii persecutione, fuga dispersi, in solitudinibus errantes, a bestiis interempti sunt; alii fame, frigore ac languore consumpti; alii a barbaris et latronibus necati; atque ita omnes, diverso mortis genere, eadem martyrii gloria coronati sunt.

Apud Ostia Tiberina sanctorum Martyrum Demetrii, Honorati et Flori.

Alexandriae sancti Ischyrionis Martyris, qui, cum ad sacrificandum conviciis et injuriis cogeretur atque contemneret, ideo, praeacuta sude per media viscera transverberatus, neci traditur.

Nicomediae sancti Zenonis militis, qui, cum Diocletianum Cereri immolantem derisisset, propterea, maxillis confractis dentibusque excussis, capite truncatus est.

Chicagiae sanctae Franciscae Xaveriae Cabrini, Virginis, Instituti Missionariarum a Sacratissimo Corde Jesu Fundatricis, eximia caritate, invicta animi fortitudine et humilitate insignis, quam Pius Papa Duodecimus Sanctarum catalogo adscripsit et omnium emigrantium caelestem apud Deum Patronam constituit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


23 Decembris Decimo Kalendas Januarii. Luna ...

ij. D

Romae sanctae Victoriae, Virginis et Martyris, quae, in persecutione Decii Imperatoris, cum esset desponsata Eugenio pagano et nec nubere vellet neque sacrificare, ideo, post multa facta miracula, quibus plurimas Deo Virgines aggregaverat, a carnifice percussa est gladio in corde, rogatu sui sponsi.

Nicomediae passio sanctorum Migdonii et Mardonii, quorum alter, in Diocletiani persecutione, igne crematus, alter in fossam projectus occubuit. Tunc etiam Diaconus sancti Anthimi, Episcopi Nicomediensis, passus est; qui, cum litteras perferret ad Martyres, a Gentilibus tentus est, atque, lapidibus obrutus, migravit ad Dominum.

Ibidem natalis sanctorum viginti Martyrum, quos ipsamet Diocletiana persecutio, gravissimis tormentis cruciatos, Martyres Christi fecit.

In Creta sanctorum Martyrum Theoduli, Saturnini, Eupori, Gelasii, Euniciani, Zetici, Leomenis, Agathopodis, Basilidis et Evaristi; qui, in Decii persecutione, crudelia passi sunt et capite caesi.

Romae beati Servuli, qui (ut sanctus Gregorius Papa scribit), a primaeva sui aetate usque ad finem vitae, paralyticus jacuit in porticu prope Ecclesiam sancti Clementis, et demum, Angelorum cantibus invitatus, ad paradisi gloriam transivit; ad cujus tumulum Deus miracula creberrime ostendit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


24 Decembris Nono Kalendas Januarii. Luna ...

j. E

Vigilia Nativitatis Domini nostri Jesu Christi. Cracoviae, in Polonia, natalis sancti Joannis Cantii, Presbyteri et Confessoris, quem, doctrina, propagandae fidei zelo, virtutibus ac miraculis clarum, Clemens Decimus tertius, Pontifex Maximus, Sanctorum numero adscripsit. Ejus autem festivitas tertiodecimo Kalendas Novembris celebratur.

Apud Spoletum sancti Gregorii, Presbyteri et Martyris; qui, temporibus Diocletiani et Maximiani Imperatorum, primo nodosis fustibus caesus, ac deinde, post craticulam et carcerem, carduis ferreis in genibus percussus, sed et ardentibus lampadibus per latera incensus, tandem est decollatus.

Tripoli, in Phoenicia, sanctorum Martyrum Luciani, Metrobii, Pauli, Zenobii, Theotimi et Drusi.

Nicomediae sancti Euthymii Martyris, qui, in persecutione Diocletiani, cum multos ad martyrium praemisisset, et ipse, ense transfixus, eos secutus est ad coronam.

Antiochiae natalis sanctarum Virginum quadraginta, quae, in Deciana persecutione, per diversa tormenta martyrium consummarunt.

Burdigalae sancti Delphini Episcopi, qui, Theodosii tempore, claruit sanctitate.

Romae natalis sanctae Tharsillae Virginis, amitae sancti Gregorii Papae, de qua ipse testatur quod in hora exitus sui Jesum ad se venientem viderit.

Treviris sanctae Irminae Virginis, filiae Dagoberti Regis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


25 Decembris Octavo Kalendas Januarii. Luna ...

*. F

Anno a creatione mundi, quando in principio Deus creavit caelum et terram, quinquies millesimo centesimo nonagesimo nono; a diluvio autem, anno bis millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo; a nativitate Abrahae, anno bis millesimo quintodecimo; a Moyse et egressu populi Israel de Aegypto, anno millesimo quingentesimo decimo; ab unctione David in Regem, anno millesimo trigesimo secundo; Hebdomada sexagesima quinta, juxta Danielis prophetiam; Olympiade centesima nonagesima quarta; ab urbe Roma condita, anno septingentesimo quinquagesimo secundo; anno Imperii Octaviani Augusti quadragesimo secundo, toto Orbe in pace composito, sexta mundi aetate, Jesus Christus, aeternus Deus aeternique Patris Filius, mundum volens adventu suo piissimo consecrare, de Spiritu Sancto conceptus, novemque post conceptionem decursis mensibus (Hic vox elevatur, et omnes genua flectunt), in Bethlehem Judae nascitur ex Maria Virgine factus Homo.

Hic autem in priori voce dicitur, et in tono passionis: Nativitas Domini nostri Jesu Christi secundum carnem.

Quod sequitur, legitur in tono Lectionis consueto; et surgunt omnes.

Eodem die natalis sanctae Anastasiae, quae, tempore Diocletiani, primo diram et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa est, in qua tamen a Confessore Christi Chrysogono multum consolata et confortata fuit; deinde a Floro, Praefecto Illyrici, per diutinam custodiam macerata, ad ultimum, manibus et pedibus extensis, ligata est ad palos, et circa eam ignis accensus, in quo martyrium consummavit in insula Palmaria, ad quam una cum ducentis viris et septuaginta feminis deportata fuerat, qui variis interfectionibus martyrium celebrarunt.

Barcinone, in Hispania, item natalis sancti Petri Nolasci Confessoris, qui Fundator exstitit Ordinis beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum, ac virtute et miraculis claruit. Ipsius autem festum colitur quinto Kalendas Februarii.

Romae, in coemeterio Aproniani, sanctae Eugeniae Virginis, beati Martyris Philippi filiae, quae, tempore Gallieni Imperatoris, post plurima virtutum insignia, post sacros Virginum choros Christo aggregatos, sub Prsefecto Urbis Nicetio diu agonizavit, ac novissime gladio jugulata est.

Nicomediae passio multorum millium Martyrum, qui cum in Christi Natali ad Dominicnm convenissent, Diocletianus Imperator januas Ecclesiae claudi jussit, et ignem circumcirca parari, tripodemque cum thure prae foribus poni, ac praeconem magna voce clamare ut qui incendium vellent effugere, foras exirent et Jovi thus adolerent; cumque omnes una voce respondissent se pro Christo libentius mori, incenso igne consumpti sunt, atque ita eo die nasci meruerunt in caelis, quo Christus in terris pro salute mundi olim nasci dignatus est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


26 Decembris Septimo Kalendas Januarii. Luna ...

xxix. G

Hierosolymis natalis sancti Stephani Protomartyris, qui a Judaeis, non longe post Ascensionem Domini, lapidatus est.

Romae sancti Marini, ex ordine Senatorio viri, qui, sub Numeriano Imperatore et Marciano Praefecto, Christianae religionis causa comprehensus, equuleo et ungulis servili more punitus, in sartaginem deinde conjectus, sed, igne in rorem converso, liberatus, objectus quoque feris et ab illis nullatenus laesus; tandem, ad aram iterum ductus, et, cum idola oratione ejus corruissent, percussus gladio, martyrii triumphum adeptus est.

Ibidem, via Appia, depositio sancti Dionysii Papae, qui, multis pro Ecclesia impensis laboribus, fidei documentis clarus effulsit.

Item Romae sancti Zosimi, Papae et Confessoris.

In Mesopotamia sancti Archelai Episcopi, doctrina et sanctitate celebris.

Majumae, in Palaestina, sancti Zenonis Episcopi.

Romae sancti Theodori, qui Mansionarius Ecclesiae sancti Petri fuit, cujus et meminit beatus Gregorius Papa.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


27 Decembris Sexto Kalendas Januarii. Luna ...

xxviij. A

Apud Ephesum natalis sancti Joannis, Apostoli et Evangelistae, qui, post Evangelii scriptionem, post exsilii relegationem et Apocalypsim divinam, usque ad Trajani Principis tempora perseverans, totius Asiae fundavit rexitque Ecclesias, ac tandem, confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus est, et juxta eamdem urbem sepultus.

Constantinopoli sanctorum Confessorum Theodori et Theophanis fratrum, qui, a pueritia in Palaestinensi sancti Sabbae monasterio nutriti, cum postea pro sanctarum Imaginum cultu adversus Leonem Armenum strenue decertarent, ejus jussu verberibus affecti sunt et exsilio relegati. Sed, eodem Leone mortuo, rursus Theophilo Imperatori, qui eadem impietate detinebatur, constanter resistentes, verberibus iterum caesi et in exsilium pulsi sunt, ubi Theodorus in carcere exspiravit. Theophanes vero, pace demum Ecclesiae reddita, factus est Nicaenae civitatis Episcopus, et confessionis gloria praeclarus quievit in Domino.

Alexandriae sancti Maximi Episcopi, qui satis clarus et insignis titulo confessionis effectus est.
Constantinopoli sanctae Nicaretes Virginis, quae, sub Arcadio Imperatore, claruit sanctitate.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


28 Decembris Quinto Kalendas Januarii. Luna ...

xxvij. B

In Bethlehem Judae natalis sanctorum Innocentium Martyrum, qui pro Christo ab Herode Rege interfecti sunt.

Lugduni, in Gallia, item natalis sancti Francisci Salesii, Episcopi Gebennensis et Confessoris; quem, doctrina et flagrantissimo in convertendis haereticis zelo praeclarum, Alexander Papa Septimus in Sanctorum numerum retulit, et ipsius festivitatem quarto Kalendas Februarii, quo die sacrum illius corpus Lugduno Annesium, in Sabaudia, fuit translatum, agendam esse constituit. Eum Pius Nonus, Pontifex Maximus, Doctorem universalis Ecclesiae declaravit; et Pius Papa Undecimus omnibus Scriptoribus catholicis, qui diariis aliisve scriptis in vulgus edendis Christianam sapientiam illustrant ac provehunt et tuentur, caelestem Patronum dedit seu confirmavit.

Ancyrae, in Galatia, sanctorum Martyrum Eutychii Presbyteri, et Domitiani Diaconi.

In Africa natalis sanctorum Martyrum Castoris, Victoris et Rogatiani.

Nicomediae sanctorum Martyrum Indis eunuchi, Domnae et Agapis ac Theophilae Virginum, et Sociorum; qui, in persecutione Diocletiani, post longa certamina, diverso mortis genere coronam martyrii sunt assecuti.

Neocaesareae, in Ponto, sancti Troadii Martyris, in persecutione Decii; cui quidem Troadio agonizanti sanctus Gregorius Thaumaturgus in spiritu adfuit, eumque ad subeundum martyrium roboravit.

Arabissi, in Armenia inferiore, sancti Caesarii Martyris, qui sub Galerio Maximiano passus est.

Romae sancti Domnionis Presbyteri.

In monasterio Lirinensi, in Gallia, sancti Antonii Monachi, miraculis clari.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


29 Decembris Quarto Kalendas Januarii. Luna ...

xxvj. C

Cantuariae, in Anglia, natalis sancti Thomae, Episcopi et Martyris, qui, ob defensionem justitiae et ecclesiasticae immunitatis, in Basilica sua, ab impiorum hominum factione percussus gladio, Martyr migravit ad Christum.

Hierosolymis sancti David, Regis et Prophetae.

Arelate, in Gallia, natalis sancti Trophimi, cujus meminit sanctus Paulus ad Timotheum scribens. Ipse autem Trophimus, ab eodem Apostolo Episcopus ordinatus, praefatae urbi primus ad Christi Evangelium praedicandum directus est; ex cujus praedicationis fonte (ut sanctus Zosimus Papa scribit) tota Gallia rivulos fidei recepit.

Romae sanctorum Martyrum Callisti, Felicis et Bonifatii.

In Africa passio sanctorum Martyrum Dominici, Victoris, Primiani, Lybosi, Saturnini, Crescentii, Secundi et Honorati.

Constantinopoli sancti Marcelli Abbatis.

In pago Oxymensi, in Gallia, sancti Ebrulphi, Abbatis et Confessoris, tempore Childeberti Regis.

Viennae, in Gallia, Commemoratio sancti Crescentis, Episcopi et Martyris, qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli ac primus ejusdem civitatis Episcopus, et cujus dies natalis quinto Kalendas Julii celebratur.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


30 Decembris Tertio Kalendas Januarii. Luna ...

xxv. D

Romae natalis sancti Felicis Primi, Papae et Martyris, qui sub Aureliano Principe Ecclesiam rexit. Ipsius tamen festum tertio Kalendas Junii celebratur.

Spoleti item natalis sanctorum Martyrum Sabini, Assisiensis Episcopi, atque Exsuperantii et Marcelli Diaconorum, ac Venustiani Praesidis cum uxore et filiis, sub Maximiano Imperatore. Ex ipsis Marcellus et Exsuperantius, primum equuleo suspensi, deinde fustibus graviter mactati, postremnm, abrasi ungulis et laterum exustione assati, martyrium compleverunt; Venustianus autem non multo post, simul cum uxore et filiis, est gladio necatus; sanctus vero Sabinus, post detruncationem manuum et diutinam carceris macerationem, ad mortem usque caesus est. Horum martyrium, licet diverso exstiterit tempore, una tamen die recolitur.

Alexandriae sanctorum Mansueti, Severi, Appiani, Donati, Honorii et Sociorum Martyrum.

Thessalonicae sanctae Anysiae Martyris.

Ibidem sancti Anysii, ejusdem civitatis Episcopi.

Mediolani sancti Eugenii, Episcopi et Confessoris.

Ravennae sancti Liberii Episcopi.

Aquilae, in Vestinis, sancti Rainerii Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.


31 Decembris Pridie Kalendas Januarii. Luna ...

xxiv. E

Romae natalis sancti Silvestri Primi, Papae et Confessoris; qui Magnum Constantinum Imperatorem baptizavit, et Nicaenam confirmavit Synodum, ac, multis aliis rebus sanctissime gestis, quievit in pace.

Item Romae, via Salaria, in coemeterio Priscillae, sanctarum Martyrum Donatae, Paulinae, Rusticae, Nominandae, Serotinae, Hilariae et Sociarum.

Apud Senonas beatorum Sabiniani Episcopi, et Potentiani; qui, a Pontifice Romano illuc ad praedicandum directi, confessionis suae martyrio eamdem metropolim illustrarunt.

Catanae, in Sicilia, passio sanctorum Stephani, Pontiani, Attali, Fabiani, Cornelii, Sexti, Floris, Quinctiani, Minervini et Simpliciani.

Apud Senonas sanctae Columbae, Virginis et Martyris; quae, igne superato, in persecutione Aureliani Imperatoris, gladio caesa est.

Eodem die sancti Zotici, Presbyteri Romani; qui, Consfantinopolim profectus, illic alendorum orphanorum curam suscepit.

Ravennae sancti Barbatiani, Presbyteri et Confessoris.

In pago Lalovesci, dioecesis Viennensis, in Delphinatu, depositio sancti Joannis-Francisci Regis, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, eximiae in salute animarum procuranda caritatis et patientiae viri; quem Clemens Papa Duodecimus in Sanctorum canonem retulit.

Rhaetiariae sancti Hermetis Exorcistae.

Lutetiae Parisiorum sanctae Catharinae Laboure, Virginis, e Societate Puellarum Caritatis, quae a Deipara Immaculata singulari manifestatione Sacri Numismatis donata, virtutibus et miraculis insignis exstitit, et a Pio Papa Duodecimo in sanctarum Virginum numerum relata est.

Eodem die sanctae Melaniae junioris, quae, cum viro suo Piniano, ex urbe Roma discessit, et Hierosoiymam profecta est; ibique ipsa inter feminas Deo sacras et vir inter Monachos religiosam vitam exercuit, et ambo sancto fine quieverunt.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.

 



Index Generalis

Introductio

Index Nominum Sanctorum

Liturgia Latina Front Page