EXORCISM AND PRAYER TO ST. MICHAEL THE ARCHANGEL

These were issued by Pope Leo XIII.  The parts in square brackets were in the original version, but were omitted from later editions.  An English translation of the prayer to St. Michael is appended at the bottom.

 

In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Amen.

Ps. LXVII. 

Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus: et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Ps. XXXIV. 

Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me.
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam.
Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Fiat tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
Fiat viae illorum tenebrae, et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
Veniat illi laqueus quem ignorat; et captio quam anscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
Anima autem meam exsultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.

PRECATIO AD SANCTUM MICHAELEM ARCHANGELUM

Princeps gloriosissime caelestis militiae, sancte MichaŽl Archangele, defende nos in praelio et colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno.  Praeliare hodie cum beatorum Angelorum exercitu praelia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiae luciferum, et angelos ejus apostaticos: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Sed projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. 

En antiquus inimicus et homicida vehementer erectus est. Transfiguratus in angelum lucis, cum tota malignorum spirituum caterva late circuit et invadit terram, ut in ea deleat nomen Dei et Christi ejus, animasque ad aeternae gloriae coronam destinatas furetur, mactet ac perdat in sempiternum interitum.  Virus nequitiae suae, tamquam flumen immundissimum, draco maleficus transfundit in homines depravatos mente et corruptos corde; spiritum mendacii, impietatis et blasphemiae; halitumque mortiferum luxuriae, vitiorum omnium et iniquitatum.  [Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, faverrrimi hostes repleverunt amaritudinibus, inebriarunt absinthio; ad omnia desiderabilia ejus impias miserunt manus. Ubi sedes beatissimi Petri et Cathedra veritatis ad lucem gentium constituta est, ibi thronum posuerunt abominationis et impietatis suae; ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant.] 

Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei contra irrumpentes spirituales nequitias, et fac victoriam.  Te custodem et patronum sancta veneratur Ecclesia; te gloriatur defensore adversus terrestrium et infernorum nefarias potestates; tibi tradidit Dominus animas redemptorum in superna felicitate locandas.  Deprecare Deum pacis, ut conterat satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, et Ecclesiae nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito anticipent nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut non seducat amplius gentes. Hinc tuo confisi praesidio ac tutela, sacri ministerii nostri auctoritate,  (Si fuerit laicus, vel clericus qui ordinem exorcistatus nondum suscepit, dicat: sacra sanctae Matris Ecclesiae auctoritate,) ad infestationes diabolicae fraudis repellendas in nomine Jesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi aggredimur.

V. Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae. 
R. Vicit Leo de tribu Juda, radix David. 
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos. 
R. Quemadmodum speravimus in te. 
V. Domine, exaudi orationem meam. 
R. Et clamor meus ad te veniat. 
Si fuerit saltem diaconus subjungat:
V.
Dominus vobiscum. 
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplices exposcimus ut, per intercessionem immaculatae semper Virginis Dei Genitricis Mariae, beati MichaŽlis Archangeli, beati Joseph ejusdem beatae Virginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum, adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus, qui ad nocendum humano generi animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis auxilium praestare digneris.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  Amen.

EXORCISMUS 

Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu + Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis + . Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum + . Imperat tibi Deus altissimus + , cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc praesumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris venire. Imperat tibi Deus Pater + ; imperat tibi Deus Filius + ; imperat tibi Deus Spiritus Sanctus + .  Imperat tibi majestas Christi, aeternum Dei Verbum, caro factum + , qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam aedificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse praevalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Imperat tibi sacramentum Crucis + , omniumque christianae fidei Mysteriorum virtus +. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria + , quae superbissimum caput tuum a primo instanti immaculatae suae conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum + . Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio +.

Ergo, draco maledicte et omnis legio diabolica, adjuramus te per Deum + vivum, per Deum + verum, per 
Deum + sanctum, per Deum qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnes qui credit in 
eum non pereat, sed habeat vitam aeternam: cessa decipere humanas creaturas, eisque aeternae perditionžs 
venenum propinare: desine Ecclesiae nocere, et ejus libertati laqueos injicere.  Vade, satana, inventor et magister 
omnis fallaciae, hostis humanae salutis. Da locum Christo, in quo nihil invenisti de operibus tuis; da locum Ecclesiae uni, sanctae, catholicae, et apostolicae, quam Christus ipse acquisivit sanguine suo.  Humiliare sub potenti manu Dei; contremisce et effuge, invocato a nobis sancto et terribili nomine Jesu, quem inferi tremunt, cui Virtutes caelorum et Potestates et Dominationes subjectae sunt; quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

V. Domine, exaudi orationem meam. 
R. Et clamor meus ad te veniat. 
Si fuerit saltem diaconus subjungat:
V.
Dominus vobiscum. 
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus coeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus 
Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus qui potestatem habes donare vitam 
post mortem, requiem post laborem; quia non est Deus praeter te, nec esse potest nisi tu creator omnium visibilium 
et invisibilium, cujus regni non erit finis: humiIiter majestati gloriae tuae supplicamus, ut ab omni infernalium spirituum
potestate, laqueo, deceptione et nequitia nos potenter liberare, et incolumes custodire digneris. Per Christum 
Dominum nostrum.  Amen.

Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine. 
Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire, te rogamus, audi nos. 
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus audi nos.

Et aspergatur locus aqua benedicta.

 

PRAYER TO ST. MICHAEL THE ARCHANGEL

Pope Leo XIII 1888 (300 Days Indulgence)

O Glorious Archangel St. Michael, Prince of the heavenly host, be our defence in the terrible warfare which we carry on against principalities and Powers, against the rulers of this world of darkness, spirits of evil.  Come to the aid of man, whom God created immortal, made in His own image and likeness, and redeemed at a great price from the tyranny of the devil.  Fight this day the battle of the Lord, together with the holy angels, as already thou hast fought the leader of the proud angels, Lucifer, and his apostate host, who were powerless to resist Thee, nor was there place for
them any longer in heaven. That cruel, that ancient serpent, who is called the devil or Satan, who seduces the whole world, was cast into the abyss with his angels. Behold, this primeval enemy and slayer of men has taken courage. Transformed into an angel of light, he wanders about with all the multitude of wicked spirits, invading the earth in order to blot out the name of God and of His Christ, to seize upon, slay and cast into eternal perdition souls destined for the crown of eternal glory. This wicked dragon pours out, as a most impure flood, the venom of his malice on men, of his
depraved mind, corrupt heart, spirit of lying, impiety, blasphemy, his pestilent breath of impurity, and of every vice and iniquity. These most crafty enemies have filled and inebriated with gall and bitterness the Church, the Spouse of the Immaculate Lamb, and have laid impious hands on her most sacred possessions. In the Holy Place itself, where has been set up the See of the most holy Peter and the Chair of Truth for the light of the world, they have raised the throne of their abominable impiety, with the iniquitous design that when the Pastor has been struck, the sheep may be scattered. Arise then, O invincible Prince, bring help against the attacks of the lost spirits to the people of God, and give them the victory. They venerate Thee as their protector and patron; in Thee Holy Church glories as her defence against the malicious power of hell; to Thee has God entrusted the souls of men to be established in heavenly beatitude.
Oh, pray to the God of peace that He may put Satan under our feet, so far conquered that he may no longer be able to hold men in captivity and harm the Church. Offer our prayers in the sight of the Most High, so that they may quickly conciliate the mercies of the Lord; and beating down the dragon, the ancient serpent who is the devil and Satan, do Thou again make him captive in the abyss, that he may no longer seduce the nations. Amen

V. Behold the Cross of the Lord; be scattered hostile powers.
R. The Lion of the tribe of Juda has conquered, the root of David.
V. Let Thy mercies be upon us, O Lord.
R. As we have hoped in Thee.
V. O Lord, hear my prayer.
R. And let my cry come unto Thee.

Let us pray.
O God, the Father of our Lord Jesus Christ, we call upon Thy holy name, and we suppliantly implore Thy clemency, that by the intercession of Mary, ever Virgin Immaculate and our Mother, and of the glorious Archangel St. Michael,
Thou wouldst deign to help us against Satan and all other unclean spirits, who wander about the world for the injury of the human race and ruin of souls.  Amen.