Sunday of the First Class |
Liturgical colour: purple |
Station: St. Mary Major
Introit:
Ad te levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque
irrideant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundetur.
V. Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas
tuas edoce me.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Ad te levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque
irrideant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundetur.
The Gloria is not said.
Collect:
Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni: ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Epistle:
Romans 13,11-14
Fratres: Scientes, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum
credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera
tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in
comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in
contentione et aemulatione: sed induimini Dominum Jesum Christum.
Gradual:
Universi, qui te exspectant, non confundentur, Domine.
V. Vias tuas, Domine, notas fac mihi: et semitas
tuas edoce me.
Alleluia, alleluia.
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
Alleluia.
Gospel:
Luke 21,25-33
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum: arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae, supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen, dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
The Creed is said.
Offertory:
Ad te levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui te exspectant, non confundetur.
Secret:
Haec sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Communion
Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit benedictionem.
Postcommunion
Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui: ut reparationis nostrae ventura solemnia congruis honoribus praecedamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.