Sunday of the Second Class |
Liturgical colour: purple |
Station: The Church of the Holy Cross in Jerusalem
Introit:
Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandas gentes: et auditam faciet
Dominus gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri.
V. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut
ovem, Joseph.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandas gentes: et auditam faciet Dominus
gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri.
The Gloria is not said.
Collect:
Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias: ut per ejus adventum, purificatis tibi mentibus servire mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Epistle:
Romans 15,4-13
Fratres: Quaecumque scripa sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiae, et solatii, det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: ut unianimes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est: Propter hoc confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Laetamini, gentes, cum plebe ejus. Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eo gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
Gradual:
Ex Sion species decoris ejus: Deus manifeste veniet.
V. Congregate illi sanctos ejus, qui ordinaverunt
testamentum ejus super sacrificia.
Alleluia, alleluia.
Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.
Alleluia.
Gospel:
Matthew 11,2-10
In illo tempore: Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens
duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et
vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit
Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui
mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam?
Etiam dico vobis, et plus
quam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
The Creed is said.
Offertory:
Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te: ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Secret:
Placare, quaesumus, Domine, humilitatis nostrae precibus et hostiis: et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuis nobis succurre praesidiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Communion
Jerusalem surge, et sta in excelso, et vide jucunditatem, quae veniet tibi a Deo tuo.
Postcommunion
Repleti cibo spiritualis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur: ut hujus participatione mysterii, doceas nos terrena despicere et amare caelestia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.