Sunday of the Second Class |
Liturgical colour: purple |
Psalms as for Sundays
Antiphon 1: Ecce in nubibus caeli * Dominus veniet cum potestate magna, alleluia.
Antiphon 2: Urbs fortitudinis * nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale: aperite portas, quia nobiscum Deus, alleluia.
Antiphon 3: Ecce apparebit * Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta eum, quia veniet, et non tardabit, alleluia.
Antiphon 4: Montes et colles * cantabunt coram Deo laudem, et omnia ligna silvarum plaudent manibus: quoniam veniet Dominator Dominus in regnum aeternum, alleluia, alleluia.
Antiphon 5: Ecce Dominus * noster cum virtute veniet, et illuminabit oculos servorum suorum, alleluia.
Chapter:
Romans 15,4
Fratres: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus.
Hymn:
Creator alme siderum,
Aeterna lux credentium,
Jesu, Redemptor omnium,
Intende votis supplicum.
Qui daemonis ne fraudibus
Periret orbis, impetu
Amoris actus, languidi
Mundi medela factus es.
Commune qui mundi nefas
Ut expiares, ad crucem
E Virginis sacrario
Intacta prodis victima.
Cujus potestas gloriae,
Nomenque qui cum primum sonat,
Et caelites et inferi
Tremente curvantur genu.
Te deprecamur ultimae
Magnae diei Judicem,
Armis supernae gratiae
Defende nos ab hostibus.
Virtus, honor, laus, gloria
Deo Patri cum Filio,
Sancto simul Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.
Versicle:
V. Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum.
R. Aperiatur terra, et germinet Salvatorem.
Magnificat Antiphon:
Tu es qui venturus es, * an alium exspectamus? Dicite Joannis quae vidistis: Ad lumen redeunt caeci, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, alleluia.
Collect:
Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias: ut per ejus adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.