Sunday of the Second Class |
Liturgical colour: pink (or purple) |
Station: St. Peter's
Introit:
Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota
sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed
in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
V. Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti
captivitatem Jacob.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit
omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in
omni oratione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
The Gloria is not said.
Collect:
Aurem tuam, quaesumus, Domine, precibus nostris accommoda: et mentis nostrae tenebras, gratia tuae visitationis illustra: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Epistle:
Phil. 4,4-7
Fratres: Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras, in Christo Iesu Domino nostro.
Gradual:
Qui sedes, Domine, super Cherubim, excita potentiam tuam, et veni..
V. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut
ovem, Joseph.
Alleluia, alleluia.
Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Alleluia.
Gospel:
John 1,19-28
In illo tempore: Miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad Joannem, ut interrogarent
eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus.
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu?
Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos?
Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo
baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
Haec in Bethania facta sunt trans Jordanen ubi erat Joannes baptizans.
The Creed is said.
Offertory:
Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob: remisisti iniquitatem plebis tuae.
Secret:
Devotionis nostrae tibi, quaesumus, Domine, hostia jugiter immoletur: quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum in nobis mirabiliter operetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Communion
Dicite: pusillanimes, confortamini, et nolite timere: ecce Deus noster veniet, et salvabit nos.
Postcommunion
Imploramus, Domine, clementiam tuam: ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.