THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

ADVENT


FOURTH SUNDAY IN ADVENT

 

Sunday of the Second Class

Liturgical colour: purple


PROPER OF MASS

 

Station: The Twelve Holy Apostles

 

Introit:

Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem.
V. Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem.

The Gloria is not said.

 

Collect:

Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni: et magna nobis virtute succurre; ut per auxilium gratiae tuae, quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propitiationis acceleret: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

I Cor. 4:1-5

Fratres: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.  Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.  Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.  Nihil enim mihi conscius sum: sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.  Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. 

 

Gradual:

Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus qui invocant eum in veritate.  
V. Laudem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus.

Alleluia, alleluia.
V. Veni, Domine, et noli tardare: relaxa facinora plebis tuae Israel.  
Alleluia.

 

Gospel:

Luke 3:1-6

Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotem Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.  Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae Prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus: omnis vallis implebitur: et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

 

Secret:

Sacrificiis praesentibus quaesumus, Domine, placatus intende: ut et devotioni nostrae proficiant, et saluti.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

 

Communion

Ecce virgo concipiet, et pariet filium: et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

 

Postcommunion

Sumptis muneribus, quaesumus, Domine: ut cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Index for Advent

Liturgia Latina Index