Traditional Day of Fasting and Abstinence
Greater Feria |
Liturgical colour: purple |
Station: The Twelve Holy Apostles
Introit:
Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas: initio cognovi de testimoniis
tuis, quia in aeternum tu es.
V. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas: initio cognovi de testimoniis
tuis, quia in aeternum tu es.
Collect:
Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni: ut hi, qui in tua pietate confidunt, ab omni citius adversitate liberentur: Qui vivis et regnas in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Lesson:
Isaias 11:1-5
Haec dicit Dominus Deus: ...
Gradual:
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
V. Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob.
Gospel:
Luke 1:39-47
In illo tempore: Exsurgens ...
Offertory:
Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te: ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
Secret:
Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis: et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Common Preface:
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Per quem majestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Coeli, coelorumque Virtutes, ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes:
Communion:
Ecce, Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo: et erit in die illa lux magna.
Postcommunion:
Tui nos, Domine, sacramenti libatio sancta restauret: et a vetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.