THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

CHRISTMAS


FIRST VESPERS OF CHRISTMAS DAY

 

Double of the First Class with Octave

Liturgical colour: white


PROPER FOR FIRST VESPERS

 

Antiphon 1: Rex pacificus * magnificatus est, cujus vultum desiderat universa terra.

Psalm 109.  Dixit Dominus.

Antiphon 2: Magnificatus est * Rex pacificus super omnes reges universae terrae.

Psalm 110.  Confitebor tibi.

Antiphon 3: Completi sunt * dies Mariae, ut pareret Filium suum primogenitum.

Psalm 111.  Beatus vir.

Antiphon 4: Scitote * quia prope est regnum Dei: amen dico vobis, quia non tardabit.

Psalm 112.  Laudate pueri.

Antiphon 5: Levate capita vestra: * ecce appropinquat redemptio vestra.

Psalm 116.  Laudate Dominum.

 

Chapter:

Titus 3:4

Apparuit benignitas, et humanitas Salvatoris nostri Dei: non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

 

Hymn:

Jesu, Redemptor omnium,
Quem lucis ante originem
Parem paternae gloriae
Pater supremus edidit.

Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem servuli.

Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Testatur hoc praesens dies,
Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus adveneris.

Hunc astra, tellus, aequora,
Hunc omne, quod caelo subest,
Salutis auctorem novae
Novo salutat cantico.

Et nos, beata quos sacri
Rigavit unda sanguinis,
Natalis ob diem tui
Hymni tributum solvimus.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.  Amen.

 

Versicle:

V. Crastina die delebitur iniquitas terrae.
R. Et regnabit super nos Salvator mundi.

 

Magnificat Antiphon:

Cum ortus fuerit * sol de caelo, videbitis Regem regum procedentem a Patre, tamquam sponsum de thalamo suo.

 

Collect:

Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet.  Per eumdem Dominum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Index for Christmas

Liturgia Latina Index