Double of the First Class with Octave |
Liturgical colour: white |
Station: St. Mary Major at the Altar of the Crib
Introit:
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
V. Quare fremuerunt gentes; et populi meditati sunt inania?
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
The Gloria is said.
Collect:
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere; da quaesumus; ut cujus lucis mysteria in terra cognovimus, ejus quoque gaudiis in caelo perfruamur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Epistle:
Titus 2:11-15
Carissime : Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria: sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, in Christo Jesu Domino nostro.
Gradual:
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero
ante luciferum genui te.
V. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris
meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
Alleluia, alleluia.
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Alleluia.
Gospel:
Luke 2:1-14
In illo tempore: Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit Filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
The Creed is said.
Offertory:
Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem Domini, quoniam venit.
Secret:
Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio: ut tua gratia largiente, per haec sacrosancta commercia, in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Preface of the Nativity:
Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:
Communicantes:
Communicantes, et noctem sacratissimam celebrantes, qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ...
Communion
In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.
Postcommunion
Da nobis quaesumus Domine Deus noster: ut qui Navitatem Domini nostri Jesu
Christi mysteriis nos frequentare gaudemus; dignis conversationibus ad ejus
mereamur pervenire consortium. Qui tecum vivit et regnat in unitate
Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.