THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

CHRISTMAS


SECOND MASS OF CHRISTMAS (At Dawn)

(With Commemoration of St. Anastasia, Martyr)

 

Double of the First Class with Octave

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Station: St. Anastasia

 

Introit:

Lux fulgebit hodie super nos: quia natus est nobis Dominus; et vocabitur Admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi; cujus regni non erit finis.
V.
Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Lux fulgebit hodie super nos: quia natus est nobis Dominus; et vocabitur Admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi; cujus regni non erit finis.

 

The Gloria is said.

 

Collect:

Da nobis quaesumus omnipotens Deus: ut, qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur; hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 Da, quaesumus, omnipotens Deus: ut, qui beatae Anastasiae Martyris tuae solemnia colimus, ejus apud te patrocinia sentiamus.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Titus 3:4-7

Carissime: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei: non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae: in Christo Jesu Domino nostro.

Gradual:

Benedictus qui venit in nomine Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis.
V. 
A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.

Alleluia, alleluia.
Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se virtute.
Alleluia.

 

Gospel:

Luke 2:15-20

In illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.  Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio.  Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.  Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.  Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.  Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum, in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Deus firmavit orbem terrae, qui non commovebitur; parata sedes tua, Deus, ex tunc; a saeculo tu es.

 

Secret:

Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, et pacem nobis semper infundant: ut sicut homo genitus idem refulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata: et beatae Anastasiae Martyris tuae suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Nativity:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communicantes:

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ...

 

Communion

Exsulta, filia Sion, lauda, filia Jerusalem; ecce Rex tuus venit sanctus, et Salvator mundi.

 

Postcommunion

Hujus nos, Domine, sacramenti semper novitas natalis instauret: cujus nativitas singularis humanam repulit vetustatem.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: ejus, quaesumus, semper interventione nos refove, cujus solemnia celebramus.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.  

 


Index for Christmas

Liturgia Latina Index