THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

CHRISTMAS


THE CIRCUMCISION OF OUR LORD

Octave Day of Christmas Day

 

Double of the 2nd Class

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Station: St. Mary's across the Tiber

 

Introit:

Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis; cujus imperium super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus. 
V. Cantate Domino canticum novum; quia mirabilia fecit.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis; cujus imperium super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus. 

 

The Gloria is said.

 

Collect:

Deus ... Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Titus 2:11-15

Carissime ...

 

Gradual:

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: jubilate Deo omnis terra.
V.  Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justitiam suam

Alleluia, alleluia.
Multifarie olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis, locutus est nobis in Filio suo.
Alleluia.

 

Gospel:

Luke 2:21

In illo tempore: Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, vocatus est Nomen ejus Jesus; quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem terrarum, et plenitudinem ejus tu fundasti: justitia et judicium praeparatio sedis tuae.

 

Secret:

Muneribus nostris ...  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Nativity:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cœlestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communicantes:

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ...

 

Communion:

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

 

Postcommunion:

Haec nos ... Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Index for Christmas

Liturgia Latina Index