THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

CHRISTMAS


THE MOST HOLY NAME OF JESUS

 

Double of the 2nd Class

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Introit:

In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. 
V. Domine Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

 

The Gloria is said.

 

Collect:

Deus ...  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Acts 4:8-12

In diebus illis, ...

 

Gradual:

Salvos fac nos, Domine, Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur Nomini sancto tuo, et gloriemur in gloria tua.
V.  Tu, Domine, Pater noster, et Redemptor noster; a saeculo nomen tuum.

Alleluia, alleluia.
Laudem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro Nomen sanctum ejus.
Alleluia.

 

Gospel:

Luke 2:21

In illo tempore: Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, vocatus est Nomen ejus Jesus; quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo; et glorificabo nomen tuum in aeternum.  Quoniam tu, Domine, suavis et mitis es: multae misericordiae omnibus invocantibus te.  Alleluia.

 

Secret:

Benedictio ...  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Nativity:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cœlestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communion:

Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum: quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.  Alleluia.

 

Postcommunion:

Omnipotens ... Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Index for Christmas

Liturgia Latina Index