THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

EPIPHANY


BENEDICTIO AURI, THURIS ET MYRRHAE IN FESTO EPIPHANIAE

 

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Suscipe, sancte Pater, a me indigno famulo tuo haec munera, quae in honorem nominis tui sancti, et in titulum omnipotentiae tuae majestatis, humiliter tibi offero: sicut suscepisti sacrificium Abel justi, et sicut eadem munera a tribus Magis tibi quondam offerentibus suscepisti.

Exorcizo te, creatura auri, thuris et myrrhae, per Pa + trem omnipotentem, per Jesum + Christum Fiium ejus unigenitum, et per Spiritum + Sanctum Paraclitum: ut a te discedat omnis fraus, dolus, et nequitia diaboli, et sis remedium salutare humano generi contra insidias inimici: et quicumque divino freti auxílio te in suis loculis, domibus, aut circa se habuerint, per virtutem et merita Domini et Salvatonis nostri, ac intercessionem ejus sanctissimae Genitricis et Virginis Mariae, ac eorum, qui hodie similibus muneribus Christum Dominum venerati sunt, omniumque Sanctorum, ab omnibus periculis animae et corporis liberentur, et bonis omnibus perfrui mereantur.  R. Amen.

Deus invisibilis et interminabilis, pietatem tu per sanctum et tremendum Fulii tui nomen, suppliciter deprecamur: ut in hanc creatuuram auri, thuris, myrrhae bene + dictionem ac operationem tuae virtutis infundas: ut, qui ea penes se habuerint, ab omni aegritudinis et laesi incursu tuti sint; et omnes morbos corporis animae effugiant, nullum dominetur eis periculum et laeti, ac incolumes tibi in Ecclesia tua deserviant: Qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus per omnia saecu1a saeculorum.  R. Amen.

Et benedictio Dei omnipotentis, Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, descendat super hanc creaturam auri, thuris et myrrhae, et maneat semper.  R. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.

 


Index for Epiphany

Liturgia Latina Index