In ingressu: V. Pax huic domui.
R. Et omnibus habitantibus in ea.
Antiphona. Ab Oriente venerunt Magi in Bethleham, adorare Dominum: et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt, aurum Regi magno,
thus Deo vero, myrrham sepulturae ejus, alleluja.
Canticum B. Mariae Virginis
Luc. 1, 46-55
Magnificat: * anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus: * in Deo, salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus, a progenie in progenies: * timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: * dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede: * et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum: * recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros: * Abraham, et semini ejus in saecula.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.
Interea aspergitur, et incensatur domus, et in fine repetitur Antiphona:
Ab Oriente venerunt, etc.
Pater noster, secreto usque ad:
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Omnes de Saba venient.
R. Aurum et thus deferentes.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum Gentibus stella duce revelasti: concede propitius; ut, qui jam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. Per eumdem Deminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R. Amen.
Responsorium.
Illuminare, illuminare, Jerusalem, quia venit lux tua: et gloria Domini super te orta est, Jesus Christus ex Maria Virgine.
V. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo: et reges in splendore ortus tui.
R. Et gloria Domini super te orta est
Oremus.
Bene + dic, Domine, Deus omnipotens, (locum istum)
(vel domum istam): ut sit in
(eo) (ea) sanitas, castitas, victoriae virtus, humilitas, bonitas, et mansuetudo, plenitudo legis, et gratiarum actio Deo Patri, et Fílio, et
Spiritui Sancto; haec benedictio maneat super (hunc
locum) (vel hanc domum), et super habitantes in
(eo) (ea). Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.