THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

EPIPHANY


MASS OF THE EPIPHANY

 

Double of the First Class with Octave

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Station: St. Peter's

 

Introit:

Ecce advenit dominator Dominus: et regnum in manu ejus, et potestas, et imperium. 
V. Deus, judicium tuum Regi da: et justitiam tuam Filio Regis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Ecce advenit dominator Dominus: et regnum in manu ejus, et potestas, et imperium. 

 

The Gloria is said.

 

Collect:


Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti: concede propitius; ut, qui jam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Isaias 60:1-6

Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.

 

Gradual:

Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. 
V.  Surge, et illuminare, Jerusalem: quia gloria Domini super te orta est.

Alleluia, alleluia.
Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum.
Alleluia.

 

Gospel:

Matth. 2:1-12


Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae: sic enim scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis: et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et, cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens, staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, (hic genuflectitur) et procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei.

 

Secret:

Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere: quibus non jam aurum, thus, et myrrha profertur; sed quod eisdem muneribus declaratur, immolatur, et sumitur, Jesus Christus Filius tuus Dominus noster: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Epiphany:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, nova nos immortalitatis suae luce reparavit.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communicantes:

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis ejusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ...

 

Communion

Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum.

 

Postcommunion

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut quae solemni celebramus officio, purificatae mentis intelligentia consequamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 


Index for Epiphany

Liturgia Latina Index