THE LITURGY OF THE ROMAN RITE

EPIPHANY


VIGIL OF THE EPIPHANY

 

Semi-Double of the 2nd Class

Liturgical colour: white


PROPER OF MASS

 

Introit:

Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.
V.
Dominus regnavit, decorem indutus est; indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.
Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.

 

The Gloria is said.

 

Collect:

Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo: ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.  Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Gregem tuum, Pastor aeterne, placatus intende: et per beatum Telesphorum Martyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclesiae praestitisti esse pastorem.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Epistle:

Galatians 4:1-7

Fratres: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.  At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.  Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.  Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius: et haeres per Deum.

 

Gradual:

Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.
V. 
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi: lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.

Alleluia, alleluia.
Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se virtute.
Alleluia.

 

Gospel: 

Matthew 2:

In illo tempore: Defuncto Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.  Qui consurgens, accipit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel.  Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.  Et veniens havitavit in civitate, quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.

 

The Creed is said.

 

Offertory:

Deus firmavit orbem terrae, qui non commovebitur: parata sedes tua, Deus, ex tunc; a saeculo tu es.

 

Secret:

Concede quaesumus omnipotens Deus: ut oculis tuae majestatis munus oblatum, et gratiam nobis piae devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Oblatis muneribus, quaesumus Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut, et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

 

Preface of the Nativity:

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.  Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.  Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cœlestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:

 

Communion:

Tolle puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri.

 

Postcommunion:

Per hujus, Domine, operationem mysterii, et vitia nostra purgentur; et justa desideria compleantur.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.

Refectione sancta enutritam guberna, quaesumus Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipitat et in religionis integritate persistat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.  Amen.


Index for Epiphany

Liturgia Latina Index