Nihil antiquius apud Sanctae Romanae Ecclesiae Praesules fuisse videtur, quam ut Christianorum acta fortia, ipsse sanctorum Martyrum res praeclarissime gestae, perpetuae memoriae monumentis consignarentur. Cui rei egregiam navatam operam primum fuisse a sancto Clemente, Romano Pontífice, testatum habetur in libro de Romanis Pontificibus, qui a quibusdam recentioribus citari consuevit nomine Damasi, ubi hace, in Clemente, leguntur: Hic fecit septem regiones dividi notariis fidelibus Ecclesia, qui gesta Martyrum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, perquirerent. Haec ibi.
2. Licet vero, testimonio antiquorum Scriptorum Taciti, Plinii, Sexti Rufi, Publii Victoris et aliorum, exploratissimum sit Romanam Urbem illis temporibus in regiones quatuordecim fuisse divisam; tamen olim a Romanis Pontificibus in septem tantum regiones fuisse partitam, secundum numerum septem Diaconorum qui Regionarii dicebantur, docent vetera Romanae Ecclesiae monumenta. Perseverasse diutius ut in Romana Ecclesia nonnisi septem Diaconi ordinarentur, auctor est Sozomenus, Historia Ecclesiastica, lib. 7, cap. 19. His ergo septem cum divisse dicantur a Fabiano Papa regiones Urbis, quatuordecim illas in septem fuisse conflatas, fatendum necessario videtur.
3. Porro, sicut septem erant Diaconi, sic et totidem Subdiaconi, et his par numerus notariorum, qui iisdem Subdiaconis et Diaconis subjecti erant. Unde in eodem libro de Romanis Pontificibus haec leguntur, in Fabiano: Hic regiones divisit Diaconibus, et fecit septem Subdiaconos, qui septem notariis imminerent, qui gesta Martyrum in integrum colligerent. Habetur de his recentius exemplum ex Paulino, sancti Ambrosii notario, qui et vitam ejus conscripsit, in qua ait se fuisse sub cura Casti Diaconi, ad quem cuncta referret.
4. Ex his perpende quam diligens studium olim adhibitum fuerit, ut Acta sanctorum Martyrum pure ac sincere conscriberentur; cum non modo notarii in id opus gnaviter incumberent, sed et qui praeerant notariis Subdiaconi ac Diaconi, iidemque jure dicti oculi Episcopi, quorum esset munus cuncta exacte pervestigare ac Pontifici nota faceré; qui a notariis scripta, qualia ea demum essent, probaret atque inter Ecclesiastica monumenta reconderet. Id est enim quod de Anthero Papa scriptum habes in hunc modum: Hic gesta Martyrum diligenter a notariis exquisivit, et in Ecclesia recondidit. Haec ille. Ad haec, non tantum Acta Martyrum scribere, sed et cetera quas ad Ecclesiam pertinerent, eorum muneris fuisse, expressum est in eodem libro de Romanis Pontificibus, in Julio.
5. Atqui, non solum Romana Ecclesia in perquirendis atque scribendis sanctorum Martyrum Actis sedulam curam impendit; sed et aliae nobiles Ecclesiae in iisdem haud segniter laborasse noscuntur. Exstant de his clarissima antiquitatis monumenta, ut Smyrnensis Ecclesiae epístola de Martyribus illic passis sub Marco Aurelio et Lucio Vero Imperatoribus, apud Eusebium, Historia Ecclesiastica, lib. 4, cap. 15; Viennensis et Lugdunensis Ecclesiarum litterae, ab eodem Eusebio ex parte recitatae lib. 5, cap. 1, 2 et 3; Dionysii, Alexandrinae Ecclesiae Episcopi, complures epistolae ad diversos conscriptae, apud eumdem Eusebium, lib. 6, cap. 41 et 42, ac lib. 7, cap. 11. Scimus in Ecclesia Carthaginensi sanctum Cyprianum fuisse sollicitum ut dies quibus Martyres essent martyrio coronati, exacte adnotarentur, prout constat ex ejus epístola, quam dedit ad Presbyteros et Diáconos Ecclesiae Carthaginensis, num. 2, quae ponitur ordine 37 in editione Pamelii. Quin et longe ante Cypriani tempora a majoribus eidem reí egregiam constat navatam esse operam. Audi quid de antiquioribus Pontius Diaconus scribat: Cum majores nostri, inquit, plebejis et catechumenis, martyrium consecutis, tantum honoris, pro martyrii ipsius veneratione, dederint, ut de passionibus eorum multa, aut, prope dixerim, paene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam, qui nondum nati fuimus, pervenirent... Haec in Cypriano Pontius, ejus Diaconus (in Vita sancti Cypriani, cap. 1).
6. Erant et illa Acta Martyrum pura atque sincera, quae, cum de illis coram judicibus quaestio haberetur, a notariis publicis exceptoribus excepta, in Acta publica, quas Proconsularia saepe dicta invenimus, inferebantur, atque inter alia publica monumenta asservabantur. Horum exstant adhuc nonnulla, eorumque in Notationibus mentionem facimus. Citat aliquando eadem Pontius Diaconus in Cypriano, dum ait (in citata Vita sancti Cypriani, cap. 11): Et quid Sacerdos Dei, Proconsule interrogante, responderit, sunt Acta quae referant. Haec ille.
Sed quid? Quamvis optimi patresfamilias, ut habet parábola Evangelica, apud Matthaeum, cap. 13, 24-30, bonum semen seminassent in agro, nihilominus inimicus homo, qui fuit homicida ab initio, veritatis adversarius, ipse satan superseminavit zizania, ipsoque paene initio exsurgentis Ecclesiae, falsa veris, inania atque incerta certis ac solida firmitate constantibus admiscenda curavit; idque non tantum per haereticos Catholicae fidei perduelles, sed et per Catholicos ipsos, eos tamen qui quaestum pietatem putarent, vel qui zelum quidem haberent, sed non secundum scientiam.
2. Satis modo sit de his unum tantum in exemplum adducere Asianum Presbyterum, de quo Tertullianus haec scribit, in lib. De Baptismo adversus Quintillam, cap. 17: Quod si quae Paulo perperam adscripta sunt, exemplum Thecla ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt; sciant in Asia Presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse, loco decessisse. Haec Tertullianus. Inscriptus erat liber ille ΠΕPÍOΔOΣ Pauli et Theclae, continens et baptizati Leonis fabulam, ut testatur sanctus Hieronymus, De Scriptoribus Ecclesiasticis, sive De viris illustribus, cap. 7, in Luca.
3. Ejusdem generis illa erant insomnia, nimirum Circuitus Petri, Circuitus Joannis, Circuitus Thomae, Actus Andreas, Actus Joannis, Actus Philippi, Actus Petri, Actus Pauli, Itinerarium Clementis: quae omnia damnant Athanasius, in Synopsi Scripturae sacrae, cap. 76; Philastrius, in lib. De haeresibus, cap. 88; et Gelasius in Concilio Romano, cap. 5. Haec enim et alia hujuscemodi ab haereticis esse excogitata, certissimum est. Ab Ebione in primis haec factitata ab eoque falsa Acta Apostolorum inventa, et Circuitus Petri esse corruptos et Pauli Acta referta blasphemiis introducta, tradit Epiphanius, in, Panario, heeresi 30, num. 15, 16 et 23. A Gnosticis de sancta Dei Genitrice Maria portentosum librum esse conscriptum, testatur idem Epiphanius, in Panario, haeresi 26, num. 8. Encratitas in medium adduxisse, ad stabiliendam suam ipsorum hseresim, Actus Andreae, Joannis et Thomae et alia hujuscemodi, idem Auctor narrat, in Panario, haeresi 47, num. 1. Manichaeos id generis commenta excogitasse, Apostolorumque nomine conscripsisse falsas historias, fidem facit Augustinus, in lib. De fide contra Manichaeos, cap. 28, aliisque in locis; idemque Philastrius, in lib. De haeresibus, cap. 88; Cyrillus Hierosolymitanus, in Catechesi 4, num. 36, et in Catechesi 6, num. 31; et alii. Priseillianistas et ipsos alios adinvenisse Actus Apostolorum, Orosius affirmat, in epistola sive consultatione vel commonitorio ad Augustinum, De errore Priscillianistarum et Origenistarum, num. 2. Exempla alia complura hic omittimus.
4. Sane quidem qui talia prsesumpserunt de sanctis Apostolis, nequaquam putandum erga sanctorum Martyrum Acta fuisse modestiores; quae sic corruperunt depravaruntque, ut eorumdem quamplurima in suspicionem adduxerint, adeo ut Sancta Romana Ecclesia ab illis abstinere consultius aliquando esse putarit. Unde Gelasius in Romano Concilio, cap. 4: Gesta, inquit, sanctorum Martyrum..., secundum antiquam consuetudinem, singulart cautela in Sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur; sicut cujusdam Quirici et Julitae, sicut Georgii aliorumque hujusmodi passiones, qua ab hcereticis perhibentur composita. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in Sancta Romana Ecclesia non leguntur. Haec Gelasius de Romanse Ecclesise in recipiendis ac promulgandis Actis Martyrum disciplina.
5. Ceterum, non tantum cautelae adhibitum in aliis fuisse videtur Ecclesiis; quandoquidem in Ecclesia Africana in sacris conventibus posse legi Acta Martyrum, decretum est in Concilio Carthaginensi, celebrato post primum consulatum Stiliconis, anno Domini quadringentesimo primo, ut habet ejus canon 13 his verbis: Liceat etiam legi passiones Martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur. Haec canon. Apud Hadrianum, Romanum Pontificem, in epistola ad Carolum Magnum, De imaginibus, qua confutantur illi qui Synodum Nicaenam secundam oppugnarunt, haec in eamdem sententiam, non multo ante finem (E sensu, cap. 17), leguntur: Vitae enim Patrum sine probabilibus Auctoribus minime in Ecclesia leguntur. Nam ab Orthodoxis titulatae et suscipiuntur et leguntur. Magis enim passiones sanctorum Martyrum sacri canones censuerunt, ut liceat eas etiam in Ecclesia legi, cum anniversarii dies eorum celebrantur. Hsec ibi. In Ecclesia Gallicana eamdem viguisse de legendis Actis sanctorum Martyrum in Ecclesia consuetudinem, satis significant ea quae Gregorius Turonensis, in Miraculorum lib. 1, De gloria Martyrum, cap. 86, testatur his verbis: Dies passionis erat Polycarpi, Martyris magni, et in Ricomagensi vico, civitatis Arverna, ejus solemnia celebrabantur. Lecta igitur passione cum reliquis lecttonibus, quas canon sacerdotalis invexit, etc.
6. Sed, ut de Actis Martyrum per haereticos depravatis coeptam sequamur narrationem, est de his canon 63 sextae Synodi, seu Trullanae, his verbis conscriptus: Quae a veritatis hostibus falso confictae sunt Martyrum historiae, ut Christi Martyres ignominia afficerent, et qui eas audituri essent, ad infidelitatem deducerent, in Ecclesiis non publicari jubemus, sed eas igni tradi. Qui eas autem admittunt, vel tamquam veris iis mentem adhibent, anathematisamus. Haec sancta Synodus; cujus auctoritate Graeci Episcopi exactiorem curam adhibere consueverunt, ut, dum suas Ecclesias visitarent, de sanctorum Martyrum Actis conscriptis subtilius inquirerent. Unde Theodorus Balsamon, eo in loco, haec de Nicolao Muzalone Patriarcha testatur: Cum, inquit, vitam sanctae Parasceves, quae in quodam Callicratiae vico colebatur, a quodam vicano inepte, ac indocte, et Sanctae angelica vivendi ratione indigne compositam invenisset, eam igni mandari jussit; et Diacono illi Basilico mandavit, vitam ejus Deo gratam et acceptam conscribere. Haec
ille.
Sed, ut de rebus quae ad Romanam Ecclesiam spectant, de cujus agimus Martyrologio, coeptum prosequamur institutum, ex his quae nuper ex Gelasio recitavimus, satis declarari videtur Acta illa sanctorum Martyrum, tanta cura ac diligentia perquisita, per notarios sanctae Romanae Ecclesise conscripta, per Subdiaconos et Diaconos cognita, ac demum per ipsos Romanos Pontifices probata atque recondita, esse collapsa, deperdita vel saltem adulterata. Nam, si integra remansissent, qua ratione (quod ait Gelasius) secundum consuetudinem in Romana Ecclesia non legebantur, cum praesertim, a quibus essent scripta, probata ac consignata, et unde accepta, sic exploratum esset, ut nullus penitus de eorum integritate dubitandi scrupulus superesset?
2. Fuisse namque depravatas, quae a majoribus commendatae essent, res gestas sanctorum Martyrum, Arnobius, in lib. 1 Adversus Gentes, cap. 56, declarat his verbis: Sed neque omnia conscribi, aut in aures omnium pervenire potuerunt gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum; aut, si qua sunt litteris conscriptionibusque mandata, malevolentia daemonum, quorum cura et studium est hanc intercipere veritatem, et consimilium his hominum, interpolata quaedam et addita, partim mutata, atque detracta verbis, syllabis, ut et prudentium tardaret fidem, et gestorum corrumperet auctoritatem. Haec Arnobius.
3. At nequaquam adduci possumus, ut credamus eadem Acta vel omnino esse sublata, vel ab haereticis penitus adulterata. Romae siquidem Catholici semper vixere Pontifices, nec alterius sectae illic aliquando sedit Episcopus. Quod si vel sub Constantio Augusto Ariano, vel sub Odoacre Herulo, Theodorico aliisque Gothorum Regibus, itidem Arianis, Romanae Ecclesiae negotium factum est; non tamen fuit hujusmodi, ut illi Sanctorum memoriis vim inferrent. De Sanctis enim eorumque cultu aeque cum Catholicis sentiebant, adeo ut nec cum Urbs obsideretur, his quae foris extra moenia erant, Basilicis irrogarent injuriam; nec, Urbe capta, in eas quae intus erant, more barbarorum saevirent, profanarent, vel ad sua Sacra peragenda sibi vindicarent, sed tamquam sacra septa atque asyla, divinitus instituta, ab illis fuerint existimata, adeo ut et iis etiam (licet hostes haberentur) qui ad ea confugissent, pepercerint. Sunt de his fideles testes Scriptores illorum temporum. Orosius, Historice, lib. 7, cap. 39; Augustinus, De Civitate Dei, lib. 1, cap. 1, 7 et 34, ac lib. 5, cap. 23; et Procopius, De bello Gothico, lib. 1, cap. 4, num. 10. Unam illam, quam sub Gothis Regibus Ariani sibi vindicarunt Ecclesiolam, dictam sanctae Agathae in Suburra, vix credi potest quam sumptuose ac pie, licet impii, ornaverint, liberalitate Gothi hominis Ricimeris, Viri Consularis, ut suo loco pluribus in Notationibus dicemus inferius. Omnis ergo suspicio de Arianorum perfidia tollitur, ut ab eis vis aliqua in Acta Martyrum sit illata.
4. Ad alios potius tanta est referenda clades; quam quidem non aliunde manasse credimus, quam ex injustissimis illis atque saevissimis Diocletiani Imperatoris edictis, quibus omnes Christianae religionis codices incendio damnati sunt. Meminit ejusdem feralis sanctionis Eusebius, Historia Ecclesiastica, lib. 8, cap. 2: Quando, inquit, divinas et sanctas Scripturas medio foro in rogum impositas oculis nostris aspeximus. De eodem edicto plura habet Arnobius, Optatus, et sanctus Augustinus, quoties agit de schismate Donatistarum, occasione traditionis sacrorum Librorum conflato; nosque de eodem pluribus inferius in Notationibus agimus.
5. Tunc temporis, in tanto Christianarum Scripturarum naufragio, factam esse lacrimabilem illam Actorum Martyrum jacturam, nulla est penes nos dubitatio; tuncque sublata illa nobilissima rerum gestarum monumenta, tanto labore collecta, tot cognitoribus comprobata ac tanto denique studio custodita, vixque ex tam immenso naufragio perpaucas tabulas remansisse putamus. Tabulas, inquam, quoniam haud integra atque perfecta et omnibus numeris absoluta illa esse putamus quae titulo notariorum Romanas Ecclesiae Acta Martyrum a quibusdam edita habentur, cum, si vel ad exactam censuram rerum ac temporum ea adducas, vix perpauca reperias quas aliqua saltem ex parte non arguantur erroris; ut perinde sit aliqua ex his reperiri quae emendatione non indigeant, ut post vindemiam esse solet racemus unus vel alter, et sicut (quod est apud Isaiam, cap. 17, 6) excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus. Periisse ea funditus numquam dixerimus, sed diminuta. Unde Gregorius Turonensis, in Miraculorum lib. 1, De gloria Martyrum, cap. 40, haec ait: Multi quidem sunt Martyres apud urbem Romam, quorum historiae passionum nobis integrae non sunt delatae. Haec ille; qui et inferius, cap. 51 et 64, testatur iterum Acta Gallicanorum Martyrum, in Italia a Gallis quaesita et inventa, missa esse in Gallias, ut ex his possis intelligere magnum olim a nostris adhibitum esse studium in colligendis Actis sanctorum Martyrum, et qui collegerunt aliarum provinciarum Martyrum commentarios, suorum Acta minime praeteriisse.
6. Objiciet fortasse prudens lector: Quidnam causas fuit, ut, cum edicto Diocletiani Christianorum libri damnati sunt igni, sacrae Scripturae codices, utriusque Testamenti volumina remanserint illibata; ea etenim integra atque sincera, ut patres nostri olim ante Diocletiani tempora, possidemus? Ad haec perfacilis est responsio, si utriusque Scripturae diversa ratio attendatur. Sacra enim volumina non tantum penes unam vel alteram erant Ecclesiam, sed, praeter quamplurima illa quae privato usui Episcoporum, Presbyterorum ceterorumque Ministrorum vel aliorum ex populo inserviebant, apud cunctas Orbis Ecclesias ob necessitatem sacrarum functionum custodiri solita, certum est.
7. Esse enim consueverant in Ecclesia duo Secretaria, a dextro sinistroque latere apsidis posita; in quorum altero sacra Eucharistia, in altero divinae Scripturae sacri codices asservabantur. De utrisque sanctus Paulinus ad Severum, epistola 32, alias 12, num. 16, cum de Nolana a se erecta Basilica agit, meminit his versibus, in frontibus eorum afifixis; aitque in primis: In Secretariis vero duobus, quae supra dixi circa apsidem esse, hi versus indicant officia singulorum
A dextra apsidis:
Hic locus est veneranda penus qua conditur, et qua Promitur alma sacri pompa mtnisterii.
A sinistra ejusdem:
Si quem sancta tenet meditanda in lege voluntas, Hic poterit residens sacris intendere Libris.
8. Haec de Secretario sacrorum Librorum Paulinus; quorum voluminum, sicut erat frequentior usus, ita absque dubio numerus multiplicior, atque ob id non mirum, si non omnes simul divinae Scripturae codices periere. Non sic quidem de ceteris libris, licet Ecclesiasticis, licet pernecessariis; nam immensam raritatem illorum fuisse constat. Exemplo sit vulgatus ille per orbem liber Eusebii Caesariensis De Temporibus, unicus eo argumento conscriptus, quem Alipius, vir eruditus, Episcopus Tagastensis, in Africa non inventum, a praedicto Paulino, apud Nolam commorante, quassivit; qul cum non tantum apud se non haberet, sed nec nomen Auctoris agnosceret (appellat enim eum Eusebium, Episcopum Constantinopolitanum), Romae quaesitum ac tandem apud Domnionem inventum, ad eum misit, ut constat ex epistola ejusdem tunc ad Alipium scripta, apud Augu-stinum epistola 24, alias 35, num. 3.
9. His itaque in exemplum de raritate aliorum librorum adductis, haec inferimus: Si liber ad supputanda rerum sacrarum tempora, quae in divina Scriptura continentur, unicus, atque adeo Ecclesise pernecessarius, eaque de causa a sancto Hieronymo latinitate donatus, tanto labore quaesitus, vix tandem repertus fuit; quid de scriptis aliis dicendum, quae alicujus Ecclesiae viderentur esse peculiaria, quae nec uno vel parvo codice continebantur, sed permultis iisdemque praegrandibus, ut par est credere (Acta enim unius tantum Martyris multas implesse chartas, si accurate scripta essent, certissimum est), quorum nec facilis esset describendi facultas, ut videmus accidere in his quas in archivis summa diligentia asservantur; itemque impensae nimiae deterrerent, et labor immensus averteret? Quid ergo mirum, si talium perpauca quae erant exemplaria, tanto terraemotu orbis Christiani fuerint obruta, universalique incendio concremata; ita ut ex busto perpaucae vix reliquiae superfuerint? At quis numerare sufficiet aliorum Ecclesiasticorum librorum funera, qui, licet ubique gentium sparsi (ut taceam de aliarum Ecclesiarum peculiaribus Actis Martyrum), tamen eadem sunt conflagratione consumpti?
10. Sed de his hactenus; jam cetera prosequamur.
Sicut olim Romse notariis de conscribendis sanctorum Martyrum Actis, ita et in aliis Ecclesiis, etiam transmarinis, alicui ex Clero negotium fuisse videtur impositum, qui cujusque Martyris natalem diem (sic enim appellare consueverunt ex hac vita ad caelum transitum) conscriberet, ut per singulos annos, eodem recurrente die, in ejusdern sancti Martyris memoriam Deo offerretur sacrificium.
2. Hoc ipsum est quod Tertullianus, in lib. De corona militis, sive De corona, cap. 3, ait: Oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus. Facere enim idem esse penes antiquos quod sacrificare, opportuniori loco inferius, cum agimus de Pontificis voce, monstramus. Porro illic agi a Tertulliano non de natalitiis more gentilium, ut perperam interpretatur infelix Rhenanus, sed de die quo sancti Martyres victores in caelum a Deo recepti sunt; consule in eum locum pientissimi et eruditissimi viri Pamelii adnotationem. Habes de eodem pristino usu epistolam sancti Cypriani ad Presbyteros et Diaconos Ecclesiae Carthaginensis, quae est in editione Pamelii 37; in qua, num. 2, haec verba descripta habentur: Denique et dies eorum quibus excedunt, adnotate, ut commemorationes eorum inter memorias Martyrum celebrare possimus; quamquam Tertullus, fidelissimus et devotissimus frater noster, pro cetera sollicitudine et cura sua quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, qui nec illis circa curam corporum deest, scripserit, et scribat, ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia ob commemorationes eorum, quae cito vobiscum, Domino protegente, celebrabimus. Haec Cyprianus; qui et ad Clerum et plebem scribens, epistola 34, num. 3, sic in eamdem sententiam: Sacrificia pro eis semper, ut meministis, offerimus, quoties Martyrum passiones et dies annivevsaria commemoratione celebramus. Haec ille.
3. Quod porro ait sacrificia pro eis offerre, nemo putet pro peccatis illorum expiandis id fieri solitum; cum omnia mundentur in sanguine, majoremque, teste ipsomet Domino, apud Joannem, cap. 15,13, hac caritatem nemo habeat, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Si enim flenti mulieri peccatrici, ut legitur apud Lucam, cap. 7, 37-50, dimissa sunt, ex sententia Salvatoris, peccata multa, quoniam dilexit multum; quis dicere audeat, post imbrem sanguinis, consummato martyrio, adhuc superesse expiandas sordes? Sed sic accipiendum sacrificia pro eis offerre, ac si diceret in eorum commemorationem illud facere, prout ea, quae ponuntur inferius, verba declarant, et quae, ex dicta epistola 37, ex eodem Auctore superius recitavimus. Unde sanctus Augustinus, Tfactatus 84 in Joannem, num. 1, haec habet: Ideo quippe ad ipsam mensant non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis ,ut eorum vestigiis adhaereamus. Haec ibi. Et serm. 159, alias De Verbis Apostoli 17, cap. sive num. 1, in eamdem sententiam sic ait: Habet Ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cum Martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur; pro ceteris autem commemoratis defunctis oratur. Injuria est enini pro Martyre orare, cujus nos debemus orationtbus commendari. Haec Augustinus; ex quibus omnibus dilucidius intelligere potes quid sit offerre pro Martyre. Si haec uberius cupis, consule in citata loca Tertulliani ac Cypriani notationes Pamelii.
ºº4. Recitabantur post Apostolos nomina sanctorum Martyrum, prout etiam docet sacrae Missae Canon, qui habet: Communicantes, et memormiam venerantes in primis, etc. Recitabantur ex scripto secundum praerogativam status et meritorum, nec tantum nomina Martyrum, sed et aliorum Sanctorum. Unde et Augustinus, in lib. De sancta virginitate, cap. 45, sive num. 46, haec ait: Perhibet enim praeclarissimum testimonium Ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco Martyres, et quo defunctae Sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur. Haec ille. Ex praedicta igitur nota dierum natalium sanctorum Martyrum pro commemorationibus faciendis, Martyrologii conscribendi provenit occasio. Cum etenim frequens esset Martyrum numerus (decem enim illis, quas numerant, persecutionibus in unaquaque provincia necatos fuisse quamplurimos, nemo poterit dubitare), atque in chartis Ecclesiae singulorum nomina, et dies quibus martyrium consummassent, notata haberentur; ex iisdem Ecclesiasticis monumentis pridie diei natalis, ut hodie fit in Martyrologio, annuntiabantur nomina in Ecclesia, quorum natalitia recensenda essent die sequenti, eorumdemque una cum sacrificio foret commemoratio facienda.
5. Ejusmodi Ecclesiasticas tabulas, quibus singulorum Martyrum natalitia conscripta haberentur, a Tertulliano Fastos fuisse appellatas, optime eruditeque notat Pamelius in dicta epistola 37 Cypriani. Ille enim, in lib. De corona militis, cap. 13, haec ait: Habes tuos census, tuos Fastos: nihil tibi cum gaudiis, saeculi, etc. Haec Tertullianus, idcirco quod in dictis sanctorum Martyrum natalitiis solebant Christiani mutua inter se caritate gaudere, quando et convivium, quod Agapen dicebant, celebrare in ipsa Memoria, in Ecclesia, inquam, Martyris consueverant; licet, quod ad locum spectat, usum illum concilium Laodicenum, can. 38, restrinxerit.
6. Reperimus apud Gregorium Nazianzenum, in Carminum lib. 2, Historica, sect. 1, Poëmata de seipso, carm. 17, De vitae differentiis, sive De diversis vitae generibus et adversus falsos Episcopos, vers. 67, ejusmodi Agapas dici alio nomine sacrum epulum natalitium. Idemque, in Oratione 24, In laudem sancti Cypriani, num. 4, haec de commemoratione Martyrum: Omnium quidem Martyrum memoria laeta solemnitate colenda est. In eamdem sententiam Theodoretus, De evangelicae veritatis ex Gentilium philosophia cognitione, sive Graecarum affectionum curatione, in lib. sive serm. 8, qui De Martyribus inscribitur, in fine, hsec ait: Dominus Deus ...illos quidem (deos gentium scilicet) cassos gloria vanosque reddidit, his autem (Martyribus) honorem illorum dedit. Pro Pandiis, Dasiisque, ac Dionysiis (hoc est Jovis Liberique patris solemnitatibus), et aliis festis vestris, Petro, Paulo, Thomae, Sergio, Marcello, Leontio [Panteleemoni] Antonino, Mauritio aliisque sanctis Martyribus solemnitates populari epulo peraguntur; proque illa veteri pompa, pro turpi obscoenitate et impudentia, fiunt modestae, castae ac temperantiae plena? festivitates, non illae quidem mero delibutos, non commessationibus leves, non cachinnis solutae, sed divinis canticis personantes, sacris sermonibus audiendis intentae, quibus ad Deum preces non sine sanctis lacrimis et suspiriis submittuntur. Haec ille. Similiter Gregorius Nyssenus, in Vita magni illius Gregorii, cognomento Thaumaturgi, qui vixit temporibus Decii, haec de populari laetitia, in natalitiis Martyrum ab illo instituta: Descendit, inquit, rursus ad urbem, et, omni circa regione undique peragrata ac perlustrata, additamentum et quasi corollarium studii erga Numen divinum instituebat, apud omnes ubique populos sanciens, ut nomine eorum qui pro fide decertassent, dies festi atque solemnes conventus celebrarentur. Cumque alii in alium locum corpora Martyrum diduxissent, per anniversarii circuli ambitum congregati laetabantur, in honorem Martyrum ferias agentes, elc. Et paulo inferius: Cum animadvertisset enim quod propter corporis voluptates simplex et imperitum vulgus in errore simulacrorum cultus permaneret, quo maxime id quod praecipuum est, interim in iis assequeretur, nempe, ut, vanis superstitionibus relictis, ad Deum converterentur, permisit eis ut in memoriam sanctorum Martyrum sese exhilararent et oblectarent, atque in laetitiam effunderentur. Haec Nyssenus, paulo ante finem citatae Vitae, ex translatione Siphani. Quae cuncta voluimus recitasse ob exactam praedictae Tertulliani sententiae explicationem, quod scilicet Christiani suos haberent census et fastos, nec esset videlicet quod vana illorum gaudia inviderent; per fastos nimirum intelligentis Ecclesiasticas tabulas, in quibus Christianorum solemnitates ipsaque natalitia Martyrum certis diebus notata haberentur, e quibus, ut diximus, Martyrologii conscribendi profluxit origo. Haec de his satis.
7. At antiquitas veneranda et ab Apostolis manans semperque servata atque propagata traditio non tantum egit ut anniversaria celebritate sanctorum Martyrum commemoratio ageretur, sed etiam ut in ipsorum honorem Memoriae passim erigerentur; eo quippe nomine a majoribus nominatae sunt Ecclesiae quae in honorem sanctorum Martyrum Deo consecrarentur, ut sanctus Augustinus testatur, De Civitate Dei, lib. 22, cap. 10. Qui quidem laudabilis usus Apostolorum temporibus, ut dictum est, visus est duxisse principium, ea nimirum occasione quod veneranda Martyrum corpora sub altare recondi consueverint, secundum illud Joannis, Apocalypsi, cap. 6, 9, ut omnes praesertim antiquiores declarant interpretes: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Cumque ipsa altaria sepulcra esse Martyrum viderentur, ac subinde eadem praeclara memoria Martyrum haberentur; quae eadem ex causa superaedificarentur Ecclesiae, seque Martyrum Memoriae dicebantur.
8. Accidit insuper ut pium ardensque fidelium in Martyres studium non satis esse putaret, si unius vel alterius Martyris in uno tantum loco esset Memoria collocata, sed plures optaret. Quamobrem factum est, ut non sine reliquiis ejusdem Martyris in ejus honorem altare erigere et Memoriam superstruere liceret, id legibus Ecclesiasticis prohibentibus (Concilium Africanum, can. 50). Quamobrem, cum ex corpore Martyris sumptae reliquias in pluribus altaribus collocarentur, id effecerunt ut plura unius ejusdemque Martyris sepulcra atque Memorias dicerentur, proque numero altarium, sepulcrorum numerus augeretur.
9. Sed ex his ansam calumniandi nacti sunt Novatores, ut, sicut stulte, ita et temere dicerent Catholicos quibusdam illusisse praestigiis, ut frequenter unius Martyris corpus diversis in locis traderent situm esse; ignorantes, vel nescire dissimulantes, nos non dicere in diversis sepulcris unum idemque integrum esse corpus, sed in singulis, ut dictum est, sepulcris unius Martyris conservari reliquias, ac proinde eidem honorem eumdem impendi ac si integrum esset corpus. Nam sententia Gregorii Nazianzeni est, in Oratione 4, Contra Julianum 1, num. 69, easdem praestare virtutes quaslibet Martyris sanguinis guttas et exigua passionis signa, quas integra corpora; ac proinde non esse indecens ut unius Martyris plura erecta appareant monumenta, cum alioqui, nisi lex Christiana prohiberet, nec indecens videri posset, etiam sine ipsorum reliquiis, eisdem excitari Memorias, utpote testes eorum virtutis egregiae et beneficiorum, eorumdem ope consecutorum. Nam, si licet ad sacra profanum exemplum adducere, de multis Æneae et aliorum sepulcris Dionysius Halicarnasseus hanc ipsam affert rationem, in lib. 1 Historiae Romanae, sive Antiquitatum Romanarum, cap. 54, num. 1, sic dicens: Quod si quem perplexum facit quod Æneae sepulcra narrentur et monstrentur in multis locis, nec possit nisi in uno esse conditus; cogitet hanc dubitationem esse vulgarem..., et intelligat quod quamvis unicus locus capiat corpora talium, apud multos tamen monumenta eis facta sunt in gratiam acceptce utilitatts cujuspiam. Haec ille.
10. At de cura sacrarum reliquiarum sanctorum Martyrum agemus in fine hujus de Martyrologio
scriptionis.
Primus omnium qui scribendo Martyrologio operam dedit, ab omnibus praedicatur Eusebius Pamphili, Episcopus Caesariensis. Id etenim in primis testatum habetur in epistola quae fertur nomine sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum, de cujus fide inferius disputabimus. Id profitetur Beda,in lib. Retractationis in Actus Apostolorum, cap. 1,13; hoc ipsum etiam Walfridus Strabo, in lib. De rebus Ecclesiasticis, cap. 28, in fine; id denique recentiores omnes, ac novissime Molanus, in libello quem scripsit De Martyrologiis, cap. 2.
2. Post Eusebium, id ipsum praestitisse sanctum Hieronymum, iidem omnes affirmant; non quod ipse auctor illius fuerit, sed quod Martyrologium, ab Eusebio graece scriptum, a se translatum Latinis tradiderit. Id enim Beda, ubi supra, his verbis: Quibus adstipulatur, inquit, et liber Martyrologii, qui beati
Hieronymi nomine ac praefatione attitulatur; quamvis idem Hieronymus illius libri non auctor sed interpres, Eusebius autem auctor exstitisse
narretur. Haec Beda, Walfridus item in eamdem sententiam, ubi supra, haec ait: Hieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Caesareensem, per anni circulum conscripsit, ea occasione ab Episcopis Chromatio et Heliodoro illud opus rogatus componere; quia Theodosius, religiosus Imperator, in Concilio Episcoporum laudavit Gregorium, Cordubensem Episcopum, quod omni die, Missas explicans, eorum Martyrum, quorum natalitia essent, nomina plurima commemoraret. Hactenus ille, nec aliunde quam ex dictis epistolis, quae in hanc diem editis Martyrologiis praefigi consueverunt; quas et nos, quo de rei veritate exactior certiorque cognitio habeatur, suis titulis hic describimus.
3. Sunt autem hujusmodi:
"EPISTOLA CHROMATII ET HELIODORI EPISCOPORUM AD BEATUM HIERONYMUM DE OPERE MARTYROLOGII COLLIGENDO
Domino sancto Patri Hieronymo
Chromatius et Heliodorus Episcopi, in Domino salutem
Cum religiosissimus Augustus Theodosius Mediolani urbem esset ingressus, universosque Italiae Episcopos ad se invitasset, et ob causam aliquantulorum Episcoporum, qui ex Ariana faece suas animas inquinassent, inquireret; contigit et nostram parvitatem in eodetn adesse Concilio. In quo, cum dicenda dicta essent et definienda definita, coepit Christianissitnus Princeps sanctum Gregorium, Cordubensis Ecclesiae in eo praeferre Antistitem, quod omni die, sive non jejunans, matutinas, sive jejunans, vespertinas explicans Missas, eorum Martyrum, quorum natalitia essent, plurima nomina memoraret. Factumque est ut omnes statueremus ad tuam scribere caritatem, ut famosissimos Feriales de archivio sancti Eusebii, Caesareae Palaestinae Episcopi, inquirens, Martyrum ad nos dirigas festa; ut possimus hoc officium per tuam sanctam industriam melius perfectiusque, ad honorem Dei, Martyribus exhibere."
Hactenus illi.
4. Sequitur Hieronymi nomine epistola, hujusmodi inscriptionis titulo consignata:
"BEATI HIERONYMI SUPER EO IPSO AD EOSDEM RESPONSIO
Chromalio et Heliodoro sanctis Episcopis
Hieronymus Presbyter
Constat Dominum nostrum Jesum Christum omni die Martyrum suorum triumphos excipere, quorum passiones a sancto Eusebio, Caesariensi Episcopo, scriptas reperimus. Nam Constantinus Augustus cum Caesaream fuisset ingressus, et diceret memorato Antistiti ut peteret aliqua beneficia Cassariensi Ecclesiae profutura, legitur respondisse Eusebium: Opibus suis Ecclesiam ditatam, nulla petendi beneficia necessitate compelli. Sibi tamen desiderium immobile exstitisse, ut quidquid in Republica Romana gestum sit erga Sanctos Dei, judices judicibus succedentes in universo orbe Romano, sollicita perscrutatione, monumenta publica discutiendo, perquirerent; et qui Martyrum, a quo judice, in qua provincia vel civitate, qua die, quave perseverantia, passionis suae obtinuerunt palmam, de ipsis archiviis sublata, ipsi Eusebio, regio jussu dirigerent. Unde factum est, ut, idoneus relator exsistens, et Ecclesiasticam historiam retexeret, et omnium paene Martyrum provinciarum omnium Romanarum trophaea diligens historiographus declararet; quatenus omni die, sacrificium Deo offerentes, eorum nomina meminissent, studentes qui die ipso quo sacrificium offerretur, victores diaboli exstitissent, et martyrii sui triumpho pollentes atque ovantes ad Regem suum pervenissent Christum. Hac de causa singulorum mensium singulorumque dierum festa conscripsimus, ut jubere dignabamini, perennem nostrae parvitatis memoriam fore credentes, cum diebus omnibus per tot annorum spatia sancta Sanctorum nomina fuerint festive celebrata. Et, quoniam per singulos dies, diversarum provinciarum diversarumque urbium plusquam octingentorum et nongentorum Martyrum sunt nomina nominata, ut nullus dies sit, qui non intra quingentorum numerum reperiri possit adscriptus, exempto die Kalendarum Januariarum; considerans, inter innumerabiles turbas, lectoris animum intra unum mensem posse lassescere, ne id eveniat, breviter et succincte eorum qui sunt in amplissima festivitate in suis locis, tantum prae omnibus memoratus sum, ut, amputato fastidio, unus de omnibus sufficiat libellus adscriptus. Sane in prima parte libelli omnium beatorum Apostolorum festa conscripsimus, ut dies varii non videantur dividere quos una dignitas Apostolatus in caelesti gloria fecit esse sublimes».
5. Hucusque epistola, Hieronymi nomine scripta; cui quidem primo aspectu adstipulari videtur et Cassiodorus, omnibus praedictis Auctoribus antiquior. In libro enim De Institutione divinarum lectionum sive litterarum, cap. 32, haec ait: Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones Martyrum legite constanter (quas, inter alia, in epistola sancti Hieronymi, ad Chromatium et Heliodorum destinat, procul dubio reperitis), qui per totum orbem terrarum floruere; ut sancta imitatio, vos provocans, ad ccelestia regna perducat. Haec ille. Joannes Molanus, vir quidem pius et eruditus, in sua tractatione quam scripsit De Martyrologiis, quamque auctam posuit in appendice sui Usuardi secundo editi, cap. 2, sicut praedictas nuper recitatas epistolas non esse memoratorum Antistitum nec Hieronymi putat, sed illorum nomine esse suppositas; ita nec Cassiodorum de praedicta Hieronymi nomine scripta epistola existimat intellexisse. Certe quidem Molani sententiae haud invitus adstipulor.
6. Sed, quoniam praedictae epistolae jam antiquitus videntur receptae ac paene temporum diuturnitate praescriptae, habentque gravem assertorem Walfridum Strabonem, quem ante annos octingentos claruisse constat, cujus de praedictis epistolis grave testimonium recitavimus; non perfunctorie tanta res tractanda videtur, sed de illarum fide accuratius agendum ac sollicitius perscrutandum, ipsasque ad lapidem Lydium, ad ipsam, inquam, rerum ac temporum exactam historicam rationem afferre atque conferre, operae pretium fuerit, ut quid verum quidve adulterinum sit, perfacile dignosci queat.
7. Agemus ergo de singulis, ac in primis, quidnam qualeve fuerit Eusebii, quod dicunt, Martyrologium; simulque tractabimus de Hieronymi versione, ac denique de fide praedictarum
epistolarum.
Errare omnino certum est qui existimarunt Eusebii librum De Martyribus non alium fuisse quam compendiosam omnium sanctorum Martyrum collectionem, ea brevitate contextam qua Martyrologia noscuntur esse conscripta; hacque de causa illum ab eo scriptum librum De Martyribns, esse a pluribus Martyrologium appellatum.
2. Sed quam mendaciter haec dicantur, non aliunde nec ab alio quam ab ipsomet libri auctore Eusebio testimonium petamus. Ipse enim in suis Historiarum libris de eo frequentius meminit, et qualis tuerit non obscure describit. Ac primum quidem, lib. 4, cap. 15, circa finem, cum agit de Pionio, Martyre perillustri, haec ait: Qualem denique et quam insignem mortem, praeter alias omnes res ab eo tanta cum admiratione gestas, eos quibus libitum est cognoscere, ad libellum a nobis " De veterum Sanctorum martyriis " in unum redactis editum, qui quidem omnia facta illius plenissime complectitur, amandamus. Idem, lib. 5, in prooemio, alias cap. 1, de eodem commentario agit his verbis: Tota illa epistola, scilicet Lugdunensis Ecclesiae, quae accuratissimam istarum rerum explanationem complectitur, in libro " De Martyribus " a nobis composito, qui non solum veram rerum gestarum narrationem, sed etiant illustria vtrtutum exempla, ad vitam pie degendam accommodata, continet, posita est; tamen quaecumque ad hoc institutum spectare videantur, ea in praesentia ex eodem repetens, in hunc Historiae nostrae locum colligabo. Et inferius, eodem libro 5, cap. 4, sub fine, in hunc modum: Perfacile, inquit, si cui visum fuerit, licet ista plenissime cognoscere, modo illam epistolam, quam in libro nostro "De Martyribus", ut dictum est, posuimus, accurate voluerit evolvere. Hsec ille. Ex quibus plane colligitur, tantum abesse ut ille Eusebii liber De Martyribus fuerit ex Actis Martyrum in compendium redacta narratio, ut potius, respectu prolixitatis ejus, ipsi ejusdem Auctoris Historiarum libri videantur fuisse, in his quae ad Martyres spectant, illius epitome.
3. Sed audiamus cetera, quibus eadem certiora redduntur. Idem Eusebius, eodem lib. 5, cap. 21, cum agit de Apollonio Senatore Martyre, haec habet ad caicem: Istius vero coram judice verba, et responsa, quae ad Perennii judicis rogata dabat, et Orationem apologeticam apud Senatum habitam, si cui libitum fuerit accurate cognoscere, ex Iibro nostro, quem "De veteribus Martyribus” composuimus, manifesto intelliget. Hactenus de eo libro Eusebius. Quantum ergo putandum est illud fuisse volumen, quod non tantum ipsa Acta Martyrum, rogata et responsa, ac cetera ad eorum martyrium spectantia continebat, sed etiam ipsorum apologias, etsi non aliorum, certe Apollonii, descriptas habebat? De Apollonio verba faciens sanctus Hieronymns, in lib. De Scriptoribus Ecclesiasticts, cap. 42, haec ait: Imperato ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in Senatu legit, etc. Ex his itaque plus satis conspicue potest intelligi qualis quantusve fuerit Eusebii De Martyribus liber. Quibus quidem in primis erroris redarguuntur qui putarunt illum non aliud fuisse quam breve Martyrologium, idemque a sancto Hieronymo in Latinum conversum, Latinis Ecclesiis legendum traditum.
4. Rursum ex ipsis impostura detegitur ejus epistolae, quae, Hieronymi nomine scripta, superius est recitata, qua dicitur Eusebius, opera Constantini Imperatoris, collegisse totius Christiani orbis Martyres, eoque libro illorum certamina conscripsisse. Quonam pacto, quaeso, unus liber, volumen unum, tot Martyrum Acta continere valuisset, ad quorum tantum nomina recensenda vix sufficere potuisset? Equidem, si tam prolixe, ut fecit in aliis, totius Ecclesiae Catholicae ab ipso scribendae fuissent res gestae sanctorum Martyrum, non unus liber, non centum (audacter dicam), non denique mille fuissent satis; immo, usurpare liceat et illam Evangelicam hyperbolem, apud Joannem, cap. 21, 25, nec ipsum mundum eapere potuisse eos, qui de ea re scribendi fuisseiit, libros.
5. Quod autem ad Hieronymum spectat, nequaquam cum illis dixerimus ipsum in Latinum transtulisse librum illum Eusebii De Martyribus. Qui enim fieri potuit ut una epistola, quam de ea re conscripsisse testatur Cassiodorus, praegrande volumen comprehendere potuisset? Quin potius existimandum est, Hieronymum brevi summa librum illum Eusebii in compendium redegisse, ipsumque opus postea Martyrologium esse dictum ac Hieronymi nomine nuncupatum.
6. Haec autem, etsi satis esse videantur ad praedictarum litterarum imposturam arguendam, tamen, quo nullus remaneat dubitandi locus, et cuncta sint toto caelo lucis veritate perspicua, age, de rebus singulis in eis contentis paulo fusius
disseramus.
Quod pertinet ad epistolam, Chromatii et Heliodori Episcoporum nomine ad Hieronymum scriptam, in primis ex ejusdem inscriptione imposturam facile deteges, si illorum temporum loquendi generis habueris rationem, dum in ea prsaedicti Episcopi, immo ipsa Synodus (Synodi enim, quam praetexunt, nomine scribere profitentur) ipsum Hieronymum Presbyterum appellant Patrem; cujus quidem nomenclaturae nullum prorsus penes illorum temporum Scriptores exemplum invenies, ut in inscriptione litterarum Episcopi vel ipsa Synodus Presbyterum cujusvis meriti dicant Patrem, cum alioqui et amplissimarum sedium Episcopos et Patriarchas nonnisi Fratres consueverint appellare.
2. Habetur mentio in eadem epistola de quodam Concilio, ex totius Italiae Episcopis Mediolani, Theodosio Imperatore praesente, coacto. Verum, istud commentum esse non dubites. Qui enim fieri potuit ut tam celebris Synodus sic e Scriptorum monumentis exciderit, sic silentio fuerit obvoluta, ut nullus illorum temporum Scriptorum, quorum sane haud exiguus fuit numerus, nec nomine tenus ejus meminerit? Sed haec manifestiora reddentur, si lucubrationum Hieronymi temporis exacta ratio habeatur. Quando, rogo, volunt illam Synodum coram Theodosio Mediolani congregatam? Num cum primum, adversus Maximum tyrannum pugnaturus, Constantinopoli anno decimo sui imperii in Italiam venit? Certe id dici non posse, quae sanctus Hieronymus scribit, vehementer repugnant. Dum enim, in lib. De Scriptoribus Ecclesiasticis, ad calcem, sive cap. 135, cunctas, quas hactenus usque ad annum decimum quartum ejusdem Theodosii Imperatoris elaborasset, lucubrationes recenset, ne verbum quidem de conscripto vel a se translato libro illo De Martyribus habet, quem statim post illam Synodum scriptum esse illae ipsae recitatae epistolae indicant. Ex quibus satis apparet, dictam Synodum commentitiam ad primum Theodosii Mediolanum adventum non posse referri.
3. Quod si ad secundum adventum ejus (bis tantum post adeptum lmperium in Italiam venisse certum est), quando iterum ad expugnandum Eugenium tyrannum ex Oriente in Italiam descendit, eamdem Synodum Mediolani celebratam esse dixerint; certe ratio temporum contradicit. Descendit Theodosius in Italiam cum exercitu, anno decimo sexto eodemque ultimo sui Imperii; decernensque cum Eugenio, sexta die Septembris illum obtinuit; inde Mediolanum se contulit. Quae autem tunc ab eo illic sunt facta usque ad diem decimam septimam Januarii, qua ex hac vita migravit, Ambrosius ea Oratione quam habuit in ejus funere, et alii illorum temporum Scriptores exacte describunt; adeo, ut nullum ejusmodi cogendi Concilii reliquum fuisse tempus, appareat.
4. Ex his itaque totum illud commentum de litteris ex praedicta Synodo datis, aliisque rebus quae iisdem continentur epistolis, plane clara luce detegitur; ut quod in illis habetur de Gregorio Episcopo Cordubensi, matutinas ac vespertinas Missas agente. Augustinus etenim, qui iisdem temporibus vixit, id tantum quinta feria Majoris Hebdomadae in Coena Domini in Ecclesia Catholica fieri consuevisse, testari videtur, scribens ad Januarium, epistola 54, alias 118, cap. 5, sive num. 6 et 7; licet sciamus olim temporibus Cypriani matutinum ac vespertinum Sacrificium in Africa offerri in usu fuisse, ut idem Cyprianus testatur ad Caecilium scribens, epistola 63, editionis Pamelii, num. 15 et 16, quem morem apud Ægyptios tantum perseverasse, auctor est Sozomenus, Historia Ecclesiastica, lib. 7, cap. 19; quamvis etiam sciamus, in Concilio Agathensi, can. 30, secundum recentiorum lectionem, haberi mentionem de Missis matutinis et vespertinis, et ex eo apud Gratiani Decretum, part. 3, De consecratione, distinct. 5, pars 4, can. 13, Convenit ordinem Ecclesiae. Sed in haec non obnitimur, cum sciamus Ecclesiasticorum rituum diversam fuisse diversarum Ecclesiarum consuetudinem. Deprehenditur et in eo de Gregorio impostura, dum dicitur ipsum etiam jejunii tempore celebrasse natalitia Martyrum; diversam quippe ab his fuisse Ecclesiae consuetudinem, testantur antiqui canones, ut Concilii Laodiceni can. 51, apud Martini Bracarensis Collectionem, can. 48, et apud Gratiani Decretum, part. 2, causa 3, quaest. 4, pars 3, can. 8-9, Non oportet in Quadragesima, et Non licet in Quadragesima.
5. Quod insuper tam in dicta Episcoporum epistola, quam in ea quae ad eosdem Hieronymi nomine reddita habetur, Eusebius, Episcopus Caesareae sanctitatis elogio commendatur, pro monstro quidem habetur. Etenim, etsi oiim sanctitatis titulus communior esse videretur, ut non solum, ut hodie, illis tribueretur Christianis qui vita functi in caelo regnant cum Christo sed et quibuscumque laudabilioris vitae fidelibus; datum tamen aliquando homini haeretico, nemo dicere jure poterit. At vero quibus titulis idem Hieronymus Eusebium ipsum nominare consueverit, ab ipso audiamus; qui ad Pammachium et Oceanum scribens, epistola 84, alias 65, num. 2, haec de eo: Impietatis Arii apertissimus propugnator est, etc. In fine etiam plura habet in eamdem sententiam. In Apologia adversus Rufinum, lib. 1, num. 8, haec de eodem: Eusebius, Episcopus Caesariensis, Arianae quondam signifer factionis; et lib. 2. num. 15 eumdem principem Arianorum appellat. Idem ad Ctesiphontem, epistola nunc 132, num. 3, agens de scriptis ipsius: Quem, inquit, fuisse Arianum, nemo est qui nesciat. Et ad Minervium et Alexandrum monachos, epistola 119, alias 152, num. 11, ipsum errasse in dogmatum veritate aperte testatur. Ecce tibi quibus titulis, et quam diversis a praeconio sanctitatis, Eusebius a Hieronymo nuncupetur, ut ex his saltem liquido cognoscas, alium longe diversum a Hieronymo fuisse epistolae illius auctorem, quem etsi aliud non esset ac cetera de eodem consentirent, ab eo esse longe diversum, ex dicendi stylo, non est qui eam epistolam legens, facillime non cognoscat. Haec de verbis.
6. Quod si res ipsas in ea conscriptas disquiras, magis magisque imposturam intelliges. Si enim vera sunt quae inter Constantinum Augustum et Eusebium acta idem Auctor enarrat; quae tanta modestia in Eusebio, qui suarum laudum egregius praedicator semper est visus, ut illa silentio praeterierit, cum eadem saepius repetendi, quoties agit de libro a se De Martyribus scripto, opportuna se daret occasio? Consuevit enim ipse res a se cum Constantino gestas narrare, extollere easdemque saepius inculcare, ut De Vita Constantini, lib. 2, cap. 45,46 et 47; lib. 3, cap. 57,59,60,61 et 62; et lib. 4, cap. 32,33, 34,35 et 36. Quod demum Auctor, quisquis ille fuerit, in eadem epistola excipit de Kalendis Januarii, quasi ea die nullus passus sit Martyr, quam mendax ac frivola ea sit de Kalendis exceptio, consule quae inferius notantur die 1 Januarii, b.
7. Haec jam satis, etsi alia quoque superessent, ad coarguendam praedictarum epistolarum falsitatem sufficere
existimamus.
Putarunt nonnulli, ut vidimus, primum omnium Martyrologii scriptorem Eusebium fuisse; quem quidem nec Martyrologium scripsisse, ex ejusdem Auctoris saepe iterata atque testata sententia superius demonstravimus. Ab ipso enim Acta sanctorum Martyrum copiosissime fuisse conscripta et non compendiosam de illis narrationem, ut communi loquendi usu Martyrologium dici possit, satis est superius declaratum.
2. Quod si ob id tantum quod scripserit res gestas Martyrum, Martyrologii auctor dicendus est; cur non potius, eadem ex causa, in eo genere sanctae Romanae Ecclesiae Protonotariis primae sunt deferendae, iidemque dicendi conscribendi Martyrologii primi auctores? Ipsi enim, ut in nostrae narrationis exordio dictum est, initio nascentis Ecclesiae sub Clemente, Romano Pontifice, id locupletius ac diligentius praestiterunt; quorum etsi exciderint commentarii, nomina saltem Martyrum, quae in Romano Martyrologio hactenus recensita reperiuntur, integra remansisse, nemo negarit. Unde merito jureque dicere possimus, non a Hieronymo, non ab Eusebio, sed ab ipsis Sanctae Romanae Ecclesiae Protonotariis, jam inde a temporibus sancti Clementis Papae, Romanum Martyrologium originem ducere et initium auspicari; quod diversis temporibus, ut auctus est subinde Martyrum atque aliorum Sanctorum numerus, incrementum accepit. Ac in primis ex scriptione illa Hieronymi, quam Cassiodorus, ubi supra, cap. 32, appellat epistolam, perbrevem certe fuisse libellum, Usuardus in sui Martyrologii praefatione testatur. Putamus etenim, etsi non antea, tunc saltem Orientalis Ecclesiae Martyres eidem accessisse; quos enim ex Eusebio Martyres Hieronymus summatim collegit, majori ex parte fuisse Orientalis Ecclesiae, facile potest intelligi.
3. Quidnam vero qualeve fuerit Martyrologium Romanum sic auctum, sanctus Gregorius Papa, scribens ad Eulogium, Episcopum Alexandrinum, epistola 29, lib. 8 Registri Epistolarum, Indictione 1, exactam in haec verba reddidit rationem: Nos autem, inquit, paene omnium Martyrum, distinctis per dies singulos passionibus, collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur; sed tantummodo nomen, locus et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut prcedixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. Sed haec habere vos beatissimos, credimus. Hactenus Gregorius; qui, dum ait se existimare eamdem collectionem Martyrum, quam nos Martyrologium dicimus, aeque ac Romae reperiri apud Eulogium, Episcopum Alexandrinum, et alios collegas, satis insinuare videtur fuisse in universali Ecclesia, hac etiam ex parte, declaratam communionem Sanctorum, ut quos Romana coleret, eosdem et ceterae longe positae venerarentur Ecclesiae.
4. Hoc ipsum simplex absque alio additamento Romanum Martyrologium, idemque perbreve, in quo tantum nomina Martyrum, locus ac dies passionis positi haberentur, est illud ipsum cujus meminit Ado in sui Martyrologii praefatione his verbis: Huic operi, ut dies Martyrum verissime notarentur, qui confusi in Kalendis satis inveniri solent, adjuvit venerabile et perantiquum Martyrologium, ab urbe Roma Aquilejam cuidam sancto Episcopo a Pontifice Romano directum, et mihi postmodum a quodam religioso fratre aliquot diebus praestitum; quod ego, diligenti cura transcriptum, positus apud Ravennam, in capite hujus operis ponendum putavi. Haec Ado. Porro in omnibus, quae viderim, Martyrologiis Adonis impressis, illud ipsum Roma acceptum desideratur. Egregiam certe ac viris eruditis dignam optatamque navasset operam Mosander, si ejusmodi illustre vetustatis monumentum, quod in suo manuscripto Adone haberi testatur, una cum ipso Martyrologio Adonis, quod post Surium ad septimum tomum Vitarum Sanctorum adjecit, edidisset.
5. Ceterum, post haec, Romani Martyrologii diversa esse coeperunt exemplaria, quorum alia absque additamento, in eadem, qua sunt scripta, simplicitate remanserunt: alia autem alias ac diversas in dies accessiones acceperunt, ac in primis, ut non tantum, quod habet Gregorius, ipsa nomina Martyrum, diem locaque passionum contineret; sed, quod desiderari videbatur, quid quis sit passus, saepe perbreviter narraretur. Auctumque insuper est Sanctorum numero, aliis superadditis Martyribus et Confessoribus, cum diversarum Ecclesiarum particulares Martyres, quorum annua celebritate natalitia agerentur Martyrologio illi antiquo conjungerentur. Cum autem non aeque omnes ab omnibus adderentur Ecclesiis (de omnibus enim omnium Ecclesiarum Martyribus simul agere, visum est nimis prolixum atque laboriosum), inde accidit, ut, quot essent Ecclesiae, totidem fere haberentur Romani Martyrologii exemplaria, eademque inter se diversa. Nam, quod Satis sit in exemplum adduxisse, Ecclesia Principis Apostolorum in Vaticano, diverso a ceteris Urbis Ecclesiis, praedicta ex causa, utebatur Martyrologio, quod manuscriptum in ejusdem Ecclesiae bibliotheca hactenus asservatur.
6. Verum, cum non tantum essent inter se diversa, sed mirum in modum depravata, optime consultum est, ut, sicut Catholicae fidei unitate omnes Ecctesiae unum corpus sunt in Christo, sub uno visibili Capite coagmentatae; ita etiam, uno eodemque emendato ex aliisque aucto utentes Martyrologio, eadem communione Sanctorum, uno eodemque ritu atque uno spiritu pariter omnes in Sanctis suis Deum collaudarent. Scimus, in eo restituendo piorum ac eruditorum virorum sudasse ingenia; summaque adhibita diligentia, antiquorum multiplicium exemplarium collatione, qui irrepsissent errores ac menda esse emaculata atque purgata, ita tamen ut ab illo antiquo simplici ac minus affectato dicendi genere, quantum licuit, recedere non placuerit. Tantum enim venerandae antiquitati noveris esse tributum, ut non verba, sed errores displicuisse cognoscas. Habentur in eo ex omnibus Christiani orbis provinciis collecti Martyres. Ipsa etenim Romana Ecclesia, quas Apostolica auctoritate ceteris praeest, et materna caritate fideles omnes suos filios esse novit, non tantum Romae passos Martyres censuit esse suos, sed omnes ubique gentium se cum dolore peperisse congaudens, materno fovet amplexu; et quos scit coronis triumphalibus auctos, in caelesti gloria collocatos debito religionis obsequio veneratur.
7. Verum, non datur singillatim singulorum nomina recensere, tum quod, ut ait sanctus Gregorius, Homilia 27 in Evangelia, num.4, ipsi sancti Martyres, Deo numerabiles, nobis super arenam multiplicati sunt, quia quanti sint, a nobis comprehendi non possunt (novit enim eos tantum ille, qui, ut habet Psalmus 146, 4, numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat); tum etiam quod, ex instituto antiqui ritus Ecclesiae, brevitati esset consulendum. Nec est praeterea quod quis miretur, si in eodem ipso, de quo agimus, Romano Martyrologio clarissimos illos Martyres videat praetermissos, quos nostro saeculo, ob tuendam propagandamque Catholicam fidem, poenas atrocissimas, si qui alii olim Martyres, in Anglia potissimum atque in Galliis ab haereticis passos, et in caelum, ut par est credere, inter alios Martyres aequali scimus triumphi gloria cooptatos; nec insuper illos inveniat recensitos, qui, velut tonitrui filii, in similitudinem fulguris coruscantis novo Orbi, Evangelico lumine illuxerunt, ac fidei causa martyrium subiere. Non enim, ut apparet, fuit in praesens Romanae Ecclesiae institutum, novum conscribere Martyrologium, sed vetus, ut diximus, ex veteribus exemplaribus restituere.
8. De quo etiam illud necessario lectorem monendum putamus, Romani Martyrologii triplicem hactenus in Urbe esse factam editionem, ejusque primam et secundam esse mendosam, nec satis dignam quae iterum praelo tradatur; quod cujus culpa acciderit, libentius silentio praeterimus. Tertia editio purior est atque sincerior, facta anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo quarto. Illi enim tantum, ut legitimae atque germanae, accesserunt Litterae Apostolicae, datae die decima quarta Januarii eodem anno; cui etsi ex nostris Notationibus levis certe aliqua accessit emendatio, vel, si quid additum reperitur (quod quidem perraro factum invenies), id nos ejus cujus summa est in Ecclesia auctoritas, constanti voluntate fecisse, lector
intelligat.
Etsi hac in re nostrum praecipuum institutum sit de Romano dumtaxat Martyrologio agere, tamen ab eo alienum non putamus, si summatim et reliquorum meminerimus; cum praesertim eadem omnia ab ipso ducant originem, ab eoque, veluti e fonte rivi, dimanent.
2. Habet, si quis plura quaerat, ejus argumenti luculentam, piamque, valde ac eruditam lucubrationem Reverendi Domini Joannis Molani, theologi Lovaniensis, quam in secunda sui Usuardi editione posuit, Appendicis de Martyrologiis titulo praenotatam. De qua illud, quod dignum admiratione videtur, lectorem commonendum putamus; cur nempe ille, de cunctis Martyrologiis eruditam instituens tractationem, de Romano tamen Martyrologio agere praetermiserit? Id quidem non injuria, vel, quod procul abest a viro pientissimo, dolo malo factum noveris, sed quod existimavit Romanam Ecclesiam non alio quam Usuardi uti Martyrologio. Id enim ipse testatur eodem libello, cap. 2 et 4, sicque, agens de Martyrologio Usuardi, ea ratione et Romano satisfactum putavit; credidit enim nullum aliud reperiri Romanum Martyrologium ab eo quod typis excusum Venetiis, scriptum, emendatum editumque habetur, auctore Alexandro de Peregrinis, Presbytero Brixiensi. Praeterierunt enim Molanum quamplurima antiqua manuscripta Romani Martyrologii exemplaria, ex quibus quodnam qualeve esset germanum ipsum Romanum Martyrologium, intelligere certius potuisset. Tolerabilis quidem et venia dignus error; cum ipse tam longe positus ea nesciverit, quas illi qui Romae agant, vix magno labore, pervigili diligentia et summa sunt industria consecuti.
3. Gavisus vero non mediocriter fui, cum nuper opportune admodum, accincto jam ad secundam editionem typographo, conjecturam suspicionemque hanc meam ex litteris Reverendi Domini Henrici Gravii, theologi Lovaniensis, minime vanam aut inanem fuisse cognovi. Scribit is enim ad me, Reverendum Dominum Molanum, accepto jam recens edito Romano Martyrologio, notationes mox suas, quas in Usuardum jampridem scripserat, probe recognitas auctasque, eidem Martyrologio attemperasse atque accommodasse, sed, eo praematura morte subtracto, minus facere licuisse. Quas proinde mihi causa fuit, ut apud praedictum Dominum Gravium per litteras agere coeperim, ut eruditissimi viri monumentum edere non praetermitteret; ita enim futurum, ut, duorum vel trium concurrente testimonio, veritati possit firmíus esse consultum. Equidem tanti viri, de Ecclesia Dei et veritate Catholica optime meriti, nec brevem schedulam deperire aequanimiter patior; cui, dicam ingenue, isthaec omnia hac ex parte accepta fero, quod in densissimam silvam primus ipse ingressus, mihi aliisque aditum patefecit. Quo etiam nomine cum ego tum eruditi omnes plurimum ei debere, lubenter agnoscimus et confitemur. Id hoc loco inserere visum fuit, partim boni viri memoriae causa, partim ne quis, ejus consilii ignarus, secus quam se res habeat, factum ejus accipere aut interpretari fortasse possit. Verum ea de re hactenus; jam ad institutum redeamus.
4. Post Martyrologium Romanum, quod seque et Hieronymi nomine olim editum reperimus, illud Bedae primo loco ponitur; de quo Auctor catalogi scriptorum ejus, qui habetur excusus post praefationem ejusdem Bedae in lib. De temporum ratione, haec ait: Descripsit... Martyrologium de natalitiis Sanctorum diebus, in quo omnes quos invenire potuit, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo judice mundum vicerint, diligenter adnotare studuit. Hsec ibi. Mea quidem sententia nihil aliud Beda fecisse videtur, nisi quod Romanum Martyrologium, cujus, ut vidimus, sanctus Gregorius meminit, in Angliam per Augustinum vel successores allatum, aliquibus additionibus auxit quas aliquanto prolixiores fuisse, argumento sunt ea, quae ex eodem recitat Amalarius, De Ecclesiasticis Officiis, lib. 2, cap. 24, et De ordine Antiphonarii, cap. 28. Aliquot tamen dies nominibus Martyrum vacuos reliquisse (causa autem ignoratur) eosque Flori additamentis suppletos, Ado in sui Martyrologii praefatione testatur. Meminit ejusdem Flori Usuardus, necnon et Sigebertus, De viris illustribus, cap. 92. Fuit monachus Ordinis sancti Benedicti in monasterio sancti Trudonis, Leodiensis dioecesis, ut testatur Trithemius, De viris illustribus Ordinis sancti Benedicti, lib. 2, cap. 44.
5. Post Bedam ac Florum, post annos circiter septuaginta, temporibus Caroli Magni [seu potius Caroli Calvi] Usuardus, et ipse monachus Ordinis sancti Benedicti, natione Gallus, ut de eodem tradit Trithemius, De viris illustribus Ordinis sancti Benedicti, lib. 2, cap. 29, scripsit Martyrologium, et quod ab aliis praetermissum vidisset, adjecit. Id enim ipse in sua praefatione testatur, dum ait: Venerabilium Hieronymi scilicet et Beda Presbyterorum piis, quamvis succinctis, super hoc provocabar descriptis; quorum prior brevitati studens, alter vero quamplures dies intactos relinquens, multa inveniuntur hujus operis praeterisse necessaria. Quos tamen secutus, censui et Flori, viri memorabilis, latiora jam in eo ipso negotio sequi vestigia, praesertim in secundo ejusdem libro. Ibi enim multa, quae in priore omiserat, et correxit et addidit. At, si quid, praeter quod ab illis accepi, hoc opere auctum vel mutatum est, sagaci a me indagine id perquisitum agnosci poterit. Haec Usuardus; quibus constat non tantum ceterorum antiquiorum Martyrologia ab eo fuisse per suum aucta, sed etiam emendata.
6. Post annos ab his circiter quinquaginta Wandelbertus, Diaconus et monachus Prumiensis coenobii, qui claruit sub Lothario Imperatore anno Domini 850, inter illorum temporum poetas non ignobilis, heroico carmine Martyrologium scripsit, cujus meminit Sigebertus, De viris illustribus, cap. 128, et Trithemius pluribus, De viris illustribus Ordinis sancti Benedicti, lib. 2, cap. 36. Putatur illud ipsum esse quod apud Bedae tomum primum legitur sub titulo Ephemeridum Beda, sive Computi vulgaris qui dicitur Ephemeris; sed, cum in eo nonnulla recenseantur quae post Bedae tempora contigerunt, certe Bedae non esse, exploratum habetur.
7. Post praedictos, Ado, Episcopus Trevirensis seu potius Viennensis, vir laudatissimus, qui claruit temporibus Gregorii Papae Septimi, et ipse locupletius scribens Martyrologium, non tantum quae ab aliis viderentur praetermissa, superaddidit; sed et quae a ceteris brevius dicta essent de passionibus Martyrum, fusius enarravit. Qui autem post haec diversis temporibus in eodem scribendi genere versati sint (quoniam de antiquioribus tantum agere animus est), qui scire cupit, consulat praedictum Molani libellum.
8. Ceterum, si quis horum omnium, quae a nobis sunt recensita Martyrologia, et quae postea accesserunt, originem petat, et ad suum principium reducere velit, omnia e Romano, velut ex trunco ramos, producta esse cognoscet. Quae, etiam si (ut de fluminibus accidit, quae cum e suo fonte modica scaturigine fluant, licet majorum fluminum accessione turgescant, tamen nomen, quod ab eo acceperant, non tantum non amittunt, sed communicant ceteris) sic a suo principio nomen sumerent; praedicta omnia non Hieronymi, non Bedae vel Flori, non Usuardi, Adonis aliorumve nomine essent inscribenda, sed Romani Martyrologii, ab hoc vel illo aucti, essent potius titulo
consignanda.
His jam de Romano Martyrologio enarratis, et e claris purisque Ecclesiae Catholicae fontibus ductis, ac quae quisque pius sequi debet, ostensis, non ab re fore existimamus, immo operae pretium ducimus, si et de falsis martyribus atque pseudomartyrologiis ab haereticis scriptis agamus; ac primum ostendamus nusquam gentium, nisi in Ecclesia Catholica, esse cum corona martyrium.
2. Haud longior vel ambigua de hujusmodi quaestione disputatio esse potest, quam Apostolus, jam prolata sententia, definivit, dum ad Corinthios scribens, Epistola I, cap. 13, 3, haec de seipso, ne cujusvis meriti sibi homo blandiatur, ait: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sic ille, et non aliunde quam ex lege Christi, apud Lucam ajentis, cap. 11, 23: Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligti mecum, dispergit. In eamdem sententiam plura in Constitutionibus Clementis Papae Primi, sive Constitutionibus Apostolicis, lib. 5, cap. 9.
3. Sed audiamus quid de his scribat sanctus Cyprianus ad Antonianum, epistola 52, editionis Pamelii, part. 2, num. 17: Si, inquit, ab Ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se vias et saecularia opera convertat, vel ad haereticos et schismaticos, rejectus ab Ecclesia, transeat; ubi, etsi occisus propter nomen postmodum fuerit, extra Ecclesiam constitutus et ab unitate atque caritate divisus, coronari in morte non poterit. Et in fine, sive num. 29: Apostatae vero et desertores, vel adversarii et hostes et Christi Ecclesiam dissipantes, nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti, secundum Apostolum, possunt ad Ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec Ecclesiae tenuerunt unitatem. Haec ibi. Idem ad Cornelium Papam, epistola 54, num. 4: Idoneus, inquit, esse non potest ad martyrium qui ab Ecclesia non armatur ad proelium, etc. Et ad eumdem, epistola 57, num. 4: Non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur cum constet, si occisi ejusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae; nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse, quos videmus de pacifica et divina domo furore discordiae recessisse. Haec et alia in eamdem sententiam ad Jubajanum, epistola 73, num. 21; in lib. De Oratione Dominica, num. 24; et in lib. De unitate Ecclesiae saepius ingerit, ut cum ait, num. 14: Esse Martyr non potest qui in Ecclesia non est; ad regnum pervenire non poterit qui eam, quae regnatura est, derelinquit. Et paulo post, item num. 14: Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeant licet flammis, et ignibus traditi vel objecti bestiis animas suas ponant; non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae, nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronart non potest. Haec Cyprianus, et alia plura eodem argumento. Eadem Optatus Milevitanus, De schismate Donatistarum adversus Parmenianum, lib. 3, cap. 8, cutn ait: Si eos Martyres esse vultis, probate illos amasse pacem, in qua prima sunt fundamenta martyrii; aut dilextsse Deo placitam unitatem; aut habuisse cum fratribus caritatem ..., sine qua nullum nec nominari potest vel esse martyrium, etc. Haec ipsa sanctus Augustinus, agens contra Donatistas, sexcentis fere locis inculcat, quas brevitatis causa enumerare praetermittimus. Haec Joannes Chrysostomus et Hieronymus dixere, ac omnes quotquot fuerunt in Ecclesia Catholici Patres.
4. Sed quid amplius? Dei Ecclesia, sicut omnes respuit haereticos pseudomartyres, sic non omnes recipit communionis Catholicae qui videntur Martyres, sed eos tantum, quos, sicut fide, ita et caritate novit esse probatos. Nam et in his multae subesse possunt causae subeundi martyrium, quae Deo displicent; quales erant illi, quorum meminit sanctus Augustinus, in Breviculo collationis cum Donatistis, collatione tertii diei, cap. 8, sive num. 13. In eamdem sententiam sanctus Hieronvmus, in Commentario in Epistolam ad Galatas, lib. 3, cap. 5, vers. 14, haec ait: Vide quantum bonum sit caritatis. Si ita martyrium fecerimus, ut nostras velimus ab hominibus reliquias venerari; si, opinionem vulgi sectantes, intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederimus; huic operi non tam praemium quam poena debetur, et perfidiae magis tormenta sunt qnam corona victoriae. Haec ibi, et eadem fere infra, eodem lib. 3 et cap. 5, vers. 26.
5. A cultu talium pseudomartyrum avocat fideles Concilium Laodicenum, can. 34, itemque Concilium Carthaginense primum, can. 2, his verbis: Martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque ad passiva corpora, quae sepulturae tantum propter misericordiam Ecclesiasticam commendari mandatum est, redigat, ut aut insania pracipitatos, aut aliquo tali pacto, aut alia ratione peccati disjunctos, non ratione vel tempore competenti, quo martyria celebrantur, Martyrum nomine appellet. At, si quis, ad injuriam Martyrum, claritati eorum adjungat infamiam, placet eos, si laici sint, ad poenitentiam redigi; si autem sunt Clerici, post commonitionem et post cognitionem, honore privari. Universi dixerunt: «Recte statuit sanctitas vestra. Hoc et singulis Conciliis statutum est». Hactenus Concilium Carthaginense, tempore Constantis, filii Constantini Imperatoris. Docuerunt hoc ipsum exemplo et ipsi sancti Martyres, qui ad ultimum usque spiritum cum haerettcis, qui Christianae fidei causa eodem detinebantur inclusi carcere, licet brevi supplicium subituri martyrii, communicare vel saltem verbo recusabant, ut testatur Apollinaris, Hierapolis Episcopus, antiquus theologus, apud Eusebium, Historia Ecclesiasttca, lib. 5, cap. 16, in fine.
6. Cum autem viderent haeretici Catholicam Dei Ecclesiam spiritualibus charismatibus affluentem, innumerisque sanctorum Martyrum trophaeis nobilitatam; ejus gloriam aemulantes, et ipsi Martyres fingere, pseudomartyres habere et falsa Martyrologia conscribere studuerunt. Qui ejusmodi laborarunt insania fuerunt in primis Marcionitae, ac subinde Cataphrygae, qui et Montanistae sunt appellati; de quibus idem qui supra Apollinaris haec scribit: Cum jam omnia illorum argumenta, quae supra posuimus, sint penitus confutata, et nihil habeant quod dicant amplius; ad Martyres confugiunt, seque affirmant complures habere Martyres, atque hoc certum argumentum esse virtutis et potentiae, quae est in prophetico illorum spiritu. Ceterum istud, ut videtur, a veritate alienissimum est. Etenim non pauci aliarum haeresum propugnatores, permultos venditant se habere Martyres; non tamen propterea illis consentiemus, neque illos veritatem penes se habere fatebimur.Qui primi ex Marcionis haeresi Marcionitae vocati sunt, permultis se Christi Martyribus abundare praedicant; sed tamen Christum ipsum, uti veritas postulat, minime confitentur. Haec ille apud Eusebium, Historia Ecclesiastica, lib. 5, cap. 16, circa finem. Porro, iidem adversus quos scribit, Cataphrygae, quo majorem Martyrum numerum coagmentarent, quasi ex Paracleto jactabant non esse fugiendum tempore ingruentis persecutionis, ut habes non tantum expressum, sed et defensum a Tertulliano, dum et ipse iisdem mali spiritus agitaretur furoribus, eo libro cujus est titulus De fuga in persecutione.
7. Ceterum, quales fuerint ejusmodi nebulones, qui martyrii gloriam venabantur, satis sit in praesentiarum in exemplum adducere Alexandrum pseudomartyrem, de quo Apollonius, clarus inter antiquos Scriptores Ecclesiasticos, haec scribit apud Eusebium, Historia Ecclesiasttca, lib. 5, cap. 18, ante medium: Ut non de pluribus verba faciamus, dicat nobis ipsa prophetissa de Alexandri facinoribus, qui se Martyrem praedicat, et quem ipsa convivio excepit familiaritter; quem etiam alii complures adorant. Cujus latrocinia et alia flagitiorum genera, pro quibus debitas poenas persolverit, nihil interest commemorare, praeserttm cum in ipsas tabulas publicas satis accurate relata sint, etc; ac prosequitur scelerum ejus longiorem historiam.
8. Ejusmodi erant et pseudomartyres Novatiani, in quos saepe Cyprianus invehitur. Quid memorem Euphemitas haereticos, qui, ob multitudinem suorum pseudomartyrum, Martyrianos seipsos cognominarunt? Agit de his Epiphanius, in Panario, haeresi 80, num. 2 Norunt omnes et Donatistas, quibus etsi tempore pacis Ecclesiae deficeret persecutor, adeo insani martyrii gloria capti erant, ut spontanea deligerent praecipitia, vel mille modis aliunde ex industria neces voluntarie comparatas oppeterent; de quibus Optatus Milevitanus, Augustinus saepissime, ac etiam Theodoretus scripserunt. Habuerunt et Ariani pseudomartyres, inter quos excelluit exsecrandus ille carnifex Georgius, pseudoepiscopus Alexandrinus, de quo scribit Epiphanius, in Panario, haeresi 76, contra Anomaeos, num. 1; nec hisce monstris caruere Priscillianistae. At omnes recensere, longum nimis esset. Sed dissimulare non possumus nostri saeculi haereticorum extremam dementiam, qui (proh dolor!), apostatarum, sacrilegorum, sicariorum, flagitiosorum, turpissimorum ac denique omnibus sordibus inquinatorum hominum catalogum texentes, et ipsi pseudomartyrologia conscripsere, Augiae plane stabulum.
9. Sed quid mirum? Habent vespae, sicut et apes (inquit Tertullianus, Adversns Marcionem, lib. 4, cap. 5), favos suos; quae, etsi in cellularum constructione illas omnino imitari videntur, tamen non sicut illae in unam eamdemque domum conveniunt. Carent enim alveario, quia nesciunt unitatem. Nec insuper mel, quod illuc inferant, habent; ac, licet favum summo labore confecerint, cellulas cellulis intexendo, tamen inanis, aridus ac melle vacuus semper esse conspicitur. Porro favus mellis in Ecclesiae alveario tantummodo reperitur, quem una cum parte piscis assi post resurrectionem Christo obtulerunt Apostoli, de quo et scriptum est in Canticis canticorum, cap. 4,1: Comedi favum cum melle meo; quem, et a sanctis Martyribus in persecutorum rabie coagmentandum (quod habet Judicum liber, cap. 14, 8-9), favus ille mellis, ex ore leonis a Samsone depromptus, typice demonstravit. Sic etenim favus Ecclesiae est melle plenus, ut scateat; sic sacris charismatibus affluens ac redundans, ut effluat.
10. Audi quid vertex ille Theologorum, sanctus Gregorius Nazianzenus, de Catholicae Ecclesiae Martyribus dicat, scribens in Julianum apostatam: A quibus, daemones propelluntur, et morbi curantur; quorum apparitiones et praedictiones; quorum vel sola corpora idem possunt quod animae sanctae, sive manibus contrectentur, sive honorentur; quorum vel solae sanguinis guttae atque exigua passionis signa idem possunt quod corpora. Haec ille, Oratione 4, Contra Julianum 1, num. 69; sed eodem argumento haec locupletius in Cygneis Carminibus, sive Carminum lib. 1, Theologica, sect. 2, Poëmata moralia, carm 10, vers. 738-757, dum ait: Orbem tgitur hunc paene totum, instar siderum serenis splendoribus, sublimibus thronis, doctrinis, coetibus, concursibus integrarum familiarum, hymnis convenientibus collustrant hi, qui, jugulati, Christi gloriosi sunt victores. Estque adeo frequens horum luctae certarninumque veneratio, ut exiguus pulvis, aut reliquiae veterum ossium [aut exigua capillorum particula, aut panni, aut sanguinis aliquid asperstone signatum], totius ad honorem sufficiat. Et nonnullorum saltem appellationem, reliquiarum omnino expertem, scio locis certis inditam esse pro toto Martyre, quae tamen eumdem vim obtinuerit. O rem prodigiosam! Salutem affert sola recordatio. Quid si commemorem morborum malorumque daemonum purgationem incredibilem, a sepulcris profectam, quae meruerunt aliquando recipere [veneranda corpora], spirituum illorum incursionibus resistentia? Talia sunt meorum athletarum miracula. Haec Gregorius, ubi supra, De submissione animi, castitate et temperantia, sive De virtute, ex editione Leuvenklaji.
11. Magna sunt haec, sed, quod ad reliquias spectat, majora his addimus: quod non tantum tenuis pulvis ex ossibus Martyrum, capillus vel pannus vilis, aliaque tenuiora eorumdem Martyrum monumenta talia prsestent; sed, etsi super illorum sepulcra flores vel alia hujusmodi admoveantur, tantam ex his, quae intus sunt, sacris reliquiis virtutem hauriant, ut ad animarum corporumque salutem consequendam ac insuper ad mortuos excitandos potestatem accipiant. Est de his omnibus locuples testis sanctus Augustinus, qui, De Civitate Dei, lib. 22, cap. 8, num. 2-22, aliisque in locis haec fusius est prosequutus.
12. Sed adhuc majora his accipe. Pulvis ipse, qui situ sepulcrum obducit vel circa ipsum jacens pedibus teritur, virtute Martyrum miracula ingentia edere consuevit; quam ob causam Christiani, peregrinantes ad veneranda Martyrum sepulcra, pro magno munere sanctum illum colligere pulverem, ut magni pretii margaritas recondere, secum ferre, et, ad conciliandam sibi sanctorum Martyrum gratiam, domi asservare consueverunt. Habes de his egregium testimonium Gregorii Nysseni, in Oratione In laudem magni Martyris Theodori, ante medium, in hunc modum dicentis: Quod si quis pulverem, quo conditorium, ubi Martyris corpus quiescit, obsitum est, auferre permittat, pro munere pulvis accipitur, ac tamquam res magni pretii condenda terra colligitur, etc. Porro, quot quantave miracula ex pulvere e tumulis Sanctorum collecto Deus operari consueverit, consule eum qui haec est saepe expertus, fidum testem Gregorium Turonensem, De miraculis sancti Martini, lib. 1, cap. 2, 27, 28, 37 et 38; lib. 2. cap. 1, 12, 51 et 52; lib. 3, cap. 12, 43, 52, 59 et 60; ac lib. 4, cap. 9, 25, 28,32, 33,37, 43, alias 42, et 47, alias 46; itemque Miraculorum lib. 1, De gloria Martyrum, lib. 1, cap. 7, 50 et 62, ac lib. 2, De miraculis sancti Juliani, cap. 24, 33, 44 et 45, ubi admiranda reperies.
13. Sed, quod adhuc praedicta omnia superare videtur, ipsum oleum, quod nec sepulcra Martyrum tangit, sed circa vel desuper ipsa in lampadibus ardet, eamdem omnino, quae ex sacro Martyris corpore manare consuevit, gratiam miraculorum nancisci solitum, jam plurima de ea re, edita tam apud Graecos quam Latinos, exempla declarant. Habes id in primis egregie testatum a Theodoreto, in Historia sanctorum Patrum, sive Religiosa historia, «Theophilis» vel «Philotheus» appellata, cap. 21, in Jacobo, ubi admiranda leges de lecytho olei, ex lychnis ad Martyrum sepulcra appensis collecti. Venantius Fortunatus et ipse, quam ex eodem oleo sit gratiam consecutus, egregie carmine cecinit, in Vita sancti Martini, lib. 4, in fine, vers. 686-701; cui et adstipulatur Paulus Diaconus, De gestis Longobardorum, lib. 2, cap. 13. Id generis complura narrat Gregorius Turonensis, quae suis temporibus acciderunt, ut in lib. De gloria Confessorum, cup. 3, 9, 69, 70 et 100, atque id ipsum de cera, cap. 10 et 21, aliisque in locis.
14. Haec sunt quae obiter, praedictorum occasione, ex Catholicae Ecclesiae favis mella deprompsimus. Sed, premant haeretici licet atque contorqueant vesparum suarum favos, aridos et inanes, non est quod vel saltem guttulam unam divinae virtutis in operatione miraculorum elicere valeant. Ad stabiliendam enim fidei veritatem, ejusmodi signa atque prodigia ex sacris Martyrum reliquiis Deus ostendi voluit, ut pluribus docet sanctus Augustinus, De Civitate Dei, lib. 22, cap. 9 et 10; a qua cum illi semel exciderint, his carere necesse esse quis dubitat?
15. Ad haec mox illi, ex divina Scriptura (Epistola 1 ad Corinthios, cap. 14, 22) comparata tergiversatione, vel potius honesta fuga: Signa, inquiunt, non fidelibus, sed infidelibus. Sic olim et Vigilantius, in quem Hieronymus: Nolo, ait, mihi dicas: Signa infidelium sunt; sed responde quomodo in vilissimo pulvere et favilla, nescio qua, tanta signorum virtutumque prasentia. Sentio, sentio, infelicissime mortalium, quid doleas, quid timeas. Spiritus iste immundus, qui haec te cogit scribere, saepe hoc vilissimo tortus est pulvere. Haec ille, et alia plura id generis, in lib. Contra Vigilantium, num. 10.
16. Esto, signa sint infidelium, quales nos esse jactatis: certe nobis illa debentur, qui, falsis dogmatibus vestris non credentes, adeo adversamur, vestrosque pseudomartyres exsecramur. Exhibeantur ab illis illa divina miracula, quae olim a sanctis Martyribus, Gentilibus non credentibus, detestantibus ac persequentibus, ut crederent, benedicerent atque adorarent, sunt exhibita. Si tantopere conamini ut vobis assentiamur, vel unum saltem ex tanta pseudomartyrum turba divinum miraculum editum demonstrate. Sed quid? Numquid, ut dicitur apud Matthaeum, cap. 7, 16, colligere poterunt ex spinis uvas, aut de tribulis ficus? Certe, ex sententia Domini, apud eumdem Matthaeum, cap. 7, 18: Non potest
arbor mala bonos fructus facere.
17. Sed habent non tantum quod de suis sic excusent, sed et de nostris accusent. Cum etenim ex sanctis Martyribus prodimus certa fide testata miracula, quid ad hoc illi, nisi quae ipsorum patriarchae dixerunt in Christum Dominum, scribse et pharisaei: In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit
daemonia? ut habet Matthaeus, cap. 9, 34; Marcus, cap. 3, 22; et Lucas, cap. 11, 25. Haec eadem olim impius Porphyrius (ut auctor est sanctus Hieronymus, in lib. Contra Vigilantium, num. 10), Julianus apostata in Christianos; haec Eunomius haeresiarcha, Vigilantius, Eustathius Sebastenus et Claudius Taurinensis in Catholicos; haec denique nostrorum temporum hagiomachi, faeces haereticorum, una cum praedictis effutiunt. Sed ago gratias Christo meo, qui, has et ipse calumnias passus, pro se suisque Martyribus in sacro Evangelio apud Marcum, cap. 3, 22-30, et Lucam, cap. 11,14-26, luculentam defensionem instituere, et ad curandam tantam mentis insaniam praesentaneum antidotum praeparare dignatus est; quo utinam miselli isti uterentur, ut aliquando tandem, licet sero sed serio, resipiscerent
18. Verum de his satis, ac fortasse plusquam instituti ratio patiatur, cum non sit meum consilium in praesentiarum de dogmatibus disputare. Id etenim cum praestitere complures disertissimi viri, tum praesertim Reverendus Doojinus Alanus Copus, Anglicanae
Ecclesiae ornamentum, in hoc scribendi genere magna cum laude versatus est, qui adversus hujuscemodi pseudomartyrologos, pie admodum, diserte valde ac luculenter nostris temporibus scripsit.
Index Generalis |