Pontifex infantes, pueros, vel alios sacri baptismatis unda perfusos, confirmare volens, paratus supra rochettum, vel, si sit Regularis, supra superpelliceum, amictu, stola, pluviali albi coloris, et mitra, accedit ad faldistorium ante medium altaris, aut in alio convenienti loco sibi paratum; et in eo sedens, renibus altari, et facie populo versis, baculum Pastoralem in sinistra tenens, populum coram se stantem admonet, quod nullus alius, nisi solus Episcopus, Confirmationis ordinarius minister est.
Nullus confirmatus debet reconfirmari.
Nullus, qui non sit confirmatus, potest esse in confirmatione patrinus, nec pater, aut mater, maritus, aut uxor.
Nullus excommunicatus, interdictus, vel gravioribus facinoribus alligatus, aut christianae fidei rudimentis non edoctus, ingerat se ad percipiendum hoc Sacramentum, vel ad tenendum confirmandum.
Adulti deberent prius peccata confiteri, et postea confirmari, vel saltem de mortalibus, si in ea inciderint, conterantur.
Hoc Sacramento contrahitur spiritualis cognatio, imipediens matrimonium contrahendum, et dirimens jam contractum ; quae cognatio confirmantem, et confirmatum, illiusque patrem, et matrem, ac tenentem non egreditur.
Nullus praesentet nisi unum, aut duos, non plures, nisi aliter necessitas suadeat, arbitrio Episcopi.
Confirmandi deberent esse jejuni.
Confirmato debet ligari frons, et sic manere quousque Chrisma desiccetur, vel extergatur.
Proinde, unusquisque confirmandus portet lineam vittam mundam, cum qua ligetur caput.
Nullus confirmatus discedat, nisi benedictione accepta, quam Pontifex post omnium confirmationem dabit.
Infantes per patrinos ante Pontificem confirmare volentem teneantur in brachiis dextris. Adulti vero, seu alii majores ponant pedem suum super pedem dextrum patrini sui. Et ideo, neque masculi feminis patrini, neque feminae masculis matrinae esse deberent.
Quibus per ordinem ante
Pontificem dispositis, Pontifex sedens lavat manus, deinde deposita mitra
surgit, et stans versa facie ad confirmandos, junctis ante pectus
manibus, confirmandis genua flectentibus, et manus ante pectus
junctas tenentibus, dicit:
Spiritus Sanctus superveniat in vos, et virtus Altissimi
custodiat vos a peccatis.
R. Amen.
Deinde signans se manu
dextra a fronte ad pectus signo crucis, dicit:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo
Tunc extensis versus confirmandos manibus, dicit:
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos
famulos tuos ex aqua, et Spiritu Sancto; quique dedisti eis
remissionem omnium peccatorum; emitte in eos septiformem Spiritum
tuum Sanctum Paraclitum de coelis. R.
Amen.
Spiritum sapientiae, et intellectus. R.
Amen.
Spiritum consilii, et fortitudinis. R.
Amen.
Spiritum scientiae, et pietatis. R.
Amen.
Adimple eos Spiritu timoris tui, et consigna eos signo Cru + cis Christi, in vitam propitiatus
aeternam. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti
Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Pontifex sedens super faldistorium praedictum, vel etiam, si multitudo confirmandorum id exegerit, dispositis illis per ordinem super gradus presbyterii, vel alibi, Pontifex stans cum mitra, illos confirmat per ordinem genuflexos, et uno ordine confirmato, illi surgunt, et alii genuflectunt, et confirmantur, et sic usque in finem. Et Pontifex inquirit sigillatim de nomine cujuslibet confirmandi, sibi per patrinum, vel matrinam flexis genibus praesentati, et summitate pollicis dextrae manus Chrismate intincta, dicit:
N. Signo te signo
Cru + cis: quod
dum dicit, producit pollice signum crucis in frontem illius:
deinde prosequitur:
Et confirmo te Chrismate salutis: In nomine Pa + tris, et Fi +
lii, et Spiritus + Sancti.
R. Amen.
Deinde leviter eum in maxilla caedit, dicens: Pax tecum.
Omnibus confirmatis, Pontifex tergit cum mica panis, et lavat pollicem, et manus super pelvim.
Deinde aqua lotionis cum pane fundatur in piscinam sacrarii. Iterim dum lavat manus, cantatur sequens Antiphona, vel legitur a ministris, quod etiam in similibus servari debet.
Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a
templo sancto tuo, quod est in Jerusalem.
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui
Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deinde repetitur Antiphona Confirma hoc, Deus.
Qua repetita, Pontifex deposita mitra surgit, et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit:
V. Ostende nobis,
Domine, misericordiam tuam.
R. Et salutare tuum da nobis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Deinde junctis adhuc ante pectus manibus, et omnibus confirmatis devote genua flectentibus, dicit:
Oremus.
Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum et per eos,
eorumque successores, caeteris fidelibus tradendum esse voluisti;
respice propitius ad humilitatis nostrae famulatum, et praesta;
ut eorum corda, quorum frontes sacro Chrismate delinivimus, et
signo sanctae Crucis signavimus, idem Spiritus Sanctus in eis
superveniens, templum gloriae suae dignanter inhabitando
perficiat. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et regnas
Deus, in saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde dicit:
Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum.
Et vertens se ad
confirmatos, faciens super eos signum crucis, dicit:
Bene + dicat vos Dominus ex Sion, ut
videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitae vestrae, et habeatis
vitam aeternam. R. Amen.
Expedita itaque Confirmatione, Pontifex sedens, accepta mitra, patrinis et matrinis annuntiat, quod instruant filios suos bonis moribus, quod fugiant mala, et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, et Pater Noster, et Ave, Maria, quoniam ad hoc sunt obligati.
Hoc Sacramentum potest conferri minus solemniter quocumque die, hora, et loco, ex causa ad arbitrium Episcopi.
Introductio | Index Generalis | Index Alphabeticus |