PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINIBUS CONFERENDIS

 

Quando Episcopus ordinationem facere disposuerit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere voluerint, feria quarta ante ipsam ordinationem, vel quando Episcopo videbitur, ad civitatem evocentur.  Episcopus autem a Sacerdotibus, at aliis prudentibus viris, peritis divinae legis, ac in ecclesiasticis functionibus exercitatis, sibi adscitis, ordinandorum genus, personam, aetatem, institutionem, mores, doctrinam, et fidem diligenter investiget, et examinet.

Nullus ad Subdiaconatus Ordinem ante vigesimum secundum, ad Diaconatus ante vigesimum tertium, ad presbyteratus ante vigesimum quintum aetatis suae annum promoveatur.  Sciant tamen Episcopi non singulos , in ea aetate constitutos, debere ad hos Ordines assumi, sed dignos dumtaxat at quorum probata vita senectus sit.  Regulares quoque, nec in minori aetate, nec sine diligenti Episcopi examine ordinentur.

Prima Tonsura non initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint, et fidei rudimenta edocti non fuerint; quique legere, et scribere nesciant, et de quibus probabilis conjectura non sit, eos non saecularis judicii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae genus elegisse.

Ad minores Ordines promovendi bonum a Parocho, et a magistro scholae, in qua educantur, testimonium habeant.  Hi vero, qui ad singulos majores erunt assumendi, per mensem ante ordinationem Episcopum adeant, qui Parocho, aut alteri, cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus, ac desiderio eorum, qui volent promoveri, publice in Ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorum natalibus, aetate, moribus et vita a fide dignis diligenter inquirat, et litteras testimoniales, ipsam inquisitionem factam continentes, ad ipsum Episcopum quamprimum transmittat.

Minores Ordines iis, qui saltem Latinam linguam intelligant, per temporum interstitia, nisi aliud Episcopo magis expedire videretur, conferantur; ut eo accuratius, quantum sit hujus disciplinae pondus, possint edoceri, ac in unoquoque munere, juxta praecriptum Episcopi, se exerceant, idque in ea, cui adscripti erunt, Ecclesia, nisi forte ex causa studiorum absint; atque ita de gradu in gradum ascendant, ut in eis cum aetate vitae meritum, et doctrina major accrescat.  Quod et bonorum morum exemplum, et assiduum in Ecclesia ministerium, atque major erga Presbyeros, et superiores Ordines reverentia, et crebrior, quam antea, Corporis Christi Communio maxine comprobabunt.  Cumque hinc ad altiores gradus, et sacratissima mysteria sit ingressus, nemo iis initietur, quem non scientiae spes majoribus Ordinibus dignum ostendat.  Hi vero non nisi post annum a susceptione postremi gradus minorum Ordinum, ad sacros Ordines promoveantur; nisi necessitas, aut Ecclesiae utilitas, judicio Episcopi, aliud exposcat.

Subdiaconi, et Diaconi ordinentur, habentes bonum testimonium, et in minoribus Ordinibus jam probati, ac litteris, et iis, quae ad Ordinem exercendum pertinent, instructi.  Qui sperent, Deo auctore, se continere posse; Ecclesiis, quibus adscribentur, inserviant; sciantque maxime decere, si saltem diebus Dominicis et solemnibus, cum altari ministraverint, sacram Communionem perceperint.  Promoti ad sacrum Subdiaconatus Ordinem, si per annum saltem in eo non sint versati, ad altiorem gradum, nisi aliud Episcopo videatur ascendere non permittantur.  Duo sacri Ordines non eodem die, etiam regularibus, conferantur.

Qui pie, et fideliter in ministeriis anteactis se gesserint, et ad Presbyteratus Ordinem assumuntur, bonum habeant testimonium; et hi sint, qui non modo in Diaconatu, ad minus annum integrum, nisi, ob Ecclesiae utilitatem, ac necessitatem, aliud Episcopo videretur, ministraverint; sed etiam ad populum docendum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, ac administranda Sacramenta, diligenti examini praecedente, idonei comprobentur; atque ita pietate, et castis moribus conspicui, ut praeclarum bonorum operum exemplum, et vitae monita ab eis possint exspectari.

Illegitimi sine dispensatione Apostolica, ad sacros Ordines promoveri non possunt, ad minores tamen possunt ex dispensatione sui Episcopi ordinarii: neque etiam furiosi, amentes, servi, homicidae, irregulares, insigni corporis vitio deformes, aut manci ordinari possunt.

Examinentur de Ordine, in quo sunt constituti, et quando, et a quo illum receperunt.

Ecclesiae utilitatem, ac necessitatem, aliud Episcopo videretur, ministraverint; sed etiam ad populum docendum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, ac administranda Sacramenta, diligenti examini praecedente, idonei comprobentur; atque ita pietate, et castis moribus conspicui, ut praeclarum bonorum operum exemplum, et vitae monita ab eis possint exspectari.

Illegitimi sine dispensatione Apostolica, ad sacros Ordines promoveri non possunt, ad rninores tamen possunt ex dispensatione sui Episcopi ordinarii: neque etiam furiosi, amentes, servi, homicidae, irregulares, insigni corporis vitio deformes, aut manci ordinari possunt.

Examinentur de Ordine, in quo sunt constituti, et quando, et a quo illum receperunt.

Clericus saecularis, quamvis alias sit idoneus moribus, scientia, et aetate, ad sacros Ordines non promoveatur, nisi prius legitime constet eum beneficium ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficiat, pacifice possidere.  Id vero beneficium resignare non possit, nisi facta mentione, quod ad illius beneficii titulum sit promotus, neque ea resignatio admittatur, nisi constito quod aliunde vivere commode possit, et aliter facta resignatio nulla sit.  Patrimonium vero, vel pensionem obtinentes ordinari posthac non possint, nisi illi, quos Episcopus judicaverit assumendos pro necessitate, vel commoditate Ecclesiarum suarum, eo quoque prius perspecto, patrimonium illud, vel pensionem vere ab eis obtineri, taliaque esse, quae eis ad vitam sustentandam satis sint: atque illa deinceps sine licentia Episcopi alienari, aut exstingui, vel remitti nullatenus possint, donec beneficium eccle­sticum sufficiens sint adepti, vel aliunde habeant, unde vivere possint. 

Advertat diligenter Pontifex, cum Ordines confert, ne in expressione formarum, vel collatione instrumentorum ipsorum Ordinum deficiat; frequenter Pontificale respiciat, et mature procedat.  Moneat ordinandos, quod instrumenta, in quorum traditione character imprimitur, tangant.  Secretas morose dicat, ut ordinati ad Sacerdotium possint illas cum eo dicere: debent enim ex consuetudine concelebrare, et etiam consecrationis proferre.

Tempora ordinationum sunt: Sabbato in omnibus Quatuor Temporibus, Sabbatum ante Dominicam de Passione, et Sabbatum Sanctum.

Clericatus, seu prima Tonsura, quocumque die, hora, et loco conferri potest.        

Minores vero Ordines possunt dari singulis Dominicis et festivis diebus duplicibus ex praecepto, ubicumque; in mane tamen.

Ordinandi omnes debent in Ecclesia se praesentare, cum tonsura, habitu, et paramentis Ordini suo convenientibus, et candelis in manu accensis.  Et cum a notario Episcopi nominati fuerint, respondeant, Adsum, et accedant ad locum ordinationis, secundum ordinem descriptionis.

Advertat quoque Pontifex, quod si unus tantum sit per eum ad quemcumque Ordinem promovendus, illum admoneat, et alloquatur, non in plurali, ut textus dicit, sed in singulari.

In Sabbatis Quatuor Temporum, in quibus fiunt ordinationes generales, Tonsurae fieri debent post Kyrie, eleison.  Deinde, dicta prima Lectione, ordinantur Ostiarii.  Post secundam Lectionem, Lectores.  Post tertiam, Exorcistae.  Post quartam, Acolythi.  Post quintam, Subdiaconi.  Finita Epistola, Diaconi.  Et demum ante ultimum versum Tractus, vel infra Octavam Pentecostes, ante ultimum versum Sequentiae, ordinantur Presbyteri.

Si ordinationes fiant in Sabbato ante Dominicam de Passione, quia unica tantum dicitur Lectio, Tonsurae debent fieri immediate post Introitum.  Omnes minores Ordines post Kyrie, eleison.  Subdiaconi immediate post Collectam.  Diaconi post Epistolam.  Presbyteri ante ultimum versum Tractus.

Idem servetur, quandocumque dantur Ordines sacri extra tempora, ex dispensatione Apostolica.  Quod si fiat inter Pascha et Pentecosten, Presbyteri ordinantur ante ultimum Versum.  Si inter Pentecosten et Septuagesimam, ordinantur ante V. Alleluja.  Et antequam ad collationem Ordinum procedatur, legitur mandatum Apostolicum, sive supplicatio; cujus vigore Pontifici facultas conceditur ordinandi; quibus lectis, dicit Pontifex, Deo gratias, et ad ordinationem procedit.

Si vero Sabbato Sancto ordinationes fiant, Officium incipitur a prima prophetia, et continuatur, prout in Ordinario, usque ad Litanias inclusive, in quibus dicto, Ut omnibus fidelibus, etc. surgit ab accubitu Pontifex, et conversus ad ordinandos, eos benedicit, prout post Litanias infra ponitur.  Deinde perficiuntur Litaniae, et Pontifex facit Confessionem, et dicto Kyrie, eleison, pro Missa, ordinat ad primam Tonsuram.  Tum dicit, Gloria in excelsis Deo, etc. quo dicto, ordinat ad quatuor minores Ordines.  Deinde dicit Orationem ordinariam, cum alia pro ordinandis, quibus dictis, ordinat ad Subdiaconatum.  Tum dicitur Epistola, et ea dicta, ordinat Diaconos.  Dicitur deinde Alleluja, cum suo Versu, et prima pars Tractus, quibus dictis, ordinat Presbyteros, post quorum ordinationem dicitur Versus, Tractus, Evangelium, et alia, prout in Ordinario.

Quando autem Pontifex extra Missarum solemnia st promoturus aliquos ad primam Tonsuram, vel ad quatuor minores Ordines, sufficit quod habeat stolam supra rochettum, vel supra superpelliceum (si sit Regularis) et mitram simplicem.  Cum autem est celebraturus pro sacris Ordinibus conferendis, habere debet sandalia, et omnia paramenta Pontificalia, et dicere Psalmum, Quam dilecta, etc.

Ordinationes sacrorum Ordinum, statutis a jure temporibus, ac in Cathedrali Ecclesia, vocatis, praesentibusque ad id Ecclesiae Canonicis, publice celebrentur: si autem in alio dioecesis loco praesente Clero loci, dignior, quantum fieri poterit, Ecclesia semper adeatur.

Cum igitur ordinationes faciendae sunt, per Sacristam, seu alium, ad quem spectat, praeparantur omnia, quae necessaria sunt pro Missa Pontificali.  Et demum, cum tempus ordinationis instat, hora competenti, Pontifex cappa magna indutus, Capellano illam post eum deferente, venit ad Ecclesiam ubi Ordinationes fieri debent, et accedens ante altare, genuflexus ibidem aliquamdiu orat.  Deinde vadit ad  sedem, ubi paramenta capere consuevit, vel, si non sit in Ecclesia sua, ad faldistorium, ad cornu Epistolae sibi paratum, ubi sedens accipit omnia paramenta Pontificalia coloris tempori convenientis, et mitram simplicem, dicens Psalmum, Quam dilecta, etc.

Pontifex sic paratus, baculum Pastoralem in sinistra tenens, accedit ad gradus altaris, ubi depositis baculo et mitra, facta altari reverentia cum profunda capitis inclinatione, facit cum ministris Confessionem.  Interim cantatur a choro Introitus, et Kyrie, eleison.  Finita Confessione, Pontifex ascendit ad altare, illud in medio osculatur, et textum Evangelii ad sinistram; incensat altare more solito, resumit mitram, et revertitur ad sedem, seu ad faldistorium, ad cornu Epistolae, ubi, deposita mitra, et versa facie ad Altare, oblato sibi per ministrum libro, ex eo legit Introitum, et Kyrie, eleison; quibus dictis, sedet cum mitra, donec perficiatur a choro ultimum Kyrie, eleison.  Quo finito, surgit Pontifex, et cum mitra ad faldistoriurn, ante medium altaris sibi praeparatum accedit, et in illo sedet, renibus altari versis.  Tum Archidiaconus vocat omnes ordinandos, dicens: Accedant omnes, qui ordinandi sunt.

Quibus ante altare coram Pontifice genuflexis, et in modum coronae dispositis, Archidiaconus publice interrogat omnes, si sint aliqui, qui forte non sint confirmati; quia non.debent ad ordinationem accedere, nisi prius confirmentur.  Et, si aliqui confirmandi erunt, tunc depositis Pontifex annulis, et chirothecis, lavat manus, reassumit annulos, et confirmat, prout hababetur supra folio primo; vel si non erunt aliqui confirmandi, palam interdicit per unum ex suis, sub his verbis:

Reverendissimus in Christo Pater, et Dominus, Dominus N. Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopus N. sub excommunicationis poena praecipit, et mandat omnibus, et singulis, pro suscipiendis Ordinibus hic praesentibus, ne quis forsan eorum irregularis, aut alias a jure, vel ab homine excommunicatus, interdictus, suspensus, spurius, infamis, aut alias a jure prohibitus, sive ex aliena dioecesi oriundus, sine licentia sui Episcopi, aut non descriptus, examinatus, approbatus, et nominatus, ullo pacto audeat ad suscipiendos Ordines accedere.  Et quod nullus ex ordinatis discedat, nisi Missa finita, et benedictione Pontificis accepta.

Demum ad ordinationem procedat.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Lingua Latina Index