PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE OSTIARIORUM

 

Pro Ostiariis ordinandis parentur claves Ecclesiae.

Pontifex, Clericis ordinatis, surgit et cum mitra ad sedem, seu ad faldistorium, in cornu Epistolae revertitur; ubi deposita mitra, et ad altare conversus, oblato sibi libro, cantat primam Collectam, deinde sedet, reassumit mitram, et cantatur prima Lectio.  Interim accedunt duo Capellani, cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra, ex eo legit Lectionem ipsam.  Quibus finitis, surgit Pontifex, et cum mitra ad faldistorium ante medium altaris sibi praeparatum proficiscitur, et in illo sedet renibus altari versis.  Archidiaconus vocat ordinandos, dicens:
Accedant qui ordinandi sunt ad officium Ostiariorum.

Et mox notarius singulos nominatim vocat, et quilibet respondet: Adsum.

Omnibus in superpelliceis cum candelis in manibus coram Pontifice genuflexis, Pontifex admonet illos, dicens:

Suscepturi, filii charissimi, officium Ostiariorum, videte, quae in domo Dei agere debeatis, Ostiarium oportet percutere cymbalum, et campanam; aperire Ecclesiam, et sacrarium; et librum aperire ei, qui praedicat.  Providete igitur, ne per negligentiam vestram, illarum rerum, quae intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat: certisque horis domum Dei aperiatis fidelibus; et semper claudatis infidelibus.  Studete etiam, ut, sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperitis, et clauditis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis, et exemplis vestris claudatis diabolo, et aperiatis Deo: ut divina verba, quae audierint, corde retineant, et opere compleant, quod in vobis Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hae admonitiones non fiunt Cardinalibus, neque electis Episcopis.

Deinde Pontifex accipit et tradit omnibus claves Ecclesiae, quas successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:
Sic agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur.

Post haec Archidiaconus, sive alius Archidiaconi vice fungens, ducit eos ad ostium Ecclesiae, et facit illos claudere et aperire; tradit etiam eis funem campanarum, faciens eos campanas pulsare; deinde illos reducit ad Pontificem; quibus coram Pontifice genua flectentibus, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsos ordinatos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur, quos in officium Ostiariorum eligere dignatus est: ut sit eis fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ac invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum, mitra deposita, stans Pontifex, et conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et Ministri subjungunt: Flectamus genua.  R. Levate.

Et statim versus ad illos genuflexos, stans sine mitra, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Ostiariorum, ut inter janitores Ecclesiae tuo pareant obsequio, et inter electos tuos partem tuae mereantur habere mercedis.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Post haec ordinati, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index