Pro Exorcistis ordinandis paretur liber exorcismorum, ejus loco dari potest Pontificale, vel Missale.
Lectoribus ordinatis, Pontifex
reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, in
cornu Epistolae, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et
candela, legit secundum Graduale, vel secundum Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim
cantatur a choro ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex deposita mitra, et
versus ad altare cantat tertiam Collectam. Tum sedet, reassumpta
mitra, et cantatur tertia Lectio. Interim accedunt duo Capellani
cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem
ipsam. Quibus dictis, revertitur ad faldistorium ante altare, et
sedet cum mitra. Exorcistae vero vocantur per Archidiaconum modo
consueto, dicentem:
Accedant, qui ordinandi sunt ad officium Exorcistarum.
Et ipsi singulatim nominantur per notarium, ut prius dictum est.
Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:
Ordinandi, filii charissimi, in officium Exorcistarum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abjicere daemones; et dicere populo ut, qui non communicat, det locum; et aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, et per impositionem manuum vestrarum, gratia Spiritus Sancti, et verbis exorcismi pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Studete igitur, ut, sicut a corporibus aliorum daemones expellitis, ita a mentibus et corporibus vestris omnem immunditiam, et nequitiam ejiciatis: ne illis succumbatis, quos ab aliis, vestro ministerio, effugatis. Discite per officium vestrum vitiis imperare; ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis daemonibus imperabitis, cum prius in vobis eorum multimodam nequitiam superatis. Quod vobis Dominus agere concedat per Spiritum suum Sanctum.
Post haec Pontifex accipit, et tradit
omnibus librum, in quo scripti sunt exorcismi, cujus loco tradi
potest Pontificale, vel Missale, quem manu dextera singuli
tangunt, Pontifice dicente:
Accipite, et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi
manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.
Postea vero, omnibus devote genuflexis, Pontifex cum mitra stans, dicit:
Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, supplices deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur in officium Exorcistarum; ut sint spirituales imperatores, ad abjiciendos daemones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Tunc conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Oremus.
Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.
Et mox conversus ad ordinatos genuflexos, dicit:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Exorcistarum; ut per impostionem manuum, et oris officium, potestatem, et imperium habeant, spiritus immundos coercendi; ut probabiles sint medici Ecclesiae tuae, gratia curationum, virtuteque caelesti confirmati. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Post haec, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.
Introductio | Index Generalis | Index Alphabeticus |