PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE ACOLYTHORUM

 

Pro Acolythis ordinandis parentur candelabrum cum cereo exstincto, et urceolus vacuus pro vino, pro Sacramento.

Exorcistis ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, in cornu Epistolae, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit tertium Graduale, vel tertium Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes.  Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia.  Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quartam Collectam.  Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quarta Lectio.  Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam.  Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium, ante altare, ubi sedet cum mitra.  Acolythi vero vocantur per Archidiaconum:
Accedant qui ordinandi sunt ad officium Acolythorum.

Et mox nominantur per notarium, ut supra.

Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Suscepturi, filii charissimi, officium Acolythorum, pensate quod suscipitis.  Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre: luminaria Ecclesiae accendere; vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare.  Studete igitur susceptum officium digne implere.  Non enim Deo placere poteritis, si lucem Deo manibus praeferentes, operibus tenebrarum inserviatis, et per hoc aliis exempla perfidiae praebeatis.  Sed sicut Veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.  Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravae et perversae, lucete sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes.  Sint ergo lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, ut filii lucis sitis.  Abjiciatis opera tenebrarum, et induamini arma lucis.  Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.  Ut filii lucis ambulate.  Quae sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat subdens: Fructus enim lucis est, in omni bonitate, et justitia, et veritate.  Estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate, et veritate, ut et vos, et alios, et Dei Ecclesiam illuminetis.  Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium, per castam vitam, et bona opera, oblati fueritis.  Quod vobis Dominus concedat per misericordiam suam.

Post haec Pontifex accipit, et tradit omnibus candelabrum cum candela exstincta, quod successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:
Accipite ceroferarium, cum cereo, et sciatis vos ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari, in nomine Domini.  R. Amen.

Tum accipit, et tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus:
Accipite urceolum, ad suggerendum vinum, et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini.  R. Amen.

Postea, eis genuflexis permanentibus, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur in ordine Acolythorum: quatenus lumen visibile manibus praeferentes, lumen quoque spirituale moribus praebeant: adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra et stans dicit: Oremus.

Et Ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Et mox Pontifex conversus ad eosdem genuflexos, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per Jesum Christum, Filium tuum Dominum nostrum, et Apostolos ejus in hunc mundum lumen claritatis tuae misisti, quique, ut mortis nostrae antiquum aboleres chirographum, gloriosissimae illum crucis vexillo affigi, ac sanguinem, et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Acolythorum, ut ad accendendum lumen Ecclesiae tuae, et ad suggerendum vinum, et aquam ad conficiendum sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministrent.  Accende, Domine, mentes eorum, et corda ad amorem gratiae tuae, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviant.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui ad Moysen, et Aaron locutus es, ut accenderentur lucernae in tabernaculo testimonii, bene + dicere dignare hos famulos tuos: ut sint Acolythi in Ecclesia tua.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis, et origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti, bene + dicere dignare hos famulos tuos, quos in officium Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes, et lumine scientiae illustres, et pietatis tuae rore irriges; ut ita acceptum ministerium, te auxiliante, peragant, qualiter ad aeternam remunerationem pervenire mereantur.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Post haec, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index