Pro ordinatione Subdiaconorum parentur Calix vacuus, cum Patena superposita, Urceoli cum manutergio, et liber Epistolarum.
Acolythis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolae, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit quartum Graduale, vel quartum Alleluia, si sit infra Octavam Pentecostes; interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluia. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quintam Collectam.
Tum sedet,
reassumpta mitra, et cantatur quinta Lectio. Interim accedunt duo
Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit
Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad sedem
suam, ante medium altaris; et Archidiaconus versus ad Ordinandos, dicit:
Accedant qui ordinandi
sunt Subdiaconi.
Et notarius
unumquemque illorum vocat, dicens:
N. ad titulum Ecclesiae N.
N. ad titulum patrimonii sui.
Frater N. professus ordinis N. ad
titulum paupertatis.
Et sic de aliis: et quilibet vocatus, dicit Adsum, et accedit versus Episcopum.
Debet autem quilibet ordinandorum in Subdiaconum indutus esse amictu, non tamen super caput, alba et cingulo, habere manipulum in manu sinistra, tunicellam super brachio sinistro, et candelam in manu dextera.
Omnibus autem in Subdiaconos ordinandis competenti spatio coram Pontifice stantibus, Pontifex cum mitra sedens admonet eos, (nisi omnes sint Religiosi, quia tunc ista admonitio omittitur) dicens:
Filii dilectissimi, ad sacrum Subdiaconatus Ordinem promovendi, iterum atque iterum considerare debetis attente, quod onus hodie ultro appetitis. Hactenus enim liberi estis, licetque vobis, pro arbitrio ad saecularia vota transire; quod si hunc Ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo, cui servire, regnare est, perpetuo famulari, et castitatem illo adjuvante, servare oportebit, atque in Ecclesiae ministerio semper esse mancipatos. Proinde, dum tempus est, cogitate, et, si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini, huc accedite.
Illis tunc
accedentibus, et coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus vocat
ceteros ordinandos, dicens:
Accedant qui ordinandi sunt
Diaconi, et Presbyteri.
Quibus accedentibus, Archidiaconus ordinat eos, videlicet, Diaconandos paratos amictu, alba, cingulo, et manipulo, stolam in manu sinistra, dalmaticam super brachium sinistrum, et candelam in manu dextera tenentes, contra cornu Epistolae altaris, faciebus altari versis; et Presbyterandos paratos amictu, alba, cingulo, manipulo, stola in modum Diaconi, planetam super brachium sinistrum, mappulam albam manu sinistra, et candelam dextera tenentes contra faciem Pontificis, ac medium altaris, faciebus similiter altari versis. Quibus sic ordinatis, Pontifex mitra in capite tenens procumbit super faldistorium, in superiori gradu, sive plano altaris paratum, et omnes Ordinandi in locis super tapetia prosternunt se; ministri vero, et alii adstantes, genuflectunt; et schola inchoat Litanias, choro respondente; vel si officium fiat sine cantu, Pontifex dicit, ministris, et Capellanis respondentibus:
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistæ, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis.
Sancti Joannes et Paule, orate pro nobis.
Sancti Cosma et Damiane, orate pro nobis.
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes Sanctæ Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus sancti Paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te
rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta
religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus,
audi nos.
Ut Regibus et Principibus christianis pacem et veram concordiam
donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,
te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare
digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te
rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum
nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris,
te rogamus, audi nos.
Postquam autem dictum fuerit in Litaniis: Ut omnibus fidelibus defunctis, etc. R. Te rogamus, audi nos, surgit Pontifex cum mitra ab accubitu, et se ad ordinandos vertens, et baculum Pastoralem in sinistra manu tenens, ordinandis prostratis manentibus, dicit:
Ut hos electos
bene + dicere digneris.
R. Te
rogamus, audi nos.
Secundo dicit: Ut hos electos bene +
dicere et sancti + ficare digneris.
R. Te
rogamus, audi nos.
Tertio dicit: Ut hos electos bene +
dicere, sancti + ficare, et conse + crare digneris.
R. Te
rogamus, audi nos.
Tum iterum super faldistorium procumbit, schola perficiendi Litanias: Ut nos exaudire digneris, usque ad finem.
Ut nos exaudire digneris, te
rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Christe, audi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Quibus finitis, Pontifex surgens cum mitra, sedet super faldistorium ante medium altaris, et Archidiaconus dicit alta voce: Recedant in partem, qui ordinandi sunt Diaconi, et Presbyteri.
Quibus ad aliquem locum idoneum, unde Pontificem, celebrantem videre possint transeuntibus, ad ordinationem Subdiaconorum proceditur. Illis itaque coram Pontifice, per ordinem, in modum coronae, genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:
Adepturi filii dilectissimi, officium Subdiaconatus, sedulo attendite quale ministerium vobis traditur: Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium altaris praeparare: Diacono ministrare; pallas altaris, et corporalia abluere; Calicem, et Patenam in usum sacrificii eidem offerre. Oblationes quae veniunt in altare, panes propositionis vocantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altare poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallae, quae sunt in substratorio altaris, in alio vase debent lavari, et in alio corporales pallae. Ubi autem corporales pallae lotae fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari, ipsaque lotionis aqua in baptisterium debet vergi. Studete itaque, ut ista visibilia ministeria, quae diximus, nitide et diligentissime complentes, invisibilia horum exemplo perficiatis. Altare quidem sanctae Ecclesiae ipse est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet, stans ante thronum, in quo, et per quem, oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallae et corporalia sunt membra Christi, scilicet fideles Dei, quibus Dominus, quasi vestimentis pretiosis circumdatur, ut ait Psalmista: Dominus regnavit, decorem indutus est. Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit Filium hominis praecinctum zona aurea, id est, sanctorum caterva. Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari, praebenda est a vobis aqua coelestis doctrinae, qua purificati, ad ornamentum altaris, et cultum divini sacrificii redeant. Estote ergo tales, qui sacrificiis divinis, et Ecclesiae Dei, hoc est Corpori Christi, digne servire valeatis, in vera et Catholica fide fundati; quoniam, ut ait Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiae est. Et ideo, si usque nunc fuistis tardi ad Ecclesiam, amodo debetis esse assidui. Si usque nunc somnolenti, amodo vigiles. Si usque nunc ebriosi, amodo sobrii. Si usque nunc inhonesti, amodo casti. Quod ipse vobis praestare dignetur, qui vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde Pontifex
accipit, et tradit omnibus Calicem vacuum, cum patena vacua
superposita, quem successive manu dextera singuli tangunt,
Pontifice dicente:
Videte cujus ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita
vos exhibeatis, ut Deo placere possitis.
Et Archidiaconus accipit, et tradit eis urceolos cum vino, et aqua, ac bacile cum manutergio, quae omnia similiter tangere debent.
Postea surgit Pontifex, et versus ad populum stans cum mitra, dicit:
Oremus.
Oremus Deum, ac Dominum nostrum, fratres charissimi, ut super hos
servos suos, quos ad Subdiaconatus officium vocare dignatus est,
infundat bene + dictionem suam, et gratiam: ut in
conspectu ejus fideliter servientes, praedestinata Sanctis
praemia consequantur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui
cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia
saecula saeculorum. R. Amen.
Tum deposita mitra, conversus ad altare Pontifex, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Et mox Pontifex versus ad ordinandos genuflexos, dicit sine mitra:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos, quos ad Subdiaconatus officium eligere dignatus es; ut eos in sacrario tuo sancto strenuos sollicitosque coelestis militiae instituas excubitores, sanctisque altaribus tuis fideliter subministrent: et requiescat super eos Spiritus sapientiae, et intellectus; Spiritus consilii, et fortitudinis; Spiritus scientiae et pietatis; et repleas eos Spiritu timoris tui; et eos in ministerio divino confirmes, ut obedientes facto, ac dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Tum Pontifex
sedens, accepta mitra, amictum, qui in collo ordinandorum jacet,
imponit super caput singulis, dicens:
Accipe amictum, per quem designatur castigatio vocis: In nomine
Pa + tris, et Fi +
lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Tum immittit
manipulum in sinistrum brachium cuilibet, dicens:
Accipe manipulum, per quem designantur fructus bonorum operum. In
nomine Pa + tris, et Fi +
lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Post haec induit
quemlibet tunica, et si tantum unica sit, immittit illam cuilibet
solum usque ad scapulas, ac retrahens, postremum totaliter induit,
dicens cuilibet:
Tunica jucunditatis, et indumento laetitiae induat te Dominus. In
nomine Pa + tris, et Fi +
lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Postea accipit, et
tradit omnibus librum Epistolarum, manu dextera ipsum simul
tangentibus, dicens:
Accipite librum Epistolarum, et habete potestatem legendi eas in
Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine
Pa + tris, et Fi +
lii, et Spiritus + Sancti. R. Amen.
Omnibus expeditis, suggerente Archidiacono, Ordinati redeunt ad loca sua; unus tamen de noviter ordinatis, tunica indutus, dicet Epistolam suo tempore.
Introductio | Index Generalis | Index Alphabeticus |