Pro Clerico ordinando parentur forfices ad incidendos capillos, bacile pro illis imponendis, et gremiale lineum album super gremium Pontificis tempore tonsurae tenendum.
Si extra Missarum solemnia, quocumque scilicet die, hora et loco minus solemniter Tonsura conferatur, Pontifex supra rochettum, vel, si sit Regularis, supra superpelliceum, amictu, cruce pectorali, stola alba, et mitra simplici indutus, accedens ad faldistorium ante medium altaris, si sit in Capella seu in alio loco convenienti sibi paratum, sedet.
Vel is immediate ante, vel post Missam privatim celebratam conferatur, Pontifex, deposito manipulo, casula tamen retenta, vel ea pariter exutus, accipit mitram simplicem, et accedens ad faldistorium ante medium altaris positum, sedens.
Vel denique si Tonsuram tantum in privatae Missae celebratione, cum mitra simplici; aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus: In Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Gloria in excelsis, post Introitum, Tonsura conferri debet. In Missis vero de Quatuor Temporibus, de Sabbato Sancto, et in aliis Missis in quibus dicitur Gloria in excelsis, dicto, Kyrie, eleison, ad Tonsuram proceditur.
Pontifice igitur sedente in faldistorio, vocatur Tonsurandus nominatim, qui respondens Adsum, accedit; et, facta profunda reverentia Pontifici, genuflectit coram illo, habens suum superpelliceum super brachium sinistrum, et candelam in manu dextera.
Mox surgit Pontifex cum mitra, et dicit:
V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc, et usque in
sęculum.
V. Adjutorium nostrum in nomine
Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Oremus, fratres charissimi, Dominum nostrum Jesum Christum, pro hoc famulo suo, qui ad deponendum comas capitis sui pro ejus amore festinat, ut donet eis Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eo in perpetuum conservet, et a mundi impedimento ac saeculari desiderio corda eorum defendat: ut sicut immutatur in vultu, ita dextera manus ejus virtutis ei tribuat incrementa, et ab omni caecitate spirituali, et humana oculos eius aperiat, et lumen ei aeternę gratiae concedat. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Post haec, sedente Pontifice, schola seu ministri inchoant et prosequitur Antiphonam, et Psalmum sequentes.
Tu es, Domine, qui restitues haereditatem meam mihi.
Psalmus 15.
Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: * dixi Domino:
Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificavit omnes voluntates
meas in eis.
Multiplicatae sunt infirmitates eorum: * postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: * nec memor ero
nominum eorum per labia mea.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Repetitur Antiphona Tu es, Domine.
Incepto Psalmo, extenditur supra gremium
Pontificis mantile album, et Pontifex cum forficibus incidit
Tonsurando extremitates capillorum in quatuor locis videlicet: in
fronte, in occipitio, et ad utramque aurem, deinde in medio
capitis aliquot crines capillorum, et in bacile deponit, ducende
eo qui tondetur:
Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui
restitues haereditatem meam mihi.
Tonso Clerico, Pontifex, depositis gremiali et mitra, surgit , et stans versus ad illum, dicit:
Oremus.
Pręsta, quęsumus, omnipotens Deus, ut hic famulus tuus, cujus
hodie comas capitis pro amore divino deposuimus, in tua
dilectione perpetuo maneat, et eum sine macula in sempiternum
custodias. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Tunc schola seu ministri inchoant et prosequitur Antiphonam et Psalmum sequentes; qua incepta, Pontifex sedet cum mitra:
Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo: quia haec est generatio quaerentium Dominum.
Psalmus 23.
Domini est terra, et plenitudo ejus: * orbis terrarum, et
universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum: * et super flumina
pręparavit eum.
Quis acendet in mentem Domini: * aut quis stabit in loco sancto
ejus?
Innocens manibus et mundo corde: * qui non accepit in vanum
animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domino, * et misericordiam a Deo
salutari suo.
Haec est generatio quaerentium eum, * quaerentium faciem Dei
Jacob.
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae
aeternales: * et introibit Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae? * Dominus fortis et potens, Dominus
potens in proelio.
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae
aeternales: * et introibit Rex gloriae.
Quis est iste Rex gloriae? * Dominus virtutum ipse est Rex
gloriae.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Repetitur Antiphona, Hi accipiet, etc.
Qua finita, Pontifex, deposita mitra, surgit, et conversus ad altare, dicit: Oremus.
Et Ministri dicunt: Flectamus genua. R. Levate.
Et Pontifex versus ad Tonsum, adhuc genuflexum, dicit:
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hunc famulum tuum
bene + dicere
dignare, cui in tuo sancto nomine habitum sacrae religionis
imponimus: ut, te largiente, et devotus in Ecclesia tua
persistere, et vitam percipere mereatur aeternam. Per Christum
Dominum nostrum.
R. Amen.
Tunc Pontifex sedet cum mitra, et
accipiens in manu superpelliceum, Tonsum totaliter induit,
dicens:
Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus
est, in justitia et sanctitate veritatis.
Quo expedito, Pontifex, deposita mitra, surgit, et, versus ad illum dicit:
Oremus.
Omnipotens, sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, et ab
omni servitute saecularis habitus hunc famulum tuum emunda: ut,
dum ignominiam saecularis habitus deponit, tua semper in aevum
gratia perfruatur: ut sicut similitudinem coronae tuae eum
gestare facimus in capite, sic tua virtute haereditatem subsequi
mereatur aeternam in corde: Qui cum Patre, et Spiritu Sancto
vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Deinde Pontifex, accepta mitra, sedet et Clericum sic alloquitur:
Fili charissime, animadvertere debes, quod hodie de foro
Ecclesiae factus sis, et privilegia clericalia sis sortitus. Cave
igitur, ne propter culpam tuam illa perdas; et habitu honesto,
bonisque moribus, atque operibus Deo placere studeas: Quod ipse
tibi concedat per Spiritum Sanctum suum.
R. Amen.
Et si nullus alius ordo conferatur,
subdit:
Dic semel septem Psalmos poenitentiales cum Litanias,
Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me
ora.