PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE MINORIBUS ORDINIBUS UNI TANTUM CONFERENDIS

 

Si extra Missarum solemnia, Dominicis scilicet et festivis diebus duplicibus in mane tantum, minus solemniter conferantur, Pontifex supra rochettum, vel, si sit Regularis, supra superpelliceum amictu, cruce pectorali, stola alba, et mitra simplici indutus, accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedet.

Vel, si immediate ante vel post Missam privatim celebratam conferatur, Pontifex, deposito manipulo, sine casula, vel cum ea, et mitra simplici, accedens ad faldistorium, sedet.

Vel denique si minores tantum Ordines in privata Missae celebratione, cum mitra simplici, aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus: In Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Gloria in excelsis, post Kyrie, eleison, omnes minores Ordines conferantur.  In Missis vero de Sabbato Sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Gloria in excelsis, eo dicto, ad quatuor minores Ordines proceditur.  In Missis autem de Quatuor Temporibus, dicta prima Lectione, ordinatur Ostiarius, post secundam Lectionem Lector, post tertiam Exorcista, post quartam Acolythus.

Ordinandus ad quatuor minores Ordines esse debet superpelliceo indutus, cum candela in manu dextera.

De Ordinatione Ostiarii

De Ordinatione Lectoris

De Ordinatione Exorcistae

De Ordinatione Acolythi

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index