Pro Acolytho ordinando paretur Candelabrum cum cereo exstincto, et urceolus pro vino vacuus.
Pontifex in faldistorio ante medium
altaris, reassumpta mitra, sedet; tum Archidiaconus, vel alius
locum ejus tenens, Acolythum vocat, dicens:
Accedat, qui ordinandus est ad officium Acolythorum.
Mox illum nominantum, ut supra, et genuflexum, admonet Pontifex, dicens:
Suscepturus, fili charissime, officium Acolythorum, pensa quod suscipis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre; luminaria Ecclesiae accendere; vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare. Stude igitur susceptum officium digne implere. Non enim Deo placere poteris, si lucem Deo manibus praeferens, operibus tenebrarum inservias, et per hoc aliis exempla perfidiae praebeas. Sed sicut Veritas dicit: Luceat lux tua coram hominibus, ut videant opera tua bona, et glorificent Patrem tuum, qui in caelis est. Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravae et perversae, luceas sicut luminaria in mundo, verbum vitae continens. Sint ergo lumbi tui praecincti, et lucernae ardentes in manibus tuis, ut sis filius lucis. Abjicias opera tenebrarum, et induaris arma lucis. Eras enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filius lucis ambula. Quae sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat, subdens: Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate. Esto igitur sollicitus in omni justitia, bonitate, et veritate, ut te, et alios, et Dei Ecclesiam illuminess. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeres et aquam, si tu ipse Deo sacrificium, per castam vitam et bona opera oblatus fueris: Quod tibi Dominus concedat per misericordiam suam.
Post haec accipit et tradit Pontifex
Acolytho candelabrum cum candela exstincta, quod ipses manu
dextera tangit, Pontifice dicente:
Accipe ceroferarium cum cereo, et scias te ad accendenda
Ecclesiae luminaria mancipari, in nomine Domini. R. Amen.
Tunc accipit, et tradit ei urceolum
vacuum, quem similiter tangere debet Acolythus, et dicit
Pontifex:
Accipe urceolum, ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam
sanguinis Christi, in nomine Domini. R.
Amen.
Postea stans Pontifex stans cum mitra versus ad eum genuflexum, dicit:
Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter
deprecemur, ut hunc famulum suum bene +
dicere dignetur in Ordine Acolythorum: quatenus lumen visibile
manibus praeferens, lumen quoque spirituale moribus praebeat:
Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat
in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Tum Pontifex, deposita mitra, convertit se ad altare, et stans dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Et mox Pontifex conversus ad Acolythum genuflexum, subdit:
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, et Apostolos ejus in hunc mundum lumen claritatis tuae misisti; quique, ut mortis nostrae antiquum aboleres chirographum, gloriosissimae illum Crucis vexillo affigi, ac sanguinem et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti: bene + dicere dignare hunc famulum tuum in officium Acolythorum; ut, ad accendendum lumen Ecclesiae tuae, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum Sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministret. Accende, Domine, cor ejus et mentem ad amorem gratiae tuae, ut illuminatus vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviat. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui ad Moysen et
Aaron locutus es, ut accenderenur lucernae in tabernaculo
testimonii: benedicere dignare hunc famulum tuum ut sit Acolythus
in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis et origo bonitatis, qui
per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti,
ejusque passionis mysterio redemisti: bene +
dicere dignare hunc famulum tuum, quem in officium Acolythorum
consecramus, poscentes clementiam tuam, ut ejus mentem, et lumine
scientiae illustres, et pietatis tuae rore irriges; ut ita
acceptum ministerium, te auxiliante, peregat, qualiter ad
aeternam remunerationem pervenire mereatur. Per eumdem Christum
Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde, si Ordinatio peracta fuerit extra Missam, Pontifex, accepta mitra, sedet; et ad minores Ordines promotum monet, ut infra: si vero intra Missam, post datam benedictionem sedens cum mitra, eum tunc alloquitur:
Fili dilectissime, diligenter considera Ordines per te susceptos, ac onus humeris tuis impositum; stude sancte et religiose vivere, atque omnipotenti Deo placere ut gratiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per suam misericordiam concedere dignetur.
Dic semel septem Psalmos poenitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.
Quod ille devote suscipit, et promittit se facturum. Tandem, si collatus fuerit hic tantum Ordo, admonet eum, ut supra.