Benedicendus Abbas, si non sit provisus a Sede apostolica, sed per Ordinarium suum, aut ejus auctoritate benedicitur, die statuto pro ejus benedictione, ordinantur omnia, quae supra in benedictione Abbatis, auctoritate apostolica, posita sunt.
Deinde Pontifex accipit omnia Pontificalia paramenta, et sedet cum mitra in faldistorio, ante medium altaris praeparato.
Electus vero in sua capella indutus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali, ac sandaliis, si illis ex privilegio uti possit, et Missa legenda sit, ducitur medius inter duos Abbates assistentes, superpelliceo, stola, pluviali, et mitra indutos, Si sint ad hoc privilegiati, coram Pontifice; cui facta reverentia debita, Electus prosternit se in terram ante medium altaris; et Pontifex, deposita mitra, surgit, et incipit, schola prosequente, Antiphonam:
Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Jerusalem.
Qua finita, incipit, et dicit cum Assistentibus usque ad finem Psalmum sequentem, quo incepto, sedet cum mitra.
Psalmus 67.
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus: * et fugiant qui oderunt eum, a
facie ejus.
Sicut deficit fumus, deficiant: * sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant
peccatores a facie Dei.
Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei: * et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: * iter facite ei, qui ascendit super
occasum: Dominus nomen illi.
Exsultate in conspectu ejus, * turbabuntur a facie ejus: patris orphanorum, et
judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: * Deus qui inhabitare facit unius moris in Domo.
Qui educit vinctos in fortitudine, * similiter eos, qui exasperant, qui habitant
in sepulcris.
Deus cum egredereris in conspectu populi tui: * cum pertransires in deserto.
Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai: * a facie Dei
Israel,
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: * et infirmata est, tu vero
perfecisti eam.
Animalia tua habitabunt in ea: * parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Dominus dabit verbum evangelizantibus: * virtute multa.
Rex virtutum dilecti, dilecti: * et speciei domus dividere spolia.
Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, * et posteriora
dorsi ejus in pallore auri.
Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: * mons Dei,
mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis: * ut quid suspicamini montes coagulatos?
Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: * etenim Dominus habitabit in
finem.
Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: * Dominus in eis in Sina
in Sancto.
Ascendisti in altum: cepisti captivitatem: * accepisti dona in hominibus.
Etenim non credentes, * inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Dominus die quotidie: * prosperum iter faciet nobis Deus salutarium
nostrorum.
Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: * verticem capilli
perambulantium in delictis suis.
Dixit Dominus: Ex Basan convertam, * convertam in profundum maris.
Ut intingatur pes tuus in sanguine: * lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.
Viderunt ingressus tuos, Deus, * ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, * in medio juvencularum
tympanistriarum.
In Ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adolescentulus: * in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Nephthali.
Manda Deus virtuti tuae: * confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant
eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia
praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae cantute Deo: * psallite Domino.
Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli: * ad orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gldriam Deo super Israel, *
magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem
plebi suae, * benedictus Deus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Deinde repetitur Antiphona Confirma, etc.
Tum deposita mitra surgit
Pontifex,
et stans versus ad Electum, dicit:
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxulium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.
V. Memor esto congregationis tuae.
R. Quam possedisti ab initio.
V. Domine, exaudi orationem
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiteme Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super hunc
famulum tuum, et super congregationes illi commissas spiritum gratiae salutaris;
et, ut in veritate tibi placeat, perpetuum ei rorem benedictionis infunde.
Per
Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere;
ut cuncta nostra oratio, et operatio a te semper incipiat, et per
te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde surgit Electus, et una cum Assistentihus coram Pontifice genuflectit: et
prior Assistentium dicit Pontifici:
Adest, reverendissime Pater, Electus monasterii N. quem ad vestram
reverendissimam Patemitatem ex parte conventus ejusdem monasterii duximus
praesentandum, humiliter postulantes a vobis, ut ipsum in Abbatem dicti
monasterii dignemini ordinare.
Tunc Pontifex interrogat eos, dicens:
Scitis illum esse dignum? R. Scimus, et testificamur ipsum dignum
esse.
Interrogatio.
Fuit ejus electio canonice, et concorditer celebrata? R.
Fuit.
Pontifex dicit: Deo gratias.
Quo dicto, surgunt omnes, et sedent in suis scabellis, et Pontifex prosequitur
examen, dicens: Antiqua sanctorum Patrum, etc. et omnia alia fiunt.
prout supra in benedictione Abbatis auctoritate Apostolica posita sunt.
Finito examine, et manu Pontificis per Electum
postulata, idem Electus ante
Pontificem genuflexus, tam se tenens schedulam scriptam, et suo pendenti sigillo
sigillatam, debitae fidelitatis juramentum Pontifici, Ordinario suo, praestat in
hunc modum:
Ego N. monasterii N. ordinandus
Abbas promitto coram Deo, et Sanctis ejus, et hac
solemni fratrum congregatione, fidelitatem, dignamque subjectionem, obedientiam, et
reverentiam matri meae Ecclesiae N. nominando Ecclesiam cujus jurisdictioni
ordinariae subjectus exsistit, tibique N. Domino meo,
ejusdem Ecclesiae Patriarchae,
vel Archiepiscopo, aut Episcopo, et successoribus tuis, secundum sacrorum
Canonum instituta, et prout praecipit inviolabilis auctoritas Pontificum
Romanorum.
Deinde librum Evangeliorum, quem Pontifex super genua sua tenet apertum,
inferiori parte ejusdem libri Electo versa, quem ipse Electus, ambabus manibus
supra scripturam positis, tangit dicens:
Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
Tum schedulam ipsam Pontifici tradit; qui illa recepta et mitra deposita, surgit, et facit Confessionem, et proceditur in omnibus et per omnia prout supra ordinatum est.