Nemo Ecclesia aedificet, priusquam Pontificis judicio locus et atrium designentur, et quid ad luminaria, quid ad rectoris, ministrorumque stipendia sufficiat, quidque ad Ecclesiae dotem pertineat, definiatur; et per eum, vel ejus auctoritate, per Sacerdotem crux in loco figatur, et lapis primarius in fundamento ponatur. Pridie igitur lignea crux in loco, ubi debet esse altare, figatur. Sequenti vero die, lapis in Ecclesiae fundatione ponendus, qui debet esse quadratus et angularis, benedici debet hoc modo. Pontifex paratus supra rochettum, vel, si sit regularis, supra superpelliceum, amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali albi coloris, et mitra simplici, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, stans, cum mitra, in loco ubi Ecclesia est fundanda, benedicit sal, et aquam, dicens:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
Exorcizo te, creatura salis, per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquae; ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium; et sis omnibus sumentibus te sanitas animae et corporis; et effugiat, atque discedat a loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen
Deinde, depositis baculo Pastorali et mitra, junctis manibus dicit:
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
Oremus.
Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter
imploramus, ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene + dicere, et sancti + ficare tua pietate digneris; ut sit omnibus sumentibus
salus mentis et corporis; et quidquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat
omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiae. Per Dominum
nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate
Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, super aquam absolute dicit:
Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Fi + lii ejus Domini nostri, et in virtute Sancti + Spiritus, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas, cum angelis suis apostaticis, per virtutem ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen
Deinde, depositis baculo Pastorali et mitra, junctis manibus dicit:
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et
cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque Sacramenta in
aquarum substantia condidisti, adesto propitius invocationibus nostris, et
elemento huic multimodis purificationibus praeparato, virtutem tuae bene + dictionis infunde; ut creatura tua mysteriis tuis
serviens, ad abjiciendos daemones, morbosque pellendos, divinae gratiae sumat
effectum; ut quidquid in domibus, vel in locis fidelium, haec unda resperserit,
careat omni immunditia, liberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens,
non aura corrumpens: discedant omnes insidiae latentis inimici, et si quid est
quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti, aspersione hujus aquae
effugiat; ut salubritas per invocationibus defensa. Per Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus
Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Pontifex mittit sal in aquam, in modum crucis, dicendo semel:
Commixtio salis, et aquae pariter fiat. In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus
+ Sancti.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, invictae virtutis auctor, et insuperabilis imperii rex ac
semper magnificus triumphator, qui adversae dominationis vires reprimis, qui
inimici rugientis saevitiam superas, qui hostiles nequitias potenter expugnas,
te, Domine, trementes, et supplices deprecamur, ac petimus, ut hanc creaturam
salis, et aquae dignanter aspicias, benignus illustres, pietatis tuae rore
sanctifices: ut ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti tui nominis,
omnis infestatio immundi spiritus abigatur, terrorque venenosi serpentis procul
pellatur, et praesentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus,
ubique adesse dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui
tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. R.
Amen.
Tum Pontifex accipit mitram, et schola cantat Antiphonam et Psalmum sequentes. Interim dum ea cantantur, Pontifex cum mitra, aspergit locum, ubi crux posita est, cum aqua per eum benedicta.
Antiphona.
Signum salutis pone, Domine Jesu Christe, in loco isto, et non permittas introire Angelum percutientem.
Psalmus 83
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! * concupiscit et deficit anima
mea in atria Domini.
Cor meum, et caro mea * exsultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum: * Rex meus, et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua, Domine: * in saecula saeculorum laudabunt te.
Beatus vir, cujus est auxilium abs te: * ascensiones in corde suo disposuit in
valle lacrimarum, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: * videbitur
Deus deorum in Sion.
Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam: * auribus percipe Deus Jacob.
Protector noster aspice, Deus: * et respice in faciem Christi tui.
Quia melior est dies una in atriis tuis: * super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei: * magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: * gratiam et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: * Domine virtutum, beatus
homo qui sperat in te.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Finitis Antiphona et Psalmo praedictis, Pontifex stans versus ad locum per eum aspersum, deposita mitra, dicit:
Oremus.
Domine Deus, qui licet coelo et terra non capiaris, domum tamen
dignaris habere in terris, ubi nomen tuum jugiter invocetur; locum hunc,
quaesumus, beatae Mariae semper Virginis, et beati N. (nominando Sanctum, vel
Sanctam, in cujus honorem, ac nomen fundabitur Ecclesia) omniumque
Sanctorum intercedentibus meritis, sereno pietatis tuae intuitu visita, et per
infusionem gratiae tuae ab omni inquinamento purifica, purificatumque conserva,
et qui dilecti tui David devotionem in filii sui Salomonis opere complevisti, in
hoc opere desideria nostra perficere dignere, effugiantque omnes hinc nequitiae
spirituales. Per
Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in
unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Post haec stand adhuc sine mitra, Pontifex benedicit primarium lapidem, dicens:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Sit nomen Domini benedictum.
R.
Ex hoc nunc et usque in saeculum.
V.
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes.
R. Hic
factus est in caput anguli.
V. Tu es
Petrus.
R. Et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam.
V. Gloria Patri, et Filio, et
Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et
nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
Oremus.
Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui es verus omnipotens Deus,
splendor et imago aeterni Patris, et vita aeterna, qui es lapis angularis, de
monte sine manibus abscissus, et immutabile fundamentum; hunc lapidem
collocandum in tuo nomine confirma: et tu, qui es principium et finis, in quo
principio Deus Pater ab initio cuncta creavit, sis, quaesumus, principium, et
incrementum, et consummatio ipsius operis, quod debet ad laudem et gloriam tui
nominis inchoari. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis, et
regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene +
dicere dignare hunc lapidem in fundamentum Ecclesiae, in honorem sancti N.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, lapidem probatum, angularem,
pretiosum, in fundamento fundatum, de quo dicit Apostolus: Petra autem erat
Christus: Qui tecum et cum Spiritu Sancto vivit, et
regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R.
Amen.
Tunc aspergit lapidem ipsum aqua benedicta, et accepto cultro, per singulas partes sculpit in eo signum crucis, dicens:
In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.
Quo facto, dicit:
Oremus.
Benedic, Domine, creaturam istam lapidis, et praesta per
invocationem sancti nominis tui, ut quicumque ad hanc Ecclesiam aedificandam
pura mente auxilium dederint, corporis santitatem, et animae medelam percipiant.
Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde ponitur in terram aliquod tapete, et desuper faldistorium, super quod Pontifex, accepta mitra, accumbit.
Tum dicuntur Litaniae usque ad finem:
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione
conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris,
te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad
Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te
rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi
nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna
damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus,
audi nos.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Finitis Litaniis Pontifex deposita mitra surgit, et stans versus ad primarium lapidem, dicit:
Oremus.
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et
adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat,
et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde, parato caemento, et caementario assistente, Pontifex cum mitra inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Mane surgens Jacob * erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino: vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.
Psalmus 126.
Nisi Dominus aedificaverit domum: * in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem: * frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: * surgite postquam sederitis, qui manducatis
panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: * ecce hereditas Domini filii; merces, fructus
ventris.
Sicut sagittae in manu potentis: * ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: * non confundetur cum loquetur
inimicis suis in porta.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.
Quo dicto, Pontifex stans cum mitra tangit, et ponit ipsum primarium lapidem in fundamento, dicens:
In fide Jesu Christi collacamus lapidem istum primarium in hoc fundamento: In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, ut vigeat vera fides hic, et timor Dei, fraternaque dilectio, ut sis hic locus destinatus orationi, et ad invocandum, et laudandum nomen ejusque Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et cum Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Interim caementarius locat ipsum lapidem cum caemento, postea Pontifex spargit super lapidem aquam benedictam, dicens:
Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Psalmus 50
Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis
et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae
manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea
justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non
delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus,
non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri
Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent
super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.
Quo dicto, Pontifex spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta: si non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta Ecclesiae designata, hoc modo:
Incipiens aspergere, et circuire, inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
O quam metuendus est locus iste! * vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli.
Psalmus 86.
Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super
omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te: * civitas Dei.
Memor ero Rahab, et Babylonis: * scientium me.
Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum: * hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundavit eam
Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: * horum, qui fuerunt in
ea.
Sicut laetantium omnium: * habitatio est in te.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.
Et repetitur Antiphona. Interim aspergendo procedit usque ad tertiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, ubi subsistit, et repetita Antiphona, Pontifex stans ibidem, deposita mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Omnipotens, et misericors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam prae ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te fieri credatur: quaesumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modo visitaturi sumus, visites; et quidquid benedicturi sumus, benedicas; sitque ad nostrae humilitatis introitum, Sanctorum tuorum meritis, fuga daemonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Pax aeterna * ab Aeterno huic domui. Pax perennis, Verbum Patris, sit pax huic domui. Pacem pius Consolator huic praestet domui.
Interim Pontifex, accepta mitra, aspergendo procedit usque ad aliam tertiam partem fundamentorum apertorum, seu disignatorum, ibidem subsistens; et finita Antiphona, stans cum mitra, dicit:
Omnipotentem Deum, fratres charissimi, in cujus domo multae sunt mansiones, supplices deprecemur, ut locum istum nomini suo aedificandum per serenissimam pietatem suam bene + dicere, sancti + ficare, et conse + crare dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Bene fundata est * domus Domini supra firmam petram.
Psalmus 121.
Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri: * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas: * cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: * testimonium Israel ad
confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio: * sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, * loquebar pacem de te.
Propter domum Domini, Dei nostri: * quaesivi bona tibi.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.
Et repetitur Antiphona.
Interim Pontifex aspergendo procedit per ultimam tertiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, revertens ad locum, in quo lapidem imposuit; ubi repetita Antiphona, stans deposita mitra, dicit: Oremus.
Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.
Deus, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum aeternum majestati tuae condis habitaculum, da aedificationi tuae incrementa coelestia; ut quod te jubente fundatur, te largiente perificiatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Subsequenter Pontifex ibidem stans sine mitra, inchoat, schola prosequente, Hymnum:
Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.
Quo inchoato, Pontifex genuflectit usque ad finem primi versus. Tunc surgit, stans detecto capite usque ad finem Hymni, quo finito, dicit:
Descendat, quaesumus, Dominus Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super hanc domum aedificandam, qui et dona nostra, et populi tui, in ea sanctificet, et ipsius corda dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Deus, qui in omni loco dominationis tuae clemens ac benignus
dedicator assistis, exaudi nos, quaesumus, et concede, ut inviolabilis hujus
loci permaneat constructio; et beneficia tui muneris, universitas fidelium quae
tibi supplicat, percipere mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium
tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia
saecula saeculorum. R.
Amen.
Hoc facto, accepta mitra, Pontifex, si placet, sedens ibidem in faldistorio, exhortatur populum ad contribuendum pro structura Ecclesiae novae, et aliis opportunis. Deinde dat benedictionem solemnem, dicens: V. Sit nomen Domini benedictum, etc.
Et in fine concedit indulgentias. His expletis, si velit, parat se ad celebrandum Missam in dicto loco, de Sancto in cujus nomine Ecclesia fundatur.