PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE CONSECRATIONE ALTARIS, CUJUS SEPULCRUM EST IN MEDIO SUMMITATIS STIPITIS.

 

Ordo praedictus consecrandi altare semper servatur, quando sepulcrum Reliquiarum est in medio tabulae altaris, a parte superiori, vel in stipite a parte anteriori, aut posteriori. Si vero sepulcrum est in medio summitatis stipitis, supra autem sit ponenda ipsa tabula, sive mensa altaris; finita aquae benedictione, cum vino, et cinere, ut supra, atque Oratione
Omnipotens sempiterne Deus, creator, et conservator humani generis, etc. ut supra.

Pontifex stans cum mitra, et aqua benedicta hujusmodi, vino et cinere mixta facit maltam, sive caementum ex calce, et sabulo, seu tegula trita ad hoc paratis, quod deinde, deposita mitra, et benedicit dicens:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Summe Deus, qui summa, et media, imaque custodis, qui omnem creaturam intrinsecus ambiendo concludis, sancti + fica, et bene + dic has creaturas calcis, et sabuli.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Quo facto, tabula ipsa altaris a stipite separata jacente, debet fieri Reliquiarum deportatio, et inclusio, Pontifice processionaliter accedente ad locum ubi Reliquiae sunt depositae, in quo Pontifex stans ab extra sine mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Aufer a nobis, quaesumus, etc. ut supra, et continuans per omnia usque ad Conse + cretur, et sancti + ficetur, haec tabula, inclusive, prout supra ordinatum est. Quibus dictis, Sacerdotes et Levitae elevant aram, sive tabulam, seu mensam altaris, et collocant eam super stipitem; et caementarii cum dicto caemento benedicto ipsam liniunt, et firmant, schola interim cantante, seu ministris dicentibus Responsorium:

Vos Sacerdotes et Levitae sanctificamini. * Et afferte aram Domini Dei Israel ad locum qui ei paratus est.
V. Vos sancti Domini vocabimini, ministri Dei nostri: dicetur vobis, sit timor Dei vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. * Et afferte aram Domini Dei Israel ad locum qui ei paratus est.

Levata itaque ara, et collocata, ac cum caemento praedicto bene firmata, Pontifex inchoat Antiphonam: Sub Altare Dei, ut supra, et continuat usque ad Orationem Dirigatur, inclusive: qua dicta prosequitur altaris consecrationem, accedens ad altare cum mitra, et stans ante illud, deposita mitra, incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam: Introibo ad altare Dei, ut supra, cum omnibus sequentibus, usque ad Orationem Deus, qui es visibilium rerum omnium, etc. inclusive.

Qua dicta, Pontifex accepta mitra sedet, et ministri extergunt mensam altaris cum linteo mundo; et mox Pontifex thurificat super illam in modum crucis in medio, et in quatuor ejus angulis, inchoans, schola seu ministris prosequentibus, Responsorium:

Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, Domine.
V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Et omnia alia deinde fiunt, prout supra ordinata sunt, usque in finem.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index