Pontifex, adultos sacri Baptismatis unda mergere seu perfundere volens, prius diligenter inquirat.
An adulti baptizandi in christiana fide, ac sancti moribus sint instructi, et an scientes, et volentes ad Baptismum accedant.
Ne quis, jam baptizatus, imperitia, vel errore, aut ad quaestum, vel ob aliam causam, fraude, dolove, iterum baptizari velit.
In Sabbato Sancto Paschatis, vel Pentecostes, hujusmodi Baptismum solemniter ministrari curet; nisi, Catechumeni, rite instructi, Baptismum suum in longum tempus differri aegre ferant.
Cum igitur hujusmodi Baptismus ministrandus erit, disponantur, suis locis sequentia:
In Secretario: Altare cum Cruce, et candelabris cum cereis: baculus Pastoralis a latere Epistolae.
Super altare autem: Mitra simplex, pectorale, pluviale, et stola coloris violacei, Crux pectoralis, cingulus albi coloris, alba, amictus, et si Pontifex erit Regularis, superpelliceum: omnia velo serico violaceo cooperta.
Item faldistorium cum veste, et pulvinis violaceis super tapete, ante idem altare.
Insuper sedes Pontificalis cum pulvino violaceo, et tapete, si Pontifex erit in propria Ecclesia.
In Abaco ejusdem Secretarii: Bacile, et buccale cum
aqua. Mappae pro gremio, et manibus. Candelabra duo cum cereis.
Clava, Cardinalitia, si Pontifex erit S.R. E. Cardinalis; liber hic, et bugia.
In Presbyterio, et Choro: Altare cum pallio violaceo,
Cruce, et candelabris cum cereis. Faldistorium cum veste, et pulvinis
violaceis super tapete. Sedes Pontificalis, tecta violaceis, si Pontifex,
ut supra, erit in propria Ecclesia.
Ad valvas Ecclesiae, et ad ostium cancellorum Baptisterii: Faldistorium coopertum veste violacea, super strato.
In Baptisterio: Fons late patens pro immersione Catechumeni. Faldistorium cum veste alba et tria scabella circa illud super tapete, intra cancellos ante ostium Fontis.
In Abaco ejusdem Baptisterii: Pelvicula cum sale, Vascula duo, cum bombacio madido sanctis Oleis, alterum Chrismatis, alterum Catechumenorum. Bombacium siccum pro abstersione locorum inunctorum. Paramenta albi coloris, videlicet, mitra auriphrygiata, pluviale, et stola, cooperta velo serico albo. Chrismalia, seu candidi linteoli, et vestes candidae pro numero Neophytorum. Item et cerei eisdem tradendi. Vasa cum mica panis ad lavandas manus. Mappae ad eas tergendas, et pro gremio. Pontifex igitur, paratis omnibus de mane, in secretario lavat prius manus, deinde super rochettum, sive superpelliceum, si sit Regularis, accipit amictum, albam, cingulum, Crucem pectoralem, stolam, ac pluviale violacei coloris, pectorale, et mitram.
Postmodum, cum toto Clero suae Ecclesiae, ordine processionali accedit ante altare majus, vel ejusdem Secretarii, ubi genuflexus super faldistorio, deposita mitra, genuflectentibus pariter omnibus, pias mente ad Deum preces effundat, ut tantum Sacramentum digne valeat ministrare.
Deinde, ad implorandum divinum auxilium, surgens, se signat, et dicit:
Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et
in saecula saeculorum. Amen.
Postea stans ibidem, incipiat prosequentibus Clericis, Antiphonam:
Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, dicit Dominus.
Psalmus 8.
Domine, Dominus noster: * quam admirabile est nomen tuum in universa terra?
Incoepto Psalmo, Pontifex, accepta mitra, sedebit vel in sede, si fuerit in propria Ecclesia, vel in faldistorio in plano Epistolae.
Quoniam elevata est magnificentia tua: * super coelos.
Ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut
destruas inimicum, et ultorem.
Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum: * lunam, et stellas, quae tu
fundasti.
Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum: * et
constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus: * oves, et boves universas, insuper et pecora
campi.
Volucres coeli, et pisces maris: * qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster: * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 28.
Afferte Domino, filii Dei: * afferte Domino filios arietum
Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus: * adorate
Dominum in atrio sancto ejus.
Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: * Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute: * vox Domini in magnificentia.
Vox Domini confringentis cedros: * et confringet Dominus cedrus Libani.
Et commmnuet eas tamquam vitulum Libani: * et dilectus quemadmodum filius
unicornium.
Vox Domini intercidentis flammam ignis: * vox Domini concutientis desertum, et
commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa: * et in templo ejus omnes
dicent gloriam.
Dominus diluvium inhabitare facit: * et sedebit Dominus Rex in aeternum.
Dominus virtutem populo suo dabit: * Dominus benedicet populo suo in pace.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Psalmus 41.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: * ita desiderat anima mea ad
te, Deus.
Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: * quando veniam, et apparebo ante faciem
Dei?
Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte: * dum dicitur mihi quotidie: ubi
est Deus tuus?
Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: * quoniam transibo in locum
tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.
In voce exsultationis, et confessionis: * sonus epulantis.
Quare tristis es, anima mea? * et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est: * propterea memor ero tui de terra Jordanis,
et Hermoniim a monte modico.
Abyssus abyssum invocat, * in voce cataractarum tuarum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui * super me transierunt.
in die mandavit Dominus misericordiam suam: * et nocte canticum ejus.
Apud me oratio Deo vitae meae: * dicam Deo: Susceptor meus es.
Quare oblitus es mei? * et quare contristatus incedo, dum affligit me inimucus?
Dum confringuntur ossa mea: * exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei.
Dum dicunt mihi per singulos dies: ubi est Deus tuus? * quare tristis es, anima
mea? et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, * salutare vultus mei, et Deus meus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Et repetitur Antiphona:
Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis
vestris, dicit Dominus.
Completa Antiphona, Pontifex, deposita mitra, surgit,
et stans versus altare, dicit:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, secreto usque ad
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.*
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare Unitatem: quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis.
Oratio.
Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu.
Oratio.
Da, quaesumus, Domine, electo nostro, (In plurali pro pluribus, et in genere masculino, nisi omnes sint feminae), ut sanctis edoctus mysteriis, et renovetur fonte Baptismatis, et inter Ecclesiae tuae membra numeretur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde Pontifex, accepta mitra, et baculo Pastorali, procedit cum toto suo Clero, ut supra, ad fores Ecclesiae: ibique in limine, deposito baculo, et retenta mitra, sedet in faldistorio. Catechizandus vero extra limen genuflectit, e regione Pontificis. Et si sint plures mares, et feminae, illi ad dexteram Pontificis, hae vero ad sinistram statuantur.
Tum Pontifex, sedens cum mitra, interrogat
Catechumenum: (Singulariter singulis, si plures, usque ad Orationem).
Quo nomine vocaris?
Catechumenus respondet: N.
Pontifex: N. Quid petis ab Ecclesia Dei?
Respondet Catechumenus: Fidem.
Pontifex: Fides quid tibi praestat?
Respondet Catechumenus: Vitam aeternam.
Pontifex: Si vis habere vitam aeternam, serva
mandata. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,
et ex tota mente tua, et proximum tuum, sicut teipsum: in his duobus mandatis
tota Lex pendet et Prophetae. Fides autem est, ut unum Deum in Trinitate,
et Trinitatem in Unitate venereris, neque confundendo personas, neque
substantiam separando. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia
Spiritus Sancti, sed horum trium una est substantia, et nonnisi una Divinitas.
Et rursus interrogat: N. Abrenuntias satanae?
Respondet Catechumenus: Abrenuntio.
Interrogat: Et omnibus operibus ejus?
Respondet: Abrenuntio.
Interrogat: Et omnibus pompis ejus?
Respondet: Abrenuntio.
Deinde Pontifex interrogat de Symbolo Fidei, dicens: Credis
in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae.
Repondet: Credo.
Interrogat: Credis in Jesum Christum, Filium ejus
unicum, Dominum nostrum, natum et passum?
Respondet: Credo.
Interrogat: Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam
Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis
resurrectionem, et vitam aeternam?
Respondet: Credo.
Tunc Pontifex surgit cum mitra, et exsufflat ter in
faciem ejus, semel dicens:
Exi ab eo, spiritus immunde, et da locum Spiritui Sancto Paraclito.
Hic in modum Crucis halet in faciem ipsius, et dicat:
N. Accipe spiritum bonum per istam insufflationem, et Dei benedictionem +.
Pax tibi.
R. Et cum spiritu tuo.
Deinde Pontifex sedet cum mitra, et facit Crucem cum
pollice in fronte, et in pectore Catechumeni, dicens:
N. Accipe signum Crucis tam in fronte +,
quam in corde +; sume fidem coelestium
praeceptorum. Talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis:
ingressusque Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis, laetus agnosce.
Et si Catechumenus venit de Gentilitatis errore, seu de
Ethnicis, et idololatris, dicat:
Horresce idola, respue simulacra.
Si ex Hebraeis, dicat:
Horresce judaicam perfidiam, respue hebraicam superstitionem.
Si ex Mahumetanis dicat:
Horresce mahumeticam perfidiam, respue pravam sectam infidelitatis.
Si ex Haereticis, et in ejus baptismo debita forma
servata non sit, dicat:
Horresce haereticam pravitatem, respue nefarias sectas impiorum N.
Exprimens proprio nomine sectam, de qua venit.
Inde prosequatur:
Cole Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum
nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen.
Si Catechumeni fuerint plures, Pontifex singulariter singulos interrogabit, repetendo: Quo nomine vocaris? et, ut supra, caetera perficiendo.
Deinde surgit, et, deposita mitra, dicit: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Te deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut huic famulo tuo N. qui in hujus saeculi nocte vagatur incertus, ac dubius, viam veritatis, et agnitionis tuae jubeas demonstrari: quatenus, reseratis oculis cordis sui te unum Deum Patrem in Filio, et Filium in Patre cum Spiritu Sancto, recognoscat, atque hujus confessionis fructum, et hic, et in futuro saeculo percipere mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Mox sedens cum mitra signat signo Crucis cum pollice in
fronte dicens: (Singulariter singulis). Signo tibi frontem +,
ut suscipias Crucem Domini.
In auribus: Signo tibi aures +,
ut audias divina praecepta.
In oculis: Signo tibi ocubos +,
ut videas claritatem Dei.
In naribus: Signo tibi nares +,
ut odorem suavitatis Christi sentias.
In ore: Signo tibi os +,
ut loquaris verba vitae.
In pectore: Signo tibi pectus +,
ut credas in Deum.
In scapulis: Signo tibi scapulas +,
ut suscipias jugum servitutis ejus.
In toto corpore: illud non tangens, manu producit
signum Crucis, et dicit:
Signo te totum in nomine Patris +, et Filii +,
et Spiritus + Sancti, ut habeas vitam aeternam, et
vivas in saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde, deposita mitra, surgit et dicat: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Oratio.
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et hunc electum tuum N. Crucis Dominicae, cujus impressione eum signamus, virtute custodi, ut magnitudinis gloriae tuae rudimenta servans per custodiam mandatorum tuorum, ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Oratio.
Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis adoptivis; et novo testamento sobolem novae prolis adscribe, ut filii promissionis, quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant suscepisse per gratiam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
(Singulis). Tum imponit manum super caput Electi, et stans sine mitra dicit: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicere digneris super hunc famulum tuum N. quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es: omnem caecitatem cordis ab eo expelle: disrumpe omnes laqueos satanae, quibus fuerat colligatus: aperi ei, Domine, januam pietatis tuae, ut, signo sapientiae tuae imbutus, omnium cupiditatum foetoribus careat, et ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in Ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui, percepta medicina. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde, stans cum mitra, benedicit sal: (sine mutatione).
BENEDICTIO SALIS DANDI CATECHUMENO.
Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis +, et in caritate Domini nostri Jesu Christi +, et in virtute Spiritus Sancti +, exorcizo te per Deum vivum +, per Deum verum +, per Deum sanctum +, per Deum +, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit; ut in nomine sanctae Trinitatis efficiaris salutare Sacramentum ad effugandum inimicum.
Hic deposita mitra, et adhuc stans, prosequitur, dicens:
Proinde rogamus te, Domine Deus noster, ut hanc creaturam salis
sanctificando sanctifices +, et benedicendo
benedicas +, ut fiat omnibus accipientibus perfecta
medicina, permanens in visceribus eorum, in nomine ejusdem Domini nostri Jesu
Christi, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen.
Quod si Catechumenus fuerit Gentilis, sive ex idololatris venenit ad fidem, benedicto sale, antequam ejus medicinam gustet, Pontifex, adhuc stans sine mitra, addat sequentem orationem, quae tamen pro venientibus ex Hebraeis, vel aliis, ut supra, non dicitur. (In plurali pro pluribus).
Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui es, qui eras, et qui permanes usque in finem, cujus origo nescitur, nec finis comprehendi potest: te supplices invocamus super hunc famulum tuum N. quem liberasti de errore Gentilium, et conversatione turpissima; dignare exaudire eum, qui tibi cervices suas humiliat ad lavacri fontem, ut renatus ex aqua, et Spiritu Sancto, exspoliatus veterem hominem, induat novum, qui secundum te creatus est; accipiat vestem incorruptam, et immaculatam, tibique Deo nostro servire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Tunc Pontifex sedet cum mitra, et pollice, ac indice
accipit de ipso sale, et immittit in os Catechumeni, dicens: (Singulariter
singulis).
N. Accipe sal sapientiae, propitiatio sit tibi in vitam aeternam. R.
Amen.
Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.
Deinde sine mitra surgit,et stans dicit: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Deus patrum nostrorum, Deus universae conditor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem, non diutius esurire permittas, quo minus cibo expleatur coelesti; quatenus sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum, Domine, quaesumus, ad novae regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Si inter Catechumenos adsint feminae, recedant ipsae in partem quousque tertio dicatur masculis Ora, Electe, etc, et hi signati fuerint in fronte.
Deinde Pontifex sedet cum mitra, et dicat Catechumeno stanti: (In plurali pro pluribus, masculis tantum).
Ora, Electe, flecte genua, et dic Pater noster.
Et Electus, genuflexo, orat, et dicit: Pater noster, etc. Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo, inclusive, Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam, et dic: Amen.
Electus surgens, respondet: Amen.
Pontifex dicit Patrino: Signa eum. Deinde Electo: Accede.
Et Patrinus pollice signat eum in fronte, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et Pontifex pariter faciet Crucem in fronte ejus, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spinitus Sancti.
(Singulis). Postea Pontifex sine mitra surgit, et stans imponit manum super Electum, et dicit: (In plurali pro pluribus masculis). Oremus.
Oratio.
Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus, qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis Angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte: te, quaesumus, Domine, ut mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui similiter custodiat et hunc famulum tuum N., et perducat eum ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde accipit mitram, et adhuc stans dicit: (In plurali pro pluribus).
EXORCISMUS.
Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo,
et vero; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui Sancto:
et recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi
Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque
Baptismatis vocare dignatus est; et hoc signum sanctae Crucis +,
(Signat singulos.)
Quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, numquam audeas violare.
Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos,
et saeculum per ignem. R. Amen.
Pontifex sedet, retenta mitra, et dicit secundo Electo:
(In plurali pro pluribus masculis).
Ora, Electe, flecte genua, et dic: Pater noster.
Et Electus, genu flexo, orat et dicit: Pater
noster.
Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo, inclusive.
Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam, et
dic: Amen.
Electus surgens, respondet: Amen.
Pontifex dicit Patrino: Signa eum.
Deinde Electo: Accede.
Et Patrinus pollice signat eum in fronte, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et Pontifex pariter faciet Crucem in fronte ejus, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Postea Pontifex sine mitra surgit, et stans imponit manum super Electum, et dicit: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Deus, immortale praesidium omnium postulantium liberatio supplicum, pax rogantium, vita credentium, resurrectio mortuorum, te invoco super hunc famulum tuum N. qui, Baptismi tui donum petens, aeternam consequi gratiam spirituali regeneratione desiderat: accipe eum, Domine, et quia dignatus es dicere: Petite, et accipietis, quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis: petenti praemium porrige, et januam pande pulsanti, ut aeternam coelestis lavacri benedictionem consecutus, promissa tui muneris regna percipiat. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et regnas Deus in saecula saeculorum. R. Amen.
Inde accipit mitram, et adhuc stans, dicit: (In plurali pro pluribus).
EXORCISMUS.
Audi, maledicte satana, adjuratus per nomen aeterni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Filii ejus, cum tua victus invidia tremens, gemensque discede; nihil tibi sit commune cum servo Dei N. jam coelestia cogitante, renuntiaturo tibi, et saeculo tuo et beatae immortalitati victuro. Da igitur honorem advenienti Spiritui Sancto, qui ex summa coeli arce descendens, proturbatis fraudibus tuis, divino fonte purgatum pectus, sanctificatum Deo templum, et habitaculum perficiat, ut ab omnibus penitus noxiis praeteritorum criminum liberatus servus Dei, gratias perennes Deo referat semper, et benedicat nomen sanctum ejus in saecula saeculorum. R. Amen.
Pontifex sedet, retenta mitra, et tertio dicit Electo: (In plurali pro pluribus masculis).
Ora, Electe, flecte genua, et dic Pater noster.
Et Electus, genu flexo, orat, et dicit: Pater
noster.
Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo,
inclusive.
Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam et
dic: Amen.
Electus, surgens, respondet: Amen.
Pontifex dicit Patrino: Signa eum.
Deinde Electo: Accede.
Et Patrinus pollice signat eum in fronte dicens: In nomine Patris, et Fulii, et Spiritus Sancti.
Et Pontifex pariter facit signum Crucis in fronte ejus,
dicens: (In plurali pro pluribus).
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Deinde surgens, retenta mitra, imponit manum super Electum dicens: (In plurali pro pluribus).
EXORCISMUS.
Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris +, et Filii +, et Spinitus + Sancti, ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit.
EXORCISMUS.
Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo,
et vero; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui Sancto:
et recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi
Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque
Baptismatis vocare dignatus est: et hoc signum sanctae Crucis +,
(Signat singulos).
Quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare.
Per eumdem Christum Dominum nostrum: qui venturus est judicare vivos et mortuos,
et saeculum per ignem. R. Amen.
Si, ut supra, adsint feminae, retrahunt se masculi in partem, et accedunt feminae ante Pontificem, et stant.
Pontifex igitur, sedens cum mitra, dicit Catechumenae:
(In plurali pro pluribus).
Ora, Electa, flecte genua, et dic: Pater noster.
Et Electa, genuflexo, orat et dicit: Pater
noster, etc.
Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo, inclusive,
Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam, et
dic: Amen.
Electa surgens, respondet: Amen.
Pontifex dicit Patrino: Signa eam.
Deinde dicit Electae: Accede.
Et Patrinus pollice signat Electam in fronte, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et Pontifex pariter faciet signum Crucis in fronte ejus,
dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
(Singulis si plures).
Deinde Pontifex, surgens, sine mitra, imponit manum super Electam, et dicit: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Oratio.
Deus coeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus omnium bene viventium; Deus, cui omnis lingua confitetur, et omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum: te invoco, Domine, super hanc famulam tuam N. ut eam custodire, et perducere digneris ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde cum mitra, et adhuc stans dicit: (In plurali pro pluribus).
EXORCISMUS.
Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo,
et vero; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui Sancto:
et recede ab hac famula Dei N. quia istam sibi
Deus, et Dominus foster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque
Baptismatis vocare dignatus est: et hoc signum sanctae Crucis +,
(Signat singulas, si plures).
Quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, numquam audeas violare.
Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos,
et saeculum per ignem. R. Amen.
Deinde, sedens Pontifex cum mitra, dicit iterum Electae:
(In plurali si plures).
Ora, Electa, flecte genua, et dic: Pater noster.
Et Electa genu flexo, orat et dicit: Pater
noster.
Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo, inclusive,
Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam, et
dic: Amen.
Electa surgens, respondet: Amen.
Pontifex dicit Patrino: Signa eam.
Deinde dicit Electae: Accede.
Et Patrinus pollice signat Electam in fronte, dicens: In
nomine Patris, et Filii, et Spinitus Sancti.
Et Pontifex pariter faciet signum Crucis in fronte ejus,
dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
(Singulis si plures).
Postea Pontifex surgit, et stans sine mitra imponit manum super caput Electae,et dicit: (In plurali pro pluribus). Oremus.
Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus, qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Aegypti eduxisti, deputans eis Angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte: te, quaesumus, Domine, ut mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui similiter custodiat et hanc famulam tuam N. et perducat eam ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Postea sedet, accepta mitra, et dicit tertio Electae:
(In plurali si plures).
Ora, Electa, flecte genua, et dic Pater noster.
Et Electa, genu flexo, orat et dicit: Pater
noster.
Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo, inclusive,
Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam, et
dic: Amen.
Electa surgens, respondet: Amen.
Pontifex dicit Patrino: Signa eam.
Deinde dicit Electae: Accede.
Et Patrinus pollice signat Electam in fronte, dicens:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Et Pontifex pariter faciet signum Crucis in fronte ejus,
dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
(Singulis si plures).
Postea surgit, et stans cum mitra, imponit manum super caput Electae, et dicit: (In plurali, si plures).
EXORCISMUS.
Exorcizo te, immunde spiritus, per Patrem +, et Filium +, et Spiritum + Sanctum, ut exeas et recedas ab hac famula Dei N. ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui caeco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit.
EXORCISMUS.
Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo,
et vero; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui Sancto; et recede ab
hac famula Dei N. quia istam sibi Deus, et Dominus
noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque Baptismatis vocare
dignatus est; et hoc signum sanctae Crucis +,
(Signat singulas, si plures).
Quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, numquam audeas violare.
Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos et mortuos,
et saeculum per ignem. R. Amen.
Postmodum accedunt iterum masculi, qui se retraxerant: et ipsi ad dexteram, feminae vero ad sinistram Pontificis, ut in principio, disponuntur.
Pontifex igitur, deposita mitra, surgit, et imposita manu super Elect um, vel, si sint plures, super singulos, tam masculos, quam feminas, stans, dicit: (In plurali pro pluribus tam masculis, quam feminis).
Oremus.
Aeternam, ac justissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, auctor luminis, et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris eum, illuminare lumine intelligentiae tuae: munda eum, et sanctifica: da ei scientiam veram, ut dignus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui, teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut aptus sit ad percipiendam gratiam tuam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Pontifex sedet, et mitram accipit. Interim Clerus, qui ante Pontificem stabat ingreditur Ecclesiam, et dirigit se ad Baptisterium, et extra cancellos ejusdem se disponit.
Deinde Pontifex surgens cum mitra, sinistra manu sua apprehendens dexteram Electi prope brachium, vel ei porrigens extremam partem stolae, ex humero sinistro pendentis, introducit eum in Ecclesiam.
Si autem Baptizandi erunt plures, Pontifex vel porrigit
singulis extremam partem stolae, vel trahit illum, quem manu tenet, et ille
secundum, et secundus tertium, etc. pariformiter ducat.
Dum autem Pontifex illum, vel illos introducit, dicat:
(In plurali pro pluribus).
N. ingredere in sanctam Ecclesiam Dei, ut accipias benedictionem
coelestem a Domino Jesu Christo et habeas partem cum illo, et Sanctis ejus.
R. Amen.
Si plures, omnes simul. Ingressus Ecclesiam, Electus procumbit, seu prosternit se in pavimento, et adorat, deinde surgit.
(Singulis si plures). Tunc Pontifex, deposita mitra, adhuc stans, imponit manum super caput Electi, et simul cum eo recitat Symbolum Apostolorum, et orationem Dominicam. (Si plures, simul recitant).
Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Fhum ejus unicum, Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum: sanctam Ecclesiam Catholicam: Sanctorum communionem: remissionem peccatorum: carnis resurrectionem vitam aeternam. Amen.
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.
Interim Pontifex accedit ad faldistorium, extra Baptisterium, et versis renibus ostio cancellorum, accepta mitra, et adhuc stans, (Singulis, si plures) imponat rursus manum super caput Electi, et dicat. (In plurali pro pluribus).
EXORCISMUS.
Nec te latet, satana, imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem judicii, diem supplicii sempiterni, diem, qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi, atque universis angelis tuis praeparatus sempiternus erit interitus. Proinde, damnate, atque damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, da honorem Spiritui Sancto Paraclito, in cujus nomine, atque virtute, praecipio tibi, quicumque es, spiritus immunde, ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. quem hodie idem Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem, fontemque Baptismatis dono vocare dignatus est, ut fiat ejus templum per aquam regenerationis, in remissionem omnium peccatorum. In nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
(Singulorum, si plures). Pontifex, adhuc stans ibidem cum mitra, pollice accipit de saliva oris sui, et tangit aures, et nares Electi.
Tangendo vero aurem dexteram, et sinistram, dicat: Ephpheta, quod est, adaperire.
Deinde tangens flares, dicat: in odorem suavitatis. Et subdit: Tu autem effugare, diabole: appropinquabit enim judicium Dei.
Postea Pontifex, sedens cum mitra, interrogat Electum,
(Singulos, si plures) dicens:
Pontifex: Quis vocaris? Electus respondet N.
Pontifex interrogat: N. Abrenuntias satanae?
Electus respondet: Abrenuntio.
Pontifex interrogat: Et omnibus operibus ejus
Electus respondet: Abrenuntio.
Pontifex interrogat: Et omnibus pompis ejus?
Electus respondet: Abrenuntio.
Tunc Pontifex, adhuc sedens cum mitra, intingit
pollicem dexterae manus in oleo sancto Catechumenorum, et inungit Electum in
modum Crucis, primum in pectore, deinde inter scapulas, dicens: (Singulos, si
plures).
Ego te linio + Oleo salutis in Christo Jesu Domino
nostro in vitam aeternam. R. Amen. Pax
tibi. R. Et cum spiritu tuo.
Mox bombacio, vel re simili, Pontifex tergit pollicem,
et abstersis similiter locis inunctis, subjungit, dicens:
Exi, immunde spiritus, et da honorem Deo vivo et vero. Fuge,
immunde spiritus, et da locum Jesu Christo Filio ejus. Recede, immunde
spiritus, et da locum Spiritui Sancto Paraclito.
Pontifex, depositis mitra, pectorali, ac pluviali, et stola colons violacei, accipit stolam et phuviale coloris albi, resumit pectorale, et accipit mitram auriphrygiatam: et tunc ingreditur cum suis ministris Baptisterium, secum ducens Electum, vel Electos.
Ibidem inde ante ostium Fontis sedens cum mitra,
interrogat Electum, (Singulos, si plures).
Pontifex: Quis vocaris? Electus respondet: N.
Pontifex interrogat: Credis in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem coeli
et terrae?
Electus respondet: Credo.
Pontifex interrogat: Credis in Jesum Christum,
Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum et passum?
Electus respondet: Credo.
Pontifex interrogat: Credis et in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem, et vitam aeternam?
Electum respondet: Credo.
Pontifex iterum interrogat: Quid petis?
Electus respondet: Baptismum.
Pontifex interrogat: Vis baptizari?
Electus respondet: Volo.
Tunc, si Baptismus fieri debeat per immersionem (prout
in sancta Metropolitana Ecclesia Beneventana, ac ferme in omnibus CXLII.
Parochialibus ejusdem, ex Decreto I. Concilii Provincialis Beneventani de anno
MDCXCIII. sub Archiepiscopo Cardinali Ursino; cum in earumdem Baptisteriis
unicum vas cum aqua baptismali consurgat) Pontifex stans cum mitra, accipit
Electum per brachia, prope humeros; et superiori parte corporis nudatum, reliqua
honeste contectum, per illum, vel caput ejus mergendo, et toties elevando,
baptizet sub trina immersione, sanctam Trinitatem semel tantum invocando,
distincte, et attente dicens:
N. Ego te baptizo in nomine Patris +, mergat
semel, et Filii +, mergat
iterum, et Spiritus + Sancti, mergat
tertio. Patrino vel Matrina, vel utroque eum tenente, vel tangente.
Et cum Electus surrexit de fonte, Patrinus, vel Matrina cum linteo in manibus, suscipit eum de manu Pontificis, ac tergit.
Cum plures sunt Electi, singillatim, ut supra, singuli interrogantur, et baptizantur. Si sunt mares et feminae, primum mares, deinde feminae.
Si vero Baptismus fiat per infusionem, (ut in Ecclesiis in quibus, ultra vas cum aqua Baptismali, habetur aliud, in quod aqua ex Baptizati capite defluit) tunc Patrinus, vel Matrina, vel uterque, si admittantur, admota manu, tenent, seu tangunt Electum, vel Electam, ante Pontificem, laxatis a collo vestibus, apertum caput flexis genibus inclinantem.
Pontifex autem, sedens cum mitra, hausta, aliquo
vasculo, vel urceolo, aqua Baptismali de fonte, cum ea, sub trina supra caput,
in modum Crucis, infusione, baptizet Electum, seu Electam, in nomine sanctae
Trinitatis dicens:
N. Ego te baptizo in nomine Patris +, fundat
primo, et Filii +, fundat
secundo, et Spiritus + Sancti, fundat
tertio.
Si aqua, quae ex capite Baptizati defluit, minime in Sacrarium Baptisterii dilabatur: tunc ipsa recipiatur in subjecta aliqua pelvi per unum ex Cappellanis Pontificis sustentata, ac postmodum in Sacrarium praedictum projiciatur.
Verum, si probabiliter dubitetur, an Electus fuerit
baptizatus, Pontifex dicat et baptizet, ut supra:
N. Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris +,
et Filii +, et Spinitus +
Sancti.
Pontifex deinde, sedens cum mitra, intingat pollicem dexterum in sacrum Chrisma, et perungat verticem Electi in modum Crucis, dicens: (Singulorum, si plures).
Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua, et Spiritu Sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, (Hic inungit) ipse te lineat Chrismate salutis + in eodem Christo Jesu Domino nostro, in vitam aeternam. R. Amen. Pax tecum. R. Et cum spiritu tuo.
Tunc bombacio, vel re simili, Pontifex, pollicem
tergit, et imponit capiti Electi Chrismale, seu candidum linteolum: et dat illi
vestem candidam, dicens: (Singulis, si plures).
Accipe vestem candidam, et immaculatam quam perferas ante tribunal Domini nostri
Jesu Christi, ut habeas vitam aeternam. R.
Amen.
Electus praedicto linteolo abstergitur, et in loco remoto deponit priores vestes, et induitur novis albi coloris, vel saltem exteriore candida, quam a Pontifice accepit, et redit ante Pontificem.
Pontifex autem, sedens, ut supra, cum mitra, dat illi
cereum, seu candelam accensam in manu dextera, dicens:
Accipe lampadem ardentem, et irreprehensibiis custodi Baptismum tuum: serva Dei
mandata, ut, cum Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei in aula
coelesti, in vitam aeternam. R. Amen.
Ipse vero Neophytus cereum accensum in manibus teneat usque in finem, praeterquam dum confirmatur.
Postremo Pontifex, adhuc sedens cum mitra, dicit: N. Vade in pace, et Dominus sit tecum. R. Amen.
Tandem Pontifex, sedens ut supra, hortatur Neophytum ad baptismalem gratiam custodiendam: atque admonet susceptores.de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum Baptizato, Baptizatique patre, et matre: quae cognatio impedit matrimonium contrahendum, ac dirimit contractum.
Completo Baptismate, Pontifex adhuc sedens cum mitra, lavat manus more solito; et inde ordine processionali revertitur in Secretarium, vel accedit ad altare.
Ibidem a Pontifice Neophyti Confirmationis Sacramento initiantur, ut in Pontificali: et successive in Missa, vel per ipsum Pontificem, vel per alium celebrata, cui ipsi intersint, sanctissimam Communionem devote suscipiant.
Pontifex demum deponit sacras vestes, et gratiis Deo peractis, recedit in pace.