Ritus, et forma, a Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis pro impertienda Benedictione, una cum plenaria Indulgentia post Missarum solemnia, triplici signo crucis emisso, et in Episcopali throno cum mitra, caeterisque sacris paramentis indutus, circumstantibus ministris, adhibendus, quod congrue de Praelatis inferioribus intelligatur, talis esse debet.
Expleta in utraque solemnitate Missae solemnis celebratione, in primis alta voce per ministrum superpelliceo indutum legantur litterae Apostolicae, quibus Indulgentia plenaria conceditur, una cum potestate Benedictionem Apostolicam super populum effundendi, ut de delegatione adstantibus constet, et concessio ex latino sermone in vulgarem ad populi intelligentiam, translata recitetur. Postea Episcopu surgens, juxta Ritum in Caeremoniali Episcoporum expressum, dicet:
Precibus, et meritis beatae Mariae semper Virginis, beati Michaelis Archangeli, beati Joannis
Baptistae, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum, Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissi omnibus peccatis
vestris, perducat vos Jesu Christus ad vitam aeternam.
R. Amen.
Indulgentiam, absolutionem, et remissionem omnium peccatorum vestrorum, spatium verae, et fructuosae poenitentiae, cor semper poenitens, et emendationem vitae, perseverantiam in bonis operibus tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus.
R. Amen.
Benedictio Dei omnipotentis Pa + tris, et Fi
+ lii, et Spiritus +
Sancti descendat super vos, et maneat semper. R. Amen.
Demum post impertitam benedictionem publicabitur latino, et vernaculo idiomate concessio plenaria Indulgentiae, sequenti formula:
Attentis facultatibus a Sanctissimo in Christ Patre et Domino nostro Domino N. divina providentia Papa N. in enuntiatis Apostolicis Litteris expressis, datis Reverendissimo Domino, Domino N. Dei, et Apostolicae Sedis gratiae hujus sanctae N. Ecclesiae Antistiti, eadem Dominatio sua Reverendissima, Summi Pontificis nomine, dat et concedi omnibus hic praesentibus vere poenitentibus, et confessis, ac sacra communione refectis Indulgentiam Plenariam in forma Ecclesiae consueta: rogate igitur Deum pro felici statu Sanctissimi Domini nostri Papae, Dominationis suae Reverendissimae, et sanctae Matris Ecclesiae.