PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE ECCLESIAE, ET COEMETERII RECONCILIATIONE.

 

Ecclesiae et coemeterii reconciliatio omni die fieri potest.

In primis in mane diei qua reconciliatio fieri debet, paratur faldistorium super tapete in medio coemeterii, et altare Ecclesiae omnino nudatur. Parantur etiam duo vasa cum aqua, unum in coemeterio, et aliud in Ecclesia in Presbyterio, et ibidem unum vas vini; vas cum sale; vas cum cineribus; et aspersorium de herba hyssopi factum. Providetur etiam quod Ecclesia possit libere circuiri. Si vero Ecclesia tantum sit reconcilianda, paratur faldistorium super tapete ante portam principalem Ecclesiae, et ibidem vas cum aqua, et aspersorium de herba hyssopi factum, ac alia in Ecclesia, quae supra sunt ordinata.

Quibus omnibus sic paratis, Pontifex in sacristia, vel alio condecenti loco ornatus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albo, mitra simplici, et baculo Pastorali, procedit ad coemeterium, si est reconciliandum, alias ante portam principalem Ecclesiae; ubi stans juxta faldistorium sibi paratum, benedicit aquam ibidem in vasa positam simpliciter cum sale, prout habetur supra in Coemeterii benedictione. Aqua igitur benedicta. Pontifex sine mitra inchoat, schola prosequente, Antiphonam (cum cantu):

Asperges me, * Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Psalmus 50. Miserere. ut supra, in Coemeterii benedictione.

Quo finito, Antiphona repetitur. Interim dum Antiphona, et Psalmus dicuntur, Pontifex, accepta mitra aspergit cum ipsa aqua in circuitu de foris Ecclesiam, et coemeterium simul, aspergendo aquam alternatim nunc ad murum Ecclesiae, nunc ad terram coemeterii, et specialiter loca contaminata. Quo facta, rediens ad locum ubi aquam benedixit, stans deposita mitra, dicit: Oremus.

Omnipotens et misericors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam prae ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te fieri credatur, quaesumus immensam clementiam tuam, ut quod modo visitatari sumus, visites, et quidquid benedicturi sumus, bene + dicas; sitque ad nostrae humilitatis introitum, Sanctorum tuorum meritis, fuga daemonum, Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde iterum dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Aufer a nobis, quaesumus, Domine, cunctas iniquitates nostras; ut ad loca tuo sancto nomini purificanda puris mereamur mentibus introire. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et si Ecclesia reconciliatur sine coemeterio, omittitur sequens Oratio. Si vero Ecclesia simul cum coemeterio reconciliatur, Pontifex, finita praecedente, mox dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Domine pie, qui agrum figuli pretio sanguinis tui in sepulturam peregrinorum comparari voluisti; quaesumus, dignanter reminiscere clementissimi hujus mysterii tui; tu es enim, Domine, figulus noster, tu quietis nostrae ager; tu agri hujus es pretium; tu dedisti etiam et suscepisti; tu de pretio, et in pretio tui vivifici sanguinis nos requiescere donasti. Tu ergo, Domine, qui es offensionis nostrae clementissimus indultor, exspectantissimus judicator, judicii tui superabundantissimus miserator, judicium tuae justae severitatis abscondens post miserationem tuae piae redemptionis, adesto exauditor et effector nostrae reconciliationis; hocque coemeterium, mausoleum peregrinorum tuorum, coelestis patriae incolatum exspectantium, benignus purifica, et reconcilia; et hic tumulatorum et tumulandorum corpora de potentia et pietate tuae resurrectionis ad gloriam incorruptionis non damnans, sed glorificans resuscita. Qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.

Postea cantor incipit Litanias, ut supra, et Pontifex, accepta mitra, ingreditur Ecclesiam cum Clero, cantando eas: acceditque ante altare majus, coram quo paratur ei faldistorium, super quod Pontifex cum mitra procumbit. Cumque dictum fuerit: Ut omnibus fidelibus, etc. R. Te rogamus, audi nos.

Pontifex surgit de accubitu, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, producit signum crucis super altare, Ecclesiam, et coemeteritium, dicens:
Ut hanc Ecclesiam, et altare hoc, ac coemeterium purgare, et recon + cilare digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Secundo dicit:
Ut hanc Ecclesiam, et altare hoc, ac coemeterium purgare, recon + ciliare, et sancti + ficare digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Tertio dicit:
Ut hanc Ecclesiam, et altare hoc, ac coemeterium purgare, recon + ciliare, sancti + ficare, et conse + crare digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Si autem coemeterium non sit pollutum, et sic neque reconciliandum, non fit de coemeterio mentio. Quibus dictis, iterum super faldistorio accumbit, cantore Litanias resumente et perficiente. Quibus finitis, Pontifex surgit et, deposita mitra, stans versus ad dictum altare, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Deus, qui peccati viteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi Filii tui Domini nostri passione solvisti: da propitius, ut conformes eidem effecti, sicut imaginem terreni parentis naturae necessitate portavimus, ita imaginem coelestis gratiae sanctificatione portamus, per virtutem ejusdem Christi Filii tui Domini nostri, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde Pontifex genuflectit ante faldistorium praedictum, et sine mitra cantando dicit, prout etiam habetur supra in Consecratione Altaris: 
Deus, in adjutorium meum intende.

Tunc surgit Pontifex, et Chorus respondet:
Domine, ad adjuvandum me festina.

Tunc Pontifex stans sine mitra, dicit:
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Chorus respondet:
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. absque Alleluia.

Idem fit eisdem modo et loco secundo, et tertio, voce semper altius elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco, accepta mitra, benedicit aliam aquam ibidem in Presbyterio in aliquo vase paratam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolute: Exorcizo te, creatora salis. Prout habetur supra in Consecratione Altaris portatilis, usque ad Orationem Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis, etc. inclusive.

Qua dicta, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Exsurgat, Deus, et dissipentur inimici e jus, et fugi ant, qui oderunt eum, a facie ejus.

Incepta Antiphona. Pontifex facit ut in fine Psalmi habetur.

Psalmus 67.

In Ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.

Repetitur Antiphona post singulum Versum.

Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Nephthali.
Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis: congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino.
Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli, * ad Orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, * benedictus Deus.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur.

Interim dum Antiphona et Psalmus praedicti dicuntur, Pontifex, accepta mitra, circuit ter Ecclesiam intrinsecus, aspergendo in primo circuitu parietes in superiori parte; in secundo autem in inferiori parte eorum; in tertio vero pavimentum Ecclesiae; aspergit etiam specialiter loca contaminata, quando Ecclesia principaliter est polluta, vel violata.

Quo facto, Pontifex stans in Presbyterio cum mitra vcrsus ad altare, dicit:

Deum indultorem criminum, Deum sorditum mundatorem, Deum, qui corruptum peccatis originalibus mundum adventus sui nitore purificavit, fratres charissimi, supplices deprecemur, ut contra diaboli furentis insidias fortis nobis propugnator assistat; ut si quid ejus virosa calliditate quotidianis insectationibus maculatum in isto loco corruptumque fuerat, efficiatur coelesti miseratione purgatum, quia sicut illius est solidum perfectumque quassare, ita auctoris est nostri lapsa restituere, nutantia stabilire, et corrupta purgare. Qui cum Deo Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus.

Deinde, deposita mitra, mediocri voce, extensis manibus ante pectus, dicit Praefationem:
Per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V.
Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Cujus immensa bonitas, ut non habuit principium ita nec terminum habebit. Qui divina naturalique pietatis plenus, eligis in nobis magis restituere perdita quam percutere peritura. Et si quid aut negligentia polluit aut ira commitit, aut stimulat ebrietas aut libido subvertit hoc, Domine, clementi patientia sustines; ut ante per gratiam purifices, quam percutias per furorem. Et operis tui providus plasmator eligis potius erigere jacentia, quam puniri damnanda. Te, Domine, supplices deprecamur, ut hujus tabernaculi receptaculum placatus aspicias, et altare tuum, quod insectantis est inimici fraude pollutum, per infusionem gratiae coelestis purifices, purificatum possideas, possessumque, ne deinceps aliqua labe sordescat, custodias. Absint in posterum omnes nequitiae spirituales, et eliminentur: exstinguantur antiqui serpentis invidia, et cum omnibus fraudibus suis diaboli turma propellatur. Efferat secum maculam quam ingessit, et perennibus quandoque suppliciis deputandus operum suorum semina secum colligat peritura. Nihil hic in posterum noceat praeteriti culpa contagii, nihil sit quod remaneat inimici fraude pollutum quandoquidem spiritus tui est infusione purgatum. Resurgat ecclesiae tuae pura simplicitas, et candor innocentiae hactenus maculatus, dum receperit gratiam, resurgat ad gloriam: ut populorum fidelium hic turba conveniens, dum petitionis ingerit vota, votorum sentiat se obtinuisse suffragia.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit. 

Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Post haec Pontifex, accepta mitra, ascendit ad altare, et ibi inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Introibo ad altare Dei: * ad Deum qui laetificat juventutem meam.

Psalmus 42.

Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, * ab homine iniquo, et doloso erue me.
Quia tu es, Deus, fortitudo mea: * quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: * ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei: * ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur. Qua repetita, Pontifex, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Deus, qui in omni loco dominationis tuae clemens ac benignus purificator assistis, exaudi nos, quaesumus, et concede, ut in posterum inviolabilis hujus loci permaneat consecratio: et tui muneris beneficia universitas fidelium, quae supplicat, percipere mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde stans ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam (cum cantu, sine alleluia):

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo. quod est in Jerusalem.

Incepta Antiphona, Pontifex accipit mitram, stans cum ea in dicto loco, usque ad finem Psalmi.

Psalmus 67.

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, * et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
Sicut defecit fumus, deficiant: * sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei: * et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: * iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.
Exsultate in conspectu eius: * turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: * Deus qui habitare facit unius moris in domo.
Qui educit vinctos in fortitudine, * similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulcris.
Deus cum egredereris in conspectu populo tui, * cum pertransires in deserto:
Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, * a facie Dei Israel.
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: * et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Animalia tua habitabunt in ea: * parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Dominus dabit verbum evangelizantibus, * virtute multa.
Rex virtutum dilecti, dilecti: * et speciei domus dividere spolia.
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, * et posteriora dorsi eius in pallore auri.
Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis: * ut quid suspicamini montes coagulatos?
Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: * etenim Dominus habitabit in finem.
Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: * Dominus in eis in Sina in sancto.
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: * accepisti dona in hominibus:
Etenim non credentes, * inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Dominus die quotidie: * prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Deus noster, Deus salvos faciendi: * et Domini, Domini exitus mortis.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: * verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Dixit Dominus: ex Basan convertam, * convertam in profundum maris:
Ut intingatur pes tuus in sanguine: * lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Viderunt ingressus tuos Deus, * ingressus Dei mei: Regis mei qui est in sancto.
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, * in medio juvencularum tympanistriarum.
In ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Nephthali.
Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis: congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino.
Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli, * ad Orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, * benedictus Deus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Quo dicto, Pontifex, deposita mitra, stans adhuc ibidem dicit: Oremus.

Deus, qui Ecclesiam tuam sanctam, de omnibus mundi finibus congregatam, per tui lateris admirabile sacramentum cunctarum gentium matrem esse dixisti, quam etiam populorum varietate depictam, sanctorum Martyrum tuorum meritis decorasti; bene + dic, Domine, quaesumus, Sanctorum tuorum opitulante suffragio, tam altare, quod eorum exornatur, te juvante, Reliquiis, quam Ecclesiam, ac fidelium tuorum tibi pie offerentium vota in illa sanctifica. Qui cum Deo Patre, et Spiritu Sancto vivis, et regnas Deus in saecula saeculorum. R. Amen.

Tum Pontifex benedicit populo solemniter, dicens:
Sit nomen Domini benedictum, etc.

Deinde, si velit, parat se ad celebrandum Missam. Sed si celebrare noluerit, facit per aliquem Sacerdotem solemniter Missam celebrari.

Missa dicitur de die, et cum Oratione diei dicitur sequens Collecta sub uno Per Dominum.

Oratio.

Deus, qui dixisti: Domus mea domus orationis vocabitur, domum istam infidelium spurcitiis contaminatam mundare, et sanctificare digneris, et omnium preces et vota hoc in loco ad te clamantium clementer exaudias, et benignus suscipias. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Secreta.

Haec hostia, quaesumus, Domine, et locum istum ab omnibus immunditiis expurget, et supplicationes nostras semper et ubique reddat tibi acceptas. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Postcommunio.

Percipientes, Domine, munera salutis aeternre supplices exoramus, ut templum hoc et coemeterium ab infidelium inquinamentis emundatum, benedictione tua maneat sanctificatum, et pectora nostra ab omni sorde vitiorum alienata, tibique devota semper exsistant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index