Pontifex ad consecrationem Calicis, vel cujuslibet indumenti, seu ornamenti ecclesiastici procedere volens, debet semper stolam circa collum habere, et mitram tenere poterit ubi convenit. Quandocumque enim Episcopalia agit, episcopalibus, non sacerdotalibus, debet esse paramentis ornatus. Omnium quoque mobilium Benedictiones hujusmodi possunt fieri, ubi Pontifici placuerit, et omni die.
In Patenae igitur consecratione, pro qua parandum est sanctum Chrisma, et vas aquae benedictae cum aspersorio, Pontifex stans cum mitra, dicit:
V. Adjutorium nostrum in nomine
Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
Oremus, fratres charissimi, ut divinae gratiae benedictio consecret, et sanctificet hanc Patenam, ad confringendum in ea corpus Domini nostri Jesu Christi, qui crucis passionem sustinuit pro nostrum omnium salute.
Tum, deposita mitra, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui legalium institutor es hostiarum,
quique inter eas conspersam similaginem deferri in Patenis aureis
et argenteis ad altare tuum jussisti, bene +
dicere, sancti +
ficare, et conse +
crare digneris hanc Patenam, in administrationem Eucharistiae
Jesu Christi Filii tui, qui pro nostra omniumque salute seipsum
tibi Deo Patri in patibulo crucis elegit immolari, ac tecum vivit
et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. R. Amen.
Tum Pontifex, accepta mitra, facit cum
pollice dexterae manus Chrismate intincto crucem super Patenam,
ab ora in oram, et mox linit, et perungit totam ejus superficiem
cum ipso pollice, dicens:
Conse + crare, et
sancti + ficare
digneris, Domine Deus, Patenam hanc per istam unctionem, et
nostram bene +
dictionem in Christo Jesu Domino nostro, qui tecum vivit
et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. R. Amen.
Deinde stans adhuc cum mitra procedit ad
benedictionem Calicis, dicens:
Oremus, fratres charissimi, ut Deus, et Dominus noster Calicem
istum in usum ministerii sui consecrandum coelestis gratiae
inspiratione sanctificet, et ad humanam consecrationem
plenitudinem divini favoris accommodet. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
Tum, deposita mitra, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Dignare, Domine Deus noster, Calicem hunc bene + dicere, in usum
ministerii tui pia famulatus devotione formatum, et ea sancti + ficatione perfundere,
qua Melchisedech famuli tui sacratum Calicem perfudisti, et quod
arte vel metalli natura effici non potest altaribus tuis dignum,
fiat tua bene +
dictione sanctificatum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde, accepta mitra, facit crucem cum
pollice dexterae manus de Chrismate intra ipsum Calicem a labio
ejus in labium, et mox linit, et perungit interius ipsum totum,
dicens:
Conse + crare, et
sancti + ficare
digneris, Domine Deus, Calicem hunc per istam unctionem, et
nostram bene + dictionem
in Christo Jesu Domino nostro, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Tum, deposita mitra, dicit super
Calicem, et Patenam:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, manibus nostris, quaesumus, opem tuae
benedictionis infunde, ut per nostram bene +
dictionem hos vasculum et Patena sanctificentur, et
Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi novum sepulcrum
Sancti Spiritus gratia efficiantur. Per eumdem Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate
ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Demum aspergit Calicem et Patenam cum aqua benedicta, quod fieri debet in omnibus quarumlibet benedictionibus rerum. Quo facto, abstergi facit per aliquem Sacerdotem Patenam, et Calicem cum mica panis, et bene mundari; deinde extersiones projiciuntur in ignem, vel sacrarium.