PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE BENEDICTIONE SACERDOTALIUM INDUMENTORUM IN GENERE

 

Pontifex sacerdotalia indumenta benedicere volens, stans sine mitra, dicit:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui per Moysen famulum tuum, pontificalia et sacerdotalia, seu levitica vestimenta ad explendum in conspectu tuo ministerium eorum, ad honorem et decorem nominis tui fieri decrevisti; adesto propitius invocationibus nostris, ut haec indumenta sacerdotalia, desuper irrigante gratia tua, ingenti benedictione per nostrae humilitatis servitium puri + ficare, bene + dicere, et conse +crare digneris, ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta et benedicta exsistant; his quoque sacris vestibus Pontifices et Sacerdotes seu Levitae tui induti, ab omnibus impulsionibus seu tentationibus malignorum spirituum muniti et defensi esse mereantur, tuisque mysteriis apte et condigne servire, et inhaerere, atque in his tibi placide et devote perseverare tribue.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Alia oratio.

Oremus
Deus invictae virtutis triumphator, et omnium rerum creator ac sanctificator, intende preces nostras, et haec indumenta leviticae, sacerdotalis, et pontificalis gloriae ministris tuis fruenda tuo ore proprio bene + dicere, sancti + ficare, et conse + crare digneris, omnesque eis utentes tuis mysteriis aptos, et tibi in eis devote ac laudabiliter servientes, gratos efficere digneris.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde aspergit ipsa indumenta aqua benedicta.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index