Pontifex Vexillum bellicum, quod unus ex ministris coram eo tenet, benedicere volens, stans sine mitra, dicit:
V. Adjutorium nostrum in nomine
Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui es cunctorum benedictio, et
triumphantium fortitudo; respice propitius ad preces humilitatis
nostrae, et hoc Vexillum, quod bellico usui praeparatum est,
coelesti bene + dictione sanctifica;
ut contra adversarias, et rebelles nationes sit validum, tuoque
munimine circumseptum, sitque inimicis christiani populi
terribile, atque in te confidentibus solidamentum, et certa
fiducia victoriae. Tu enim es Deus, qui conteris bella, et
coelestis praesidii sperantibus in te praestas auxilium. Per
unicum Filium tuum, Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. R. Amen.
Deinde aspergit Vexillum aqua benedicta. Tum sedens, accepta mitra, genuflexo coram eo, illo, cui Vexillum tradendum est, consignat ei ipsum Vexillum, dicens:
Accipe Vexillum coelesti benedictione sanctificatum, sitque inimicis populi Christiani terribile, et det tibi Dominus gratiam, ut ad ipsius nomen et honorem, cum illo hostium cuneos potenter penetres incolumis et securis.
Deinde det ei osculum pacis, dicens: Pax tibi. Qui, accepto Vexillo, osculatur manus Pontificis, surgit et discedit.
Introductio | Index Generalis | Index Alphabeticus |