In Epiphania Domini, cantato Evangelio, Archidiaconus, sive aliquis Canonicus, vel Beneficiatus, aut alius, juxta consuetudinem loci, pluviali paratus, ascendet ambonem, vel pulpitum, et ibidem, vel in alio loco ubi cantari solet Evangelium, e vetusto Ecclesiae sanctae instituto publicabit Festa mobilia anni currentis juxta infrascriptam formulam, et diem Synodi dioecesanae suo loco promulgabit, licet in formula infrascripta Dominica secunda post Pascha notata sit.
Noveritis, fratres carissimi, quod annuente Dei misericordia, sicut de Nativitate Domini nostri Jesu Christi gavisi sumus, ita et de Resurrectione ejusdem Salvatoris nostri gaudium vobis annuntiamus. Die prima (vel alia, prout occurrit) (Januarii vel Februarii) erit Dominica in Septuagesima. Vigesima (vel alia quae occurrit, uti et in sequentibus) (Februarii, Martii, ejusdem) dies Cinerum, et initium jejunii sacratissimae Quadragesimae. ... (Martii, Aprilis) sanctum Pascha Domini nostri Jesu Christi cum gaudio celebrabitis. Dominica secunda post Pascha dioecesana Synodus habebitur ... (Aprilis, Maii, Junii) erit Ascensio Domini nostri Jesu Christi. ... (Maii, Junii, ejusdem) Festum Pentecostes. ... (ejusdem, Junii) Festum sacratissimi Corporis Christi. ... (Novembris, Decembris) Dominica prima Adventus Domini nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.