PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


ORDO AD SYNODUM

 

Sacerdotes et Clerici universi qui ad Synodum de jure vel consuetudine venire tenentur, conveniunt in civitate, vel alio loco, prout Pontifex ordinaverit.

Prima autem die Synodi Pontifex summo mane cappam indutus, ab universo Clero cum superpelliceis comitatus, ad Ecclesiam pergit; paratur in sede; celebrat Missam de Spiritu Sancto, et praebet Clero sacram Communionem. Qua finita, paratur faldistorium ante medium altaris, juxta inferiorem gradum, per quem ad altare ascenditur; et alia sedes in plano altaris (poterit tamen faldistorium suo tempore, loco secundae sedis, cum tempus erit, poni). Pontifex vero supra rochettum, vel si sit Regularis, supra superpelliceum amictu, stola, pluviali rubeo, et mitra pretiosa induitur, quibus paratus, baculum Pastoralem manu ferens, accedit coram altari; Diacono et Subdiacono paratis rubeis ornamentis, ac si in Missa servire deberent, ipsum hinc et inde associantibus, et ibi ante faldistorium sibi paratum genuflexus, deposita mitra, incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Exaudi nos, Domine, * quoniam benigna est misericordia tua: et secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos, Domine.

Psalmus 68.

Salvum me fac, Deus: * quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

Incepto Psalmo, sedet Pontifex, accepta mitra, et sic manet quousque finiatur Psalmus, et Antiphona repetatur.

Infixus suum in limo profundi: * et non est substantia.
Veni in altitudinem maris: * et tempestas demersit me.
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: * defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei, * qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste: * quae non rapui, tunc exsolvebam.
Deus, tu scis insipientiam meam: * et delicta mea a te non sunt abscondita.
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, * Domine virtutum.
Non confundantur super me * qui quaerunt te, Deus Israel.
Quoniam propter te sustinui opprobrium: * operuit confusio faciem meam.
Extraneus factus sum fratribus meis, * et peregrinus filiis matris meae.
Quoniam zelus domus tua comedit me: * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Et operui in jejunio animam meam: * et factum est in opprobrium mihi.
Et posui vestimentum meum cilicium: * et factus sum illis in parabolam.
Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: * et in me psallebant qui bibebant vinum.
Ego vero orationem meam ad te, Domine: * tempus beneplaciti Deus.
In multitudine misericordiae tuae exaudi me, * in veritate salutis tuae.
Eripe me de luto, ut non infigar, * libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: * neque urgeat super me puteus os suum.
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: * secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: * quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Intende animae meae, et libera eam: * propter inimicos meos eripe me.
Tu scis improperium meum, et confusionem meam, * et reverentiam meam.
In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me: * improperium exspectavit cor meum, et miseriam.
Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: * et qui consolaretur, et non inveni.
Et dederunt in escam meam fel: * et in siti mea potaverunt me aceto.
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, * et in retributiones, et in scandalum.
Obscurentur oculi eorum ne videant: * et dorsum eorum semper incurva.
Effunde super eos iram tuam: * et furor irae tuae comprehendat eos.
Fiat habitatio eorum deserta: * et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: * et non intrent in justitiam tuam.
Deleantur de libro viventium: * et cum justis non scribantur.
Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscipit me.
Laudabo nomen Dei cum cantico: * et magnificabo eum in laude.
Et placebit Deo super vitulum novellum, * cornua producentem et ungulas.
Videant pauperes et laetentur: * quaerite Deum, et vivet anima vestra.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus: * et vinctos suos non despexit.
Laudent illum coeli et terra, * mare, et omnia reptilia in eis.
Quoniam Deus salvam faciet Sion: * et aedificabuntur civitates Juda.
Et inhabitabunt ibi: * et hereditate acquirent eam.
Et semen servorum ejus possidebit eam, * et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea.
Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Finito Psalmo, et repetita Antiphona, Pontifex surgit, deposita mitra, et versus ad altare, dicit:

Oremus.
Adsumus, Domine Sancte Spiritus, adsumus, peccati quidem immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati: veni ad nos, adesto nobis; dignare illabi cordibus nostris: doce nos, quid agamus; quo gradiamur, ostende; quid efficiamus, operare. Esto solus et suggestor, et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum: non nos patiaris perturbatores esse justitiae, qui summe diligis aequitatem; ut sinistrum nos non ignorantiae trahat; non favor inflectat; non acceptio muneris, vel personae corrumpat: sed junge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviamus a vero; quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna.
Respondetur ab omnibus: Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui misericordia tua nos incolumes in hoc loco specialiter aggregasti; merites nostras, quaesumus, Paraclitus, qui a te procedit, illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem; cunctosque in tua fide, et caritate corroboret; ut excitati a temporali synodo, proficiamus ad terrae felicitatis augmentum. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Finita Oratione, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium praedictum, aliis omnibus genuflectentibus; et Cantores dicunt Litanias, prout habentur supra. Et postquam dictum fuerit: Ut omnibus fidelibus defunctis, etc. R. Te rogamus, audi nos.

Pontifex surgit, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, stans versus ad Synodum, dicit:
Ut hanc praesentem Synodum visitare, disponere, et bene + dicere digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Producens signum crucis pariter super omnes; quo facto, iterum accumbit, Cantoribus Litanias perficientibus. Quibus dictis, surgunt omnes, et Pontifex, deposita mitra, dicit stans versus ad altare, Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata, secura tibi devotione servire mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde Pontifex, accepta mitra, ascendit ad sedem sibi paratam in plano altaris, ita ut in ea sedens dorsum suum vertat ad altare. Et imponit incensum in thuribulum, et benedicit more solito. Diaconus dalmatica indutus, praecedentibus thuriferario, et duobus ceroferariis, et Subdiacono tunicella induto, paramentis rubeis, benedictione accepta a Pontifice, cantat in loco convenienti:

+ Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.

Cap. 9.

In illo tempore: Convocatis Jesus duodecim Apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habetis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excitite in testimonium super illos. Egressi autem circuibant per castilla evangelizantes, et curantes ubique.

Quo finito, liber Evangeliorum apertus per Subdiaconum portatur Pontifici per eum osculandus, qui et deinde incensatur. Quo facto, Pontifex ipse ante sedem suam praedictam, deposita mitra, versus ad altare, atque alii omnes in locis suis genuflectunt.

Tum Pontifex hic genuflexus incipit cantando, schola prosequente, Hymnum:

Modus VIII.

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

Expleto Hymno, omnes sedent in silentio, et Pontifex, accepta mitra, sedens in sede praedicta supra, in plano altaris posita, eos, si placet, in hanc sententiam alloquitur.

Venerabiles consacerdotes, et fratres nostri carissimi, praemissis Deo precibus, oportet ut ea, quae de divinis officiis, vel sacris Ordinibus, aut etiam de nostris moribus, et necessitatibus ecclesiasticis a nobis conferenda sunt, cum caritate et benignitate unusquisque vestrum suscipiat, summaque reverentia, quantum valet, Domino adjuvante, percipiat, vel quae emendatione digna sunt, omni devotione unusquisque fideliter studeat emendare: et si cui forte quod dicetur, aut agetur, displiceat, sine aliquo scrupulo contentionis, palam coram omnibus conferat: quatenus, Domino mediante, et hoc ad optimum statum perveniat; ita ut nec discordans contentio ad subversionem justitiae locum inveniat, neque iterum in perquirenda veritate vigor nostri ordinis, vel sollicitudo tepescat.

Post allocutionem hujusmodi, vel prius, prout magis placuerit Pontifici, fit per aliquem virum doctum idoneum sermo, in quo tractatur de disciplina ecclesiastica, de divinis mysteriis et de correctione morum in Clero secundum ea, quae Pontifici videbuntur. Et post sermonem, querelae, si quae sint, audiuntur.

Deinde Archidiaconus ex suggesto alta voce legit decreta sacri Concilii Tridentini de residentia, et de professione Fidei, quam tunc emittent omnes, qui ad eam tenentur, in manibus Pontificis, juxta formam infra positam; item de eligendis Examinatoribus qui statim nominantur, et approbantur, et jurant in manibus Pontificis, demum de eligendis Judicibus causarum, qui similiter proponuntur, ut supra.

Postremo caritative monentur omnes, quod durante Synodo honeste se habeant in omnibus, et extra; ita quod eorum conversatio ceteris sit merito in exemplum. Quo facto, surgit Pontifex, et solemniter omnibus benedicit, dicens: Sit nomen Domini benedictum, etc., more consueto; qua data, discedunt omne s.

FORMA JURAMENTI.

Ego N. firma fide credo, et profiteor omnia, et singula quae continentur in symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur; videlicet, Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum, ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos, et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem; qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen. Apostolicas, et Ecclesiasticas traditiones, reliquisque ejusdem Ecclesiae observationes, et constitutiones firmissime admitto et amplector.

Iterum sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit ut tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto; nec etiam umquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novae legis, a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium; illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem, sine sacrilegio reiterum non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto: omnia et singula quae de peccato originali, et de justificatione, in Sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium, et propitiatorium sacrificiu m, pro vivis, et defunctis; atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramanto esse vere, realiter et substantialiter Corpus, et Sanguinem, una cum anima, et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat.

Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse; eosque orationes Deo pro nobis offerre; atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissime assero imagines Christi, ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam, et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum matrem, et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum principis successori, ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo, ac juro. Cetera item omnia a sacris Canoni bus, et oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita, et declarata, praesertim de Romani Pontificis primatu et infallibili magisterio indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, et rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem integram, et inviolatam, usque ad extremum vitae spiritum, constantissime (Deo adjuvante) retinere, et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et praedicari, quantum in me erit, curaturum. Ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec sancti Dei Evangelia.

Secunda die convenientibus iterum omnibus in Ecclesia, finita Missa, Pontifex, paratus ut supra, procedit coram altari, Diacono et Subdiaco no, paratis ut supra, ipsum associantibus, et ibi in faldistorio ante medium altaris juxta inferiorem gradum sibi parato genuflexus, deposita mitra, inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Propitius esto peccatis nostris, Domine, nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?

Finita Antiphona, et incepto Psalmo, sedet Pontifex, reassumpta mitra, usque ad finem Psalmi.

Psalmus 78.

Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: * posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus coeli: * carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem: * et non erat qui sepeliret.
Facti sumus opprobrium vicinis nostris: * subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Domine, irasceris in finem: * accendetur velut ignis zelus tuus?
Effunde iram tuam in Gentes, quae te non noverunt: * et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt.
Quia comederunt Jacob: * et locum ejus desolaverunt.
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae: * quia pauperes facti sumus nimis.
Adjuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: * et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
Ne forte dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? * et innotescat in nationibus coram oculis nostris.
Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est: * introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.
Secundum magnitudinem brachii tui, * posside filios mortificatorum.
Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: * improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
Nos autem populiis tuus, et oves pascuae tuae, * confitebimur tibi in saeculum.
In generationem et generationem * annuntiabimus laudem tuam.
Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Deinde, finito Psalmo, et repetita Antiphona, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit:

Oremus.
Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium, quaesumus, ut bonum quod in nobis a te requiritur exsequamur; scilicet, ut prompta tecum sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile judicium faciamus; ac misericordiam diligentes, clareamus studiis tibi placitae actionis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Mentibus nostris, quesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde, quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut hic a te in nullo dissentiat voluntas nostra, sed semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur, et factis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus.

Et ministri dicunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deus, qui nos justitiam loqui, et quae recta sunt, praecipis judicare; tribue nobis, ut neque iniquitas in ore, nec pravitas inveniatur in mente; ut puro cordi purior sermo consentiat, ostendatur in opere justitia, neque appareat dolus in lingua, sed ex corde veritas proferatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, et sedet in sede, seu faldistorio ibidem sibi parato.

Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incensum; deinde Diacono benedicit, qui procedens ad locum consuetum signat, incensat et cantat Evangelium, ut heri, Pontifice ante sedem praedictam sine mitra verso ad Diaconum stante.

+ Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.

Cap. 10

In illo tempore: Designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertatur. In eadem autem domo manete edentes, et bibentes, quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponantur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Quo finito, et per Pontificem libro osculato, et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem praedictam versus ad altare, ac aliis omnibus in suis locis genuflexis, incipit, schola prosequente, Hymnum:

Veni, creator Spiritus.

Et dicitur totus, ut supra. Quem schola prosequitur, ut in primo die. Finito primo versu, Pontifex surgit, stans versus ad altare, detecto capite usque ad finem Hymni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto Hymno, omnes sedeant in silentio.

Tunc Pontifex sedens in sede praedicta cum mitra, Synodum his verbis alloquitur, si velit:

Venerabiles, et dilectissimi fratres nostri, oportet ut sicut hesterna die admonuimus benignam mansuetudinem vestram de divinis ofiiciis, et sacris altaris gradibus, aut etiam de moribus, et necessitatibus ecclesiasticis, quaecumque emendanda, vel renovanda sunt, charitas omnium vestrum, ubicumque noverit aliqua emendatione condigna, in medium proferre non ambigat; ut per vestrae charitatis studium, Domino largiente, ad optimum perveniant statum, ad laudem, et gloriam nominis Jesu Christi Domini nostri.

Post allocutionem hujusmodi, vel prius, si magis placet Pontifici, fit sermo per aliquem doctum idoneum, in quo iterum tractetur de disciplina ecclesiastica, et aliis, de quibus Pontifici videbitur. Deinde Archidiaconus alta voce legit Apostolicas Constitutiones ibi non promulgatas, vel alias, pro Pontificis arbitrio. Quo finito, leguntur Constitutiones per Synodum approbandae; quibus lectis, habito scrutinio, quae placent, per Patres confirmantur. His peractis, Pontifex surgens benedicit omnibus solemniter, ut heri. Deinde omnes discedunt.

Die tertia, conventione facta in Ecclesia, finita Missa, Pontifex paratus, ut heri, assistentibus sibi Diacono et Subdiacono paratis, genuflexus in faldistorio juxta inferiorem gradum ante medium altaris sibi parato, deposita mitra, incipit, schola prosequente, Antiphonam (cum cantu): 

Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: et secundum multitudinem miserationum tuorum respice nos, Domine.

Psalmus 68.

Salvum me fac, Deus; * quoniam  intraverunt aquae usque ad animam meam.

Et dicitur totus, prout habetur supra in primo die.

Deinde repetitur Antiphona. Incepto Psalmo, Pontifex sedet, et accipit mitram, sic manens quousque Psalmus finiatur, et Antiphona repetatur; qua repetita, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit:

Oremus.
Ad te, Domine, interni clamoris vocibus proclamantes, unanimiter postulamus, ut respectu tuae gratiae solidati, praecones veritatis efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui sacro verbi tui oraculo promisisti, ubi duo, vel tres in nomine tuo congregati essent, te medium fore; adesto coetui nostro propitius, et cor nostrum illumina misericors, ut a bono misericordiae tuae nullatenus aberramus, sed rectum justitiae tuae tramitem in omnibus teneamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus.

Et ministri dicunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deus, qui populis tuis et indulgentia consulis, et amore dominaris; da spiritum sapientiae tuae, quibus dedisti regimen disciplinae: ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, sedens in sede, seu faldistorio ibidem sibi parato. Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incensum; deinde benedicit Diacono, qui procedens ad locum consuetum signat, incensat, et cantat Evangelium, ut heri, Pontifice ante sedem praedictam sine mitra verso ad Diaconum stante.

+ Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Cap. 18.

In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos: dic Ecclesae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies; sed usque septuagies septies.

Quo finito, et per Pontificem libro osculato, et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem praedictam versus ad altare, atque aliis omnibus in locis suis genuflexis, incipit, schola prosequente, Hymnum:

Veni, creator Spiritus.

Et dicitur totus, ut supra.

Finito primo Versu, Pontifex surgens, stat versus ad altare, detecto capite usque ad finem Hymni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto Hymno, omnes sedent in silentio. Tunc Pontifex sedens in sede praedicta cum mitra, Concilium seu Synodum his verbis alloquitur, si velit. Poterit tamen hujusmodi allocutionem omittere, et quod ejus loco, si placebit, per aliquem doctum idoneum, de his quae in allocutione continentur, et aliis opportunis, sermo fiat, committere.

Venerabiles, et dilectissimi fratres, convenit, ut ea quae de ecclesiasticis officiis et Sacerdotalibus gradibus, vel etiam Canonicis sanctionibus, propter diversas occupationes, aut (quod negare non possumus) propter nostram, aliorumque desidiam, non tam plene, ut oportet, exsecuta sunt; omnium nostrum unanimi consensu et voluntate requirantur, et humiliter coram caritate vestra recitentur; ut quae digna sunt emendatione ad meliorem statum, auxiliante Domino, perducantur. Et cui fortasse aliquid, quod digestum est, displicet, caritati vestrae cum benignitate et modestia intimare non differat; quatenus totum quod synodali conventione nostra statutum fuerit vel renovatum, absque omni contrarietate, concordia sanctae pacis ab omnibus teque custodiatur, ac teneatur, ad augmentum aeternae beatitudinis omnium nostrum.

Post haec leguntur Constitutiones, si quae sint per Synodum approbandae; quibus lectis, et per Patres, si placet, confirmatis, atque omnibus terminatis, Pontifex sedens cum mitra omnium orationibus se commendat. Deinde leguntur nomina omnium qui Synodo interesse debent, et praesentes ad sua nomina surgunt, et respondent singuli: Adsum.

Absentes vero notantur, et per Pontificem debita poena mulctantur. Demum Pontifex adhuc in sede praedicta cum mitra sedens, si placet, congregatos admonet, et exhortatur sub hujusmodi verbis:

Fratres dilectissimi, et Sacerdotes Domini, Cooperatores Ordinis nostri estis. Nos, quamvis indigni, locum Aaron tenemus, vos autem locum Eleazari, et Ithamari. Nos vice duodecim Apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis. Nos pastores vestri sumus, vos autem pastores animarum vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri sumus summo Pastori nostro Domino Jesu Christo, vos de plebibus vobis commendatis. Et ideo, fratres dilectissimi, videte periculum vestrum. Admonemus itaque, et obsecramus fraternitatem vestram, ut quae vobis suggerimus, memorite commendetis, et opere exercere studeatis. In primis admonemus, ut vita et conversatio vestra sit irreprehensibilis. In domibus vestris mulieres non cohabitent. Omni nocte ad nocturnas horas surgite. Officium vestrum horis certis decantate. Nullus, nisi jejunus, Missam celebret, et non in vestibus communibus, sed sacris, et nitidis, amictu, alba, cingulo, manipulo, stola, et casula, quae ad alios usus non serviant. Missas religiose celebrate: Corpus, et Sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum omni reverentia, et tremore sumite. Corporalia mundissima sint. Vasa sacra propriis manibus abluite, et extergite diligenter. Nulla femina ad altare Domini accedat, nec calicem Domini tangat. Altare sit coopertum mundis linteis, saltem tribus diversis. Et desuper nihil ponatur, nisi reliquiae, ac res sacrae, et pro sacrificio opportunae. Missale, Breviarium, et Martyrologium unusquisque habeat. Ecclesiae vestrae bene sint coopertae, et mundae. In sacristiis sive secretariis, aut juxta altare majus, sit locus praeparatus ad infundendum aquam ablutionis corporalium, et vasorum sacrorum, ac manuum postquam sanctum Chrisma, aut oleum Catechumenorum, vel Infirmorum tractaveritis. Ibique pendeat vas cum aqua munda, pro lavandis manibus Sacerdotum, et aliorum qui rem sanctam et officium divinum sunt peracturi, et prope, linteum mundum ad illas abstergendum. Atria Ecclesiae sint bene munita. Nullus sine scitu, et consensu nostro, per potestatem saecularem, Ecclesiam obtineat. Nullus Ecclesiam, ad quam intitulatus est dimittat, et ad aliam quaestus gratia se transferat. Nullus plures Ecclesias sine titulo, et contra sacrorum Canonum dispositiones nancisci praesumat. Nullatenus etiam una Ecclesia inter plures dividatur. Nullus extra Ecclesiam in locis non consecratis celebret. Nullus alterius parochianum, nisi itinerantem, et tunc de Rectoris sui licentia ad communionem recipiat. Nullus in alterius parochia absque proprii Sacerdotis licentia ei missam celebret. In celebratione, quisque Calicem, et oblata, non circulo, aut digitorum vacillatione, ut quidam faciunt, sed junctis et extensis digitis cruce signet, sicque benedicat. Calix, et patena sint aurei, vel argentei, non aerei, aut aurichalcei, vitrei, vel lignei. Quisque Presbyter clericum habeat, vel scholarem, qui cum eo Psalmos cantet, Epistolam, et Lectionem legat, et in Missa respondeat. Ipse quoque Presbyter infirmos visitet, et reconciliet, et juxta Apostolum propria manu communicet, oleo sancto inungat. Nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae, ad deferendum infirmo. Nullus pro baptizandis infantibus, sive adultis, aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, praemium vel munus exigat. Per negligentiam vestram nullus infans sine Baptismo, et adultus sine Communione pereat. Nullus vestrum sit ebriosus, aut litigiosus. Nullus arma ferat. Nullus canum, aut avium jocis inserviat; nullus in tabernis bibat. Quisque vestrum, quantum sapit, de Evangelio Dominico et ceteris festivis diebus suae plebi annuntiet. Verbum Domini praedicate. Curam pauperum, peregrinorum, vidua rum, et orphanorum habete, ipsosque peregrinos ad prandium vestrum vocate. Estote hospitales, aliis exinde bonum exemplum praebentes. Singulis diebus Dominicis ante Missam, aquam, qua populus aspergatur, benedicite, ad quod vas proprium habete. Vasa sacra et vestimenta sacerdotalia, nolite negotiatori aut tabernario in pignus dare. Minus digne poenitentem cujuscumque rei gratia ad reconciliationem non adducite, neque ei reconciliationis testimonium perhibete. Usuras non exigite. Nec facultates vestras post ordinationem vestram acquisitas alienate, quoniam Ecclesiae sunt. Nullus etiam res, possessiones, aut mancipium Ecclesae vendere, commutare, aut quocumque ingenio praesumat alienare. Nullus decimam alterius recipiat. Nullus poenitentem, carnem manducare, aut vinum bibere invitet, nisi pro eo tunc eleemosynam fecerit. Quisque fontes baptismales lapideos habeat bene mundos; quos si habere non poterit, vas aliud ad hoc opus solum deputatum teneat. Omnibus parochianis vestris Symbolum, et Orationem Dominicam insinuate. Jejunia Quadragesimae Quatuor Temporum, et alia Ecclesiae mandata significate observanda. Ante Quadragesimam quarta feria populum ad confessionem invitate, et confessis juxta qualitatem criminum poenitentiam injungite. Tribus temporibus in anno, id est, Nativitate Domini, Pascha, et Pentecoste, omnes fideles accedere ad communionem corporis Domini nostri Jesu Christi admonete, et ne omittat, quin saltem in Pascha communicet. Certis temporibus conjugatos abstinere ab uxoribus exhortamini. Nullus vestrum rubeis, aut viridibus, vel laicalibus vestibus utatur. Dies Dominicam, et caeteras festivitates, absque opere servili, a vespera in vesperam celebrari docete. Cantus, et choreas mulierum in atrio Ecclesiae prohibete. Incantationes super mortuos nocturnis horis a vulgo fieri consuetas sub contestatione Dei omnipotentis vetate. Cum excommunicatis nolite communicare: Nec quis vestrum in eorum praesentia celebrare praesumat, quod etiam plebi nuntiate. Et nullus ex plebe uxorem domum ducat, nisi prius nuptiae temporibus ab Ecclesia permissis publice fuerint celebratae. Quod nullus ad raptam, vel consanguineam accedat, aut alterius sponsam ducat, omnimodis prohibete. Porcarios, et alios pastores, saltem Dominica die faciatis venire ad Missam. Patrinos, ut filiolos Symbolum et Orationem Dominicam doceant, aut doceri faciant, exhortamini. Sacramentum Eucharistiae, sanctum Chrisma, et Oleum Catechumenorum, ac sanctum, seu Infirmorum, in Ecclesia in loco mundo, condecenti, et securo, sub sera, et fida custodia diligenter servate. Quisque vestrum expositionem Symboli et Orationis Dominicae juxta orthodoxorum Patrum traditiones penes se habeat, easque atque Orationes Missarum, et Epistolas, Evangelia, et Canonem bene intelligat, ex quibus praedicando, populum sibi commissum sedulo instruat, et maxime non bene credentem. Introitum Missae, Orationes, Epistolam, Graduale, Evangelium, Symbolum, et cetera non secreta, alta et intelligibili voce proferat. Secreta vero, et Canonem, morose et distincte submissa voce legat. Psalmorum verba, et distinctiones, regulariter cum Canticis consuetis intelligibiliter pronuntiet. Symbolum sancti Athanasii de Trinitate et fide Catholica memoriter teneat. Exorcismos, et Orationes ad Catechumenos faciendos, ac reliquas preces super masculum, et feminam, pluraliter, vel singulariter, respective, distincte proferat. Ordinem baptizandi, et ad succurrundum infirmis, reconciliationis, et commendationis animae, et in agendis exsequiis defunctorum, juxta modum canonicum observet. Exorcismos, et benedictiones salis et aquae pertinenter legat. Canticum diurnum, et nocturnum sciat. Computum etiam minorem ad inveniendum litteram Dominicalem, tempus intervalli diei Paschae, et majorum mobilium Festorum non ignoret. Volumus autem, fratres dilectissimi, quatenus quae nostra percepistis traditione, bonis studeatis operibus adimplere, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre, et Spiritu Sancto, est honor et gloria in saecula saeculorum.

Tum Pontifex, dimissa mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit absolute:

Oremus.
Nulla est, Domine, humanae conscientiae virtus, quae inoffense possit tute voluntatis judicia experiri, et ideo, quia imperfectum nostrum vident oculi tui, perfectioni deputa, misericors Deus, quod perfecto aequitatis fine concludere peroptamus; te in nostris principiis occursorem poposcimus, te in hoc fine judiciorum nostrorum indultorem nostris excessibus speramus, scilicet, ut ignorantiae parcas, errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris: et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia nos traxerit in errorem, aut praeceps forsitan voluntas impulerit justitiam declinare; hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac Synodi celebritate contraximus, te miserante, indulgentiam sentiamus: ut in eo, quod soluturi sumus aggregatam Synodum, a cunctis primum absolvemur nostrorum nexibus delictorum: qualiter, et transgressores venia, et confitentes tibi subsequitur remuneratio sempiterna. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde benedicit solemniter omnibus, dicens:
Sit nomen Domini benedictum, etc.

Et dat indulgentiam. Quibus peractis, Archidiaconus stans juxta Pontificem, dicit alta voce: Recedamus cum pace.

Et respondent omnes: In nomine Christi.

Tunc omnes pariter surgentes, Pontificem cappa indutum cum superpelliceis ad domum reducunt. Si vero in primo die vel in secundo omnia negotia Synodi expediuntur: approbatis omnibus, et conclusione Synodi facta, Pontifex sedens cum mitra, ut supra, commendat se omnium orationibus, et leguntur nomina interesse debentium, admonentur per Pontificem congregrati, et alia fiunt, prout supra sunt ordinata.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index