Praenotandum est, quod Clericus quandoque suspenditur, quandoque deponitur, quandoque degradatur. Suspenditur quis quandoque ab homine, quandoque a jure, et quandoque ad tempus, quandoque in perpetuum.
Ab homine, quando Praelatus sic in scriptis pronuntiat:
Quia constat te tale quid commisisse, ideo ab officio, et exsecutione Ordinum
tuorum te suspendimus.
Vel quando fit in genere, dicit:
Quicumque tale quid fecerit, aut non fecerit ipsum in his scriptis
suspendimus,
vel in his scriptis noverit se suspensum.
Hujusmodi autem suspensionis sententia taliter revocatur:
Quia de tali negotio, propter quod suspensionis sententiam
incurreras,
emendationem plenam, et poenitentiam condignam egisti, ideo sententiam
suspensionis hujusmodi misericorditer relaxamus.
Illud autem sciendum est, quod simpliciter et sine temporis praefinitione ab homine vel a jure suspensus perpetuo intelligitur esse suspensus; ad tempus vero suspensus, utpote donec poenituerit, vel a crimine abstinuerit, eo ipso, quod abstinet, vel poenitet, exsecutionem sui officii recuperat; nec alia est reconciliatio, seu sententiae suspensionis relaxatio necessaria. Ad haec Clerici publice delinquentes, et enormiter, exsecutionem sui Ordinis secundum Canones perdunt; et etiam post peractam poenitentiam ab exsecutione suorum Ordinum suspensi remanent; adeo, quod absque dispensatione et reconciliatione non possunt in illis licite ministrare, neque ad majores Ordines promoveri, praecipue si de hoc convicti fuerint in judicio, et puniti. Episcopi tamen possunt in adulteriis, et aliis criminibus, quae sunt minora, et generaliter ubicumque a jure expresse non prohibentur, post peractam poenitentiam, vel partem ipsius, cum talibus dispensare, et eos reconciliare; quae reconciliatio, et dispensatio fit hoc modo:
Quamvis tale enorme crimen publice commiseris, quod confessus es (vel de quo convictus es) et in judicio condemnatus, propter quod secundum juris rigorem merueras ab officio, et beneficio amoveri, et propterea non vales ulterius secundum Canones in tuis Ordinibus licite ministrare: quia tamen defectus nostri temporis antiquam non patitur Canonum manere censuram, eligentes potius de misericordia, quam de severitate reddere rationem; idcirco vitam tuam planius agnoscentes, et meliora. ut saluti viciniora de te de cetero verisimiliter exspectantes, de misericordia quae superexaltat judicium, hanc poenam auctoritate nobis in hac parte a jure concessa tibi duximus relaxandam, et relaxamus. Indulgentes tibi, ut, hoc non obstante, licite possis ad superiores Ordines conscendere, et in susceptis etiam Ordinibus licite ministrare. Infamiam insuper canonicam propter hoc per te contractam penitus abolentes, et restituentes te in integrum pristino statui, ac famae.
Circa depositionem vero notandum est, quod si agitur ut deponatur quis a beneficio, solus Episcopus hoc potest. Sicut potest deponere ab Ordine cum Capitulo suo, sive ab ipso Capitulo deputatis, et etiam solus ex consuetudine. Et similiter Episcopus cum Capitulo suo deponit ab Ordine Clericos primae tonsurae, et in minoribus Ordinibus constitutos, si post hujusmodi verbalem depositionem secutura sit actualis degradatio. Et si isto modo agitur, in depositione Subdiaconi, vel Diaconi ab Ordine requiritur numerus trium Episcoporum, ultra proprium Episcopum, in examine, et in definitione; et sex in causa Presbvteri, excepta causa haeresis. In depositione vero Episcopi ab ordinatione exigitur numerus duodecim Episcoporum praeter Metropolitanum, qui debet esse tertiusdecimus, qui omnes possint procedere contra Episcopum usque ad conclusionem tantum, et definitio tam circa condemnationem, quam absolutionem, reservatur Papae. Sed in ipsa actuali degradatione non requiritur numerus Episcoporum. Et praemissa de numero Episcoporum adhibendo procedunt, si agitur ex potestate ordinaria. Dictabitur autem sententia depositionis ab Ordine, si intenditur, ut post eam sequatur actualis degradatio nomine Episcopi ordinarii, cum praesentia Capituli, sive cum consilio, et assensu Episcoporum respective, prout eam requirit, in hunc modum, videlicet:
Quia nobis evidenter, et legitime constat, te tale crimen, seu flagitium, commisisse, quod non solum grave, verum etiam damnabile est, et damnosum, idcirco de talium consilio, et assensu ab omni ordine, et privilegio clericali te sententialiter perpetuo duximus deponendum, et deponimus.
Per talem itaque sententiam taliter depositus, omni Ordinum, tam majorum, quam minorum exsecutione perpetuo est exutus.
Verum si Episcopus deponens, evidenter agnoverit in posterum emendationem vitae et morum depositi, vel forte sententiam suam injustam fuisse; poterit ei de jure misericorditer restituere Graduum et Ordinum exsecutionem, qua privatus exstiterat; quae restitutio debet fieri in Ecclesia, in qua Episcopus elegerit hoc facere, sive sit Cathedralis, sive alia et coram altari, quia et ibi Ordinum gradus distribuuntur; et potest fieri per Episcopum solum cum Capitulo suo, non solum in Quatuor temporibus, verum etiam quolibet tempore, et sine Missae celebratione; et tam restituens, quam restituendus debent esse jejuni.
Depositus ergo, qui restitutionem privilegii clericalis, et exsecutionis quatuor minorum Ordinum petierit, vestibus suis consuetis indutus debet genua flectere coram Pontifice parato amictu, stola, pluviali, tempori convenientibus, et mitra simplici, baculum Pastoralem in manu tenente, et in faldistorio ante medium altaris sedente, qui, deposita mitra, surgit, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit:
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper.et in saecula saeculorum. Amen.
Et haec secundo, et tertio dicuntur. Deinde subjungit Pontifex:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, reliqua secreto. Deinde:
V. Et ne nos inducas in tentationen.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere cum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, qui in sanctis habitas, et pia corda non deseris, suscipe propitius
orationem nostram, et hunc famulum tuum, quem delictorum catena constringit,
miseratio tuae pietatis absolvat. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Tum sedet Pontifex, accepta mitra, et super caput illius coram eo genuflexi imponit manum dexteram, dicens:
In nomine Domini. Ego, licet peccator, tamen Episcopus, auctoritate a Deo mihi concessa, per hanc manus impositionem restituo tibi charissimo filio privilegium clericale, et exsecutionem Ordinis et gradus Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, atque Acolythatus, quibus fueras juste privatus et ab eis depositus; ut amodo possis digne custodire ostia domus Domini cum omnibus, quae intra retinentur; et distincte legere de codice, audiente populo Dei; et abhinc in antea habeas potestatem imponiendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive Catechumenos, et ut deinceps possis digne accendere luminaria Ecclesiae, et ante Evangelium portare. Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde Pontifex adhuc cum mitra sedens benedicit illi, dicens:
Benedictio Dei omnipotentis Pa + tris, et Fi
+ lii, et Spiritus +
Sancti,
descendat super te, et maneat semper.
R. Amen.
Quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.
Exsecutionis Subdiaconatus, et minorum Ordinum, ac privilegii clericalis restitutio fit similiter per omnia, prout supra, usque ad manus impositionem, ad quam Pontifex cum mitra sedens, dicit:
In nomine Domini. Ego, licet peccator, tamen Episcopus, per hanc manus impositionem restituo tibi dilectissimo filio privilegium clericale, et exsecutionem Ordinum et gratuum Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolythatus, et Subdiaconatus, quibus fueras juste privatus, et eis depositus, ut amodo digne possis custodire ostia domus Domini cum omnibus, quae intra retinentur: et distincte legere de codice, audiente populo Dei; et abhinc in antea habeas potestetem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive Catechumenos; et possis digne accendere luminaria Ecclesiae, et ante Evangelium portare; ac legere Prophetias, Epistolas ad Missas, et ministrare Diacono, ac Presbytero, vel Episcopo. Praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Tum benedicit ei, ut supra; quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.
Exsecutionis vero Diaconatus, Subdiaconatus, et minorum Ordinum, ac privilegii clericalis restitutio fit similiter per omnia, prout supra, usque ad manus impositionem, ad quam Pontifex sedens cum mitra dicit:
In nomine Domini. Ego, licet peccator, tamen Episcopus, per hanc manus impositionem restituo tibi dilectissimo filio privilegium clericale, et exsecutionem Ordinum et graduum Ostiaratus, Lectoratus, Exorcistatus. Acolythatus, Subdiaconatus, et Diaconatus, quibus fueras juste privatus, et ab eis depositus, ut modo possis digne custodire ostia domus Domini, cum omnibus, quae intra retinentur; et distincte legere de Codice, audiente populo Dei; et habeas potestatem impontendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive Catechumenos; et possis digne accendere luminaria Ecclesiae, et ante Evangelium portaire; ac legere Prophetias, et Epistolas, ac Lectionem Evangelicam ad Missas, et in eis ministrare Presbytero, vel Episcopo, et fiudere aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi. Praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Tum benedicit ei, ut supra; quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.
Exsecutionis autem Presbyteratus, Diaconatus, Subdiaconatus, et minorum Ordinum, et privilegii clericalis restitutio fit similiter, prout supra, usque ad manus impositionem, in qua Pontifex cum mitra sedens dicit
In nomine Domini. Ego, quamvis peccator, tamen Episcopus, per hanc manus impositionem restituo tibi dilectissimo filio privilegium clericale, et exsecutionem Ordinum et graduum Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolythatus, Subdiaconatus, Diaconatus, et Presbyteratus, quibus fueras juste depositus et privatus; ut amodo possis digne custodire ostia domus Domini cum omnibus, quae intra retinentur; et distincte legere de Codice, audiente populo Dei; et abhinc in antea habeas potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive Catechumenos; et possis digne accendere lumnaria Ecclesiae, et ante Evangelium portare: et legere prophetias, et Epistolas, ac Lectionem Evangelicam ad Missas, et in eis ministrare Diacono, Presbytero, et Episcopo, et fudere aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi; ac Missas celebrare pro vivis, ac defunctis, acceptaibiles quoque Hostias offerre Deo, et ministerium Presbyterale devote perficere. Praestente eodem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus, in saecula saeculorum. R. Amen.
Tum benedicit ei, ut supra; quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.
Title Page | Index Alphabeticus |