PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DEGRADATIONIS FORMA.


Nunc degradationem subjicimus.

Si Clericus secundum primam formam sententialiter depositus, incorrigibilis appareat, debet excommunicari. Et si postmodum in profundum malorum veniens contempserit, tunc, ut cum Ecclesia non habeat ultra quid faciat, Pontifex debet illum degradare, et curiae saeculari relinquere, quae degradatio fit hoc modo:

Degradandus, indumentis sacerdotalibus, si Sacerdos sit, indutus, vel diaconalibus, si sit Diaconus; et sic de reliquis Ordinibus et indumentis, offertur Pontifici. Pontifex vero quasi exsequendo sententiam depositionis in illum dudum prolatam, praesente judice saeculari, cui degradandus debet relinqui, publice abradit cum vitro vel cultello vel alio hujus modi, leviter sine sanguinis effusione, loca manuum illius quae in collatione Ordinum inuncta fuerunt, et etiam tonsuram, si velit. Et consequenter seriatim, et sigillatim detrahit illi omnia insignia, sive sacra ornamenta, quae in Ordinum susceptione recepit, et demum exuit illum habitu clericali, et induit laicali, dicens publice judici saeculari praesenti, ut illum propter scelera sua sic depositum, degradatum, exspoliatum, et exauctoratum in suum, si velit, forum recipiat.

Et est notandum, quod in hac exsecutione sententiae non est necessaria Coepiscoporum praesentia, nec etiam refert, sive in Ecclesia fiat, sive extra in platea, sive Pontifex degradans indutus sit Pontificalibus ornamentis, sive non; et talis degradatio, solemnis depositio vocatur, proprie tamen loquendo, quis a dignitatibus, et honoribus deponitur, sed ab Ordinibus degradatur; et post talem degradationem, juste et rite factam, solus Romanus Pontifex cum tali dispensat. Episcopus tamen ante ipsam insignium detractionem, et etiam post sententiae depositionis prolationem dispensare, et restituere solo verbo potest, sicut et verbaliter depositus fuit, ut praemissum est.

Sed si, priusquam saecularis judex in illum animadverterit, talis depositio, et degradatio injusta, vel nulla inveniatur, tunc non solum verbo, sed etiam facto secundum ea, quae praemissa sunt, dispensatio et restitutio fiat, et insignia sibi detracta seriatim, sigillatim, et solemniter ei coram altari restituantur.  Et, si sit Episcopus, recuperabit orarium, baculum, annulum, sandalia, mitram, et alia insignia Pontificalia; si Presbyter, orarium et planetam; si Diaconus, orarium, et dalmaticam; si Subdiaconus, tunicellam, et manipulum. Et reliqui gradus in restitutione sua recuperant ea, quae, cum ordinarentur, receperunt. Poterit tamen (quod convenientius videtur) ad aliorum terrorem actualis degradatio sic fieri.

In primis in publico extra Ecclesiam paratur aliquis eminens congruentis spatii locus, pro degradatione facienda; supra quem ordinatur una credentia simplici tobalea cooperta, supra quam ponuntur ampulla vini, ampulla aquae, calix cum patena, et hostia; unum vas vini, unum vas aquae: liber Evangeliorum, liber Epistolarum: bacile cum buccali, et mantili; unum candelabrum cum candela exstincta; liber Exorcismorum; liber Lectionum; claves; Antiphonarium; forcipes, cultellus, aut vitrum: paramenta pro degradando, videlicet, si degradandus sit Archiepiscopus, ordinentur super dictam credentiam superpelliceum; sandalia, cum caligis; amictus; alba: cingulum; manipulus; tunicella: stola; dalmatica; chirothecae; alia stola; planeta; mitra; annulus pontificalis: pallium; baculus Pastoralis; et aliqua vestis habitus saecularis. Si vero degradandus non sit Archiepiscopus, sed Episcopus tantum, omisso pallio, ponuntur super credentiam omnia alia praedicta. Si vero Presbyter tantum, omissis pallio et aliis pontificalibus paramentis praedictis, ponuntur ibidem omnia alia praedicta. Idem in aliis Ordinibus, etiam in ordinatione credentiae observatur. Item paratur in dicto loco faldistorium pro Pontifice degradatore, sedilia pro Officialibus. Vocantur, et ibidem adsint ministri Pontificis; judex saecularis, cui degradatus commitatur; notarius, qui processum degradationis legit (si opus erit, vel Pontifici placet) et barbitonsor.

Hora congruenti ducitur degradandus, sive sit Archiepiscopus, sive quicumque alius, quotidiano suo habitu indutus, super dictum locum ad hoc praeparatum; ubi cum fuerit, solvitur, et liber ibidem manet. Tum a Clericis induitur omnibus paramentis sui Ordinis, ut praemittitur supra credentiam Ordine suo positis; incipiendo a superpelliceo, et continuando usque ad ultimum paramentum sui Ordinis. Quo sic induto, Pontifex degradator indutus amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali rubeis, ac mitra simplici, baculum Pastoralem in sinistra tenens, ascendit ad locum praedictum, et ibidem sedet in faldistorio, in convenienti loco sibi parato, versus ad populum, astante sibi judice saeculari.

Tum degradandus, sive Archiepiscopus fuerit, sive alius, omnibus sui Ordinis vestibus sacris indutus, et singulis ornamentis ornatus, habens in manibus ornamentum ad Ordinem suum spectans, ac si deberet in suo officio ministrare, adducitur ante Pontificem, coram quo genuflectit.

Tum Pontifex, ut supra sedens, populo in vulgari notificat degradationis hujusmodi causam; deinde contra degradandum sententiam fert in haec verba, si sit Sacerdos, aut Diaconus, aut Subdiaconus, vel Clericus, et prius hujusmodi sententia lata non sit.

In nomine Pa + tris,et Fi + lii, et Spiritus + Sancti. Amen. Ouia nos N., Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus N. per viam accusationis, vel, denuntiationis, aut inquisitionis cognoscentes de crimine N. contra N. Presbyterum, vel Diaconum, vel Subdiaconum, seu Clericum propter ipsius confessionem, vel legitimas probationes, evidenter invenimus eum ipsum crimen commisisse, quod cum non solum grande sed etiam damnabile, et damnatum sit, et adeo enorme, quod exinde non tantum divina majestas offensa, sed et universa civitas commota est, et ob hoc indignus officio, et beneficio ecclesiastico sit redditus, idcirco nos auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et nostra, ipsum omni hujusmodi officio, et beneficio ecclesiastico sententialiter perpetuo privamus in his scriptis, ipsumque ab illis verbe deponimus, et pronuntiamus realiter et actualiter secundum traditionem Canonum deponendum, et degredandum.

Qua sententia sic, ut praefertur, lata, Pontifex degredator aufert ab illo singula ornamenta sibi juxta Ordinem suum tradita, inchoando ab ultimo ornamento, et descendendo gradatim, continuans usque ad primum, quod in prima Tonsura sibi datum fuit, hoc ordine:

Degradatio ab Ordine Pontificali
Degradatio ab Ordine Presbyteratus
Degradatio ab Ordine Diaconatus
Degradatio ab Ordine Subdiaconatus
Degradatio ab Ordine Acolythatus
Degradatio ab Ordine Exorcistatus
Degradatio ab Ordine Lectoratus
Degradatio ab Ordine Ostiariatus
Degradatio a Prima Tonsura


DEGRADATIO AB ORDINE PONTIFICALI

 

Si degradandus sit Archiepiscopus, Pontifex degradator aufert ab eo pallium, sic dicendo:
Praerogativa pontificalis dignitatis, quae in pallio designatur, te exuimus, quia male usus es ea.

Deinde, vel si degradatus sit Episcopus tantum, Pontifex degradator amovet ei mitram, dicendo:
Mitra, pontificalis dignitatis videlicet ornatu, quia eam male praesidendo foedasti, tuum caput denudamus.

Deinde unus ex ministris tradit degradando librum Evangeliorum, quem Pontifex degradator aufert de manibus degradandi, dicens:
Redde Evangelium; quia praedicandi officio, quo spreta Dei gratia te indignum fecisti, te juste privamus.

Deinde Pontifex degradator amovet annulum de digito degradandi, sic dicens:
Annulum, fidei scilicet signaculum, tibi digne subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei Ecclesiam temere violasti.

Tum unus ex ministris tradit degradando in manus baculum Pastoralem, quem mox Pontifex degradator tollit de manibus degradandi, dicens:
Auferimus a te baculum Pastoralem, ut inde correctionis officium, quod turbasti, non valeas exercere.

Deinde extractis sibi per ministros chirothecis, Pontifex degradator abradit degradando pollices et manus leviter cum cultello, aut vitro dicens:
Sic spiritualis benedictionis, et delibutionis mysticae gratia, quantum in nobis est, te privamus, ut sacrificandi et benedicendi perdas officium, et effectum.

Post haec Pontifex cum eodem cultello aut vitro abradit leviter caput degradandi, dicens:
Consecrationem, et benedictionem, atque unctionem tibi traditam radendo delemus, et te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus.

Tum degradando per ministros extrahuntur sandalia.


DEGRADATIO AB ORDINE PRESBYTERATUS

 

Ministri tradunt in manus degradandi Calicem cum vino, et aqua, ac Patena, et Hostia, quem Pontifex degradator aufert de manibus degradandi, dicens:
Amovemus a te, quin potius amotam esse ostendimus, potestatem offerendi Deo sacrificium, Missamque celebrandi pro vivis, quam pro defunctis.

Deinde Pontifex degradator abradit leviter cum cultello vel vitro, pollices et indices utriusque manus degradandi, dicens:
Potestatem sacrificandi, consecrandi, et benedicendi, quam in unctione manuum et pollicum recepisti, tibi tollimus hac rasura.

Quo dicto, Pontifex degradator accipit casulam sive planetam per posteriorem partem caputii, et degradandum exuit, dicens:
Veste sacerdotali charitatem signante te merito exspoliamus, quia ipsam, et omnem innocentiam exuisti.

Tum Pontifex degradator aufert a degradando stolam, dicens:
Signum Domini per hanc stolam turpiter abjecisti, ideoque ipsam a te amovemus, quem inhabilem reddimus ad omne sacerdotale officium excercendum.


 DEGRADATIO AB ORDINE DIACONATUS

 

Ministri tradunt degradando in manus librum Evangeliorum, quem Pontifex degradator tollit de manibus ejus, dicens:
Amovemus a te potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, quia id non competit, nisi dignis.

Tum Pontifex degradator exuit degradandum dalmatica, dicens:
Levitico ordine te privamus, quia tuum in eo ministerium non implevisti.

Deinde Pontifex degradator amovet degradando stolam de humeris, projiciens eam post tergum, dicens:
Stolam candidam, quam acceperas immaculatam in conspectu Domini perferendam, quia non sic cognito mysterio, exemplum conversationis tuae fidelibus praebuisti, ut plebs dicata Christi nomine posset exinde imitationem acquirere, juste a te amovemus, omne Diaconatus officium tibi prohibentes.


DEGRADATIO AB ORDINE SUBDIACONATUS

 

Ministri tradunt in manus degradandi librum Epistolarum, quem Pontifex degradator de manibus illius accipit, dicens:
Auferimus tibi potestatem legendi Epistolam in Ecclesia Dei, quia hoc ministerio indignus es redditus.

Tum Pontifex degradator exuit degradandum tunicella, dicens:
Tunica subdiaconali te exuimus, cujus cor et corpus, timor Domini castus et sanctus in aeternum permanens, non constringit.

Deinde Pontifex degradator accipit a degradando manipulum, dicens:
Depone manipulum; quia per fructus bonorum operum, quos designat, non expugnasti spirituales insidias inimici.

Tum Pontifex tangens amictum degradandi, dicit:

Quia vocem tuam non castigasti, ideo amictum a te auferimus.

Post haec unus ex ministris tradit in manus degradandi urceolos cum vino, et aqua, ac bacile cum manutergio, ac Calicem vacuum cum patena.  Tum Archidiaconus tollit de manu degradandi urceolos cum vino, et aqua, ac bacile cum buccali, et manutergio. Pontifex vero Calicem vacuum, et patenam tollit, dicens:
Potestatem introeundi sacrarium, tangendi pallas, vasa, et alia indumenta sacra, omneque Subdiaconatus ministerium exercendi, a te amovemus.

Deinde ministri exuunt degradandum cingulum, albam, et amictum.


DEGRADATIO AB ORDINE ACOLYTHATUS

 

Unus ex ministris tradit in manus degradandi urceolum vacuum, quem Pontifex degradator tollit de manibus illius, dicens:
Immunde, vinum et aquam ad Eucharistiam de cetero non ministres.

Tum unus ministrorum tradit in manus degradandi candelabrum cum cereo exstincto, quod Pontifex degradator accipit de manibus illius, dicens:
Dimitte perferendi visibile lumen officium, quia praebere spirituale moribus neglexisti, atque universum Acolythatus officium hic depone.


DEGRADATIO AB ORDINE EXORCISTATUS

 

Unus ex ministris tradit degradando in manus librum Exorcismorum, quem Pontifex degradator tollit de manibus illius, dicens:
Privamus te potestate imponendi manus super energumenos, et daemones de obsessis corporibus expellendi, omni tibi Exorcistatus officio interdicto.


DEGRADATIO AB ORDINE LECTORATUS

 

Unus ministrorum tradit degradando in manus librum Lectionum, quem Pontifex degradator tollit de manibus illius, dicens:
In Ecclesia Dei non legas ulterius, aut cantes; nec panes aut fructus novos ullatenus benedicas, quia tuum officium non implevisti fideliter et devote.


DEGRADATIO AB ORDINE OSTIARIATUS

 

Unus ex ministris tradit degradando in manus claves Ecclesiae, quas Pontifex degradator tollit de manibus illius, dicens:
Quia in clavibus errasti, claves dimitte; et quia ostia cordis tui male daemonibus obserasti, amovemus a te officium Ostiarii; ut non percutias cymbalum; non aperias Ecclesiam, non sacrarium, non librum amplius praedicanti.


DEGRADATIO A PRIMA TONSURA

 

Pontifex degradator extrahit degradando superpelliceum, dicens:
Auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ac nostra, tibi auferimus habitum clericalem, et nudamus te religionis ornatu, ac deponimus, degradamus, spoliamus, et exuimus te omni Ordine, beneficio, et privilegio clericali; et velut clericalis professionis indignum, redigimus te in servitutem, et ignominiam habitus saecularis, ac status.

Tum Pontifex degradator cum forficibus tondere incipit, et per barbitonsorem ibidem praesentem totaliter tonderi facit caput degradandi, dicens:
Te velut ingratum filium a sorte Domini, ad quam vocatus fueras, abjicimus, et coronam tui capitis regale quidem signum Sacerdotii, de tuo capite amovemus, propter tui regiminis pravitatem.

Tum ministri Pontificis exuunt degradatum veste, et habitu clericali, et ipsum induunt habitum saecularem.  Quo facto, si fuerit talis casus, quo degradatus tradi debeat Curiae saeculari, Pontifex degradator degradatum amplius non tangit, sed in hunc modum contra ipsum pronuntiat, dicens:
Pronuntiamus, ut hunc exutum omni Ordine ac privilegio clericali, Curia saecularis in suum forum recipiat degradatum.

Tum Pontifex degradator efficaciter, et ex corde, et omni instantia, pro miserrimo illo derelicto intercedit apud judicem saecularem, ut citra mortis periculum, vel mutilationis, contra degradatum sententiam moderetur, dicens:
Domine judex, rogamus vos cum omni affectu, quo possumus, ut amore Dei, pietatis et misericordiae intuitu, et nostrorum interventu precaminum, miserrimo huic nullum mortis vel mutilationis periculum inferatis.

Quo facto, ministri Curiae saecularis degradatum sub sua custodia recipiunt, et discedunt.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index