Praelatus incipiens iter agere, antequam equum asendat, inchoat hanc Antiphonam:
In viam pacis.
Canticum Zachariae. Lucae 1.g.
Benedictus Dominus Deus Israel: * quia visitavit
et fecit redemptionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis: * in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os Sanctorum, * qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium, qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: * et memorari testamenti sui
sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * daturum se nobis.
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.
Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis: * praeibis enim ante faciem Domini parare
vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: * in quibus visitavit nos oriens ax alto.
Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigendos
pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen.
Deinde dicit totam Antiphonam, et alia
sequentia:
In viam pacis et prosperitatis dirigat nos omnipotens et misericors Dominus, et Angelus Raphael
comitetur nobiscum in via, ut cum pace, salute, et gaudio revertamur ad propria.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster, reliqua secreto.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere nos.
V. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in nobis.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis.
V. Benedictus Dominus die quotidie.
R. Prosperum iter faciat nobis Deus salutarium nostrorum.
V. Vias tuas, Domine, demonstra nobis.
R. Et semitas tuas edoce nos.
V. Utinam dirigantur viae nostrae.
R. Ad custodiendas justificationes tuas.
V. Erunt prava in directa.
R. Et aspera in vias planas.
V. Angelis suis Deus mandavit de te.
R. Ut custodiant te in omnibus viis tuis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, qui filios Israel per maris medium sicco vestigio ire fecisti,
quique tribus Magis iter ad te, stella duce, pandisti; tribue nobis, quaesumus,
iter prosperum, tempusque tranquillum: ut, Angelo tuo sancto comite, ad eum quo
pergimus locum, ac demum ad aeternae salutis portum pervenire feliciter valeamus.
Deus, qui Abraham puerum tuum de Ur Chaldaeorum eductum, per omnes suae peregrinationis vias illaesum custodisti, quaesumus, ut nos famulos tuos custodire digneris; esto nobis, Domine, in procinctu suffragium, in via solatium, in aestu umbraculum, in pluvia, et frigore tegumentum, in lassitudine vehiculum, in adversitate praesidium, in lubrico baculus, in naufragio portus; ut te duce quo tendimus, prospere perveniamus, et demum incolumes ad propria redeamus.
Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone; ut inter omnes viae et vitae hujus varietates tuo semper protegamur auxilio.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et beati Joannis praecursoris hortamenta sectando, ad eum, quem praedixit, secura perveniat, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Tum dicit Pontifex:
V. Procedamus in pace.
R. In nomine Domini.
Et discedunt.