PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


ORDO AD VISITANDAS PAROCHIAS

 

Pontifex visitaturus Dioecesim, et Parochias suas, cum ad civitatem seu oppida suae Dioecesis pervenerit, recipitur processionaliter eo ordine, prout supra in receptione Praelati, seu Legati, dictum est. Hoc solo dempto, quod loco Orationis, Omnipotens sempiterne Deus, qui facis rnirabilia magna, etc., seu Deus omnium fidelum, etc., ipso Prealato ante altare in faldistorio genua flectente, dicitur sequens Oratio:

Oremus.
Deus, humilium visitator, qui eos paterna dilectione consolaris, praetende societati nostrae
gratiam tuam; ut per eos, in quibus habitas, tuum in nobis sentisamus adventum. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Qua finita, Pontifex surgens ascendit ad altare majus, osculaturque illud in medio, et ibidem populo solemniter benedicit.

Deinde, vel in medio Missae, versus ad populum sedens proponit populo causas adventus sui, quia sacri Canones, et Ecclesiasticus ordo hoc fieri praecipiunt propter multa.

Primo ad absolvendas animas defunctorum.

Secundo, ut sciat, et videat qualiter Ecclesia ipsa spiritualiter et temporaliter gubernetur; quomodo se habeat in ornamentis, qualiter ibi Ecclesiastica Sacramenta ministrantur, et divina officia peraguntur; quale servitium ibi impenditur; qualis sit vita ministrorum, et populi: ut ex officio inquisitionis suae, per eum, si qua in praemissis corrigenda fuerint, corrigantur, et emendentur.

Tertio ad adulteria, fornicationes, sacrilegia, divinationes, et similia publica in populo punienda, ad quod interdum non sufficiunt Ecclesiarum Rectores; ostendens diligenter populo, quam damnabilia, et detestanda sunt crimina ipsa.

Quarto propter casus, qui de jure, vel consuetudine, ad Episcopum dumtaxat pertinere noscuntur, qui in Constitutionibus synodalibus continentur, in quibus nullus alius se intromittere potest; protestans plebi, quod si quis, vel si qua in aliquo ipsorum casuum, vel in quocumque alio, consilio ejus indiguerit, paratus sit benigne audire, et consilium, et absolutionem impendere; ac poenitentiam misericorditer injungere salutarem.

Quinto ad exhibendum Sacramentum Confirmationis, cujus solus Episcopus ordinarius minister est.

Deinde inducit diligenter populum ad poenitentiam et instruit in Ecclesiasticis Sacramentis, et in Articulis Fidei, et qualiter debent declinare a malo, et facere bonum; fugere vitia, et sectari virtutes alteri non facere, quod sibi fieri nolunt.

His expletis, fit populi confessio, et absolutio generalis, et indulgentia datur per Pontificem. Post haec Pontifex, deposita cappa, induitur amictu, stola, pluviali violacei vel nigri coloris, et mitra simplici, et stans cum mitra juxta altare, versus ad populum incipit Antiphonam: Si iniquitates.

Postea cum ministris seu Capellanis suis dicit Psalmum:

Psalmus 129.

De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem aeternam * dona eis, Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.

Tum dicit totam Antiphonam:
Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit?

Qua dicta, deposita mitra,dicit:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster.

Quod secrete completur. Et interim accepto aspersorio, cum aqua benedicta, tertio aspergit ante se; deinde imposito incenso in thuribulo, et illo benedicto, eodem modo incensat. Quo facto, pronuntiat Versus:

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. In memoria aeterna erunt justi.
R. Ab auditione mala non timebunt.
V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animas eorum.
V. Requiem aeternam dona eis, Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Pontificali fecisti dignitate vigere: praesta,
quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde aqua benedicta, thuriferario, duobus ceroferariis, cruce, et Clero praecedentibus, et cantantibus Responsorium:

Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum: * Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiae.  V. Qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et saeculum per ignem. * Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiae.

Pontifex cum mitra exit ad coemeterium, interim dicens cum ministris suis Antiphonam: Si iniquitates, etc.

Deinde Psalmum 129. De profundis clamavi, totum ut supra, et in fine V. Requiem aeternam dona eis, Domine. R. Et lux perpetua luceat eis.

Et Antiphona repetitur: Si iniquitates.

Quibus omnibus dictis, cum fuerint in medio coemeterii, subsistunt suo ordine, et Chorus cantat Responsorium:

Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda: * Quando coeli movendi sunt, et terra:* Dum veneris judicare saeculum per ignem. V. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. * Quando coeli movendi sunt et terra. V. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna, et amara valde. * Dum veneris judicare saeculum per ignem. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis.

Tum repetitur Responsorium: Libera me, ut supra.

Usque ad primum Versum. Interim dum Responsorium repetitur, offertur per digniorem Ecclesiae
navicula, et per alium ex ministris thuribulum Pontifici, qui imponit incensum more consueto. Responsorio repetito, Chorus cantat:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Mox Pontifex, mitra deposita, convenienti voce dicit: Pater noster, reliqua secreto.

Deinde aspergit, et incensat, prout fecit in Ecclesia. Quo facto, dicit Versus:

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. In memoria aeterna erunt justi.
R. Ab auditione mala non timebunt.
V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animas eorum.
V. Requiem aeternam dona eis, Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Pontificali fecisti dignitate vigere: praesta,
quaesumus; ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio.

Deus, veniae largitor, et humanae salutis amator, quaesumus clementiam tuam, ut nostrae congregationis fratres, propinquos, et benefactores, qui ex hoc saeculo transibunt, beata Maria semper Virgine intercedente, cum omnibus Sanctis tuis ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas.

Deus, cujus miseratione animae fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum; ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine laetentur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

V. Requiem aeternam dona eis, Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.

Tum duo Cantores dicunt:
V. Requiescant in pace. R. Amen.

Et mox Pontifex, elevata dextera, producit signum crucis ab omni parte super coemeterium. Tum accepta mitra per Pontificem, revertuntur omnes ad Ecclesiam ordine quo venerunt, Choro dicente congruenti voce sine nota totum Psalmum.

Miserere mei Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc inponent super altare tuum vitulos.
Requiem aeternam * dona eis, Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.

Quem etiam Pontifex ipse dicit voce demissa cum ministris seu Capellanis suis: quibus dictis, et cum ad Chorum ante majus altare pervenerit Pontifex, deposita mitra, stans ibidem in medio, versus ad altare, dicit:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster, reliqua secreto.

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animas eorum.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Absolve, quaesumus, Domine, animas faiiiulorum famularumque tuorum, ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His peractis, depositis stola et pluviali nigris, seu violaceis, et assumptis albis, incipit visitationem a Sanctissima Eucharistia, ad Baptisterium, inde ad sancta Olea, ad sacras Reliquias, tum ad Altaria, et Capellas, et sacras Imagines, item ad sacristiam, et coemeterium se confert; post ad aedes Canonicales, hospitalia, confraternitates, et alia loca pia. Poterit postea Pontifex confirmare pueros, praemissa monitione, et aliis servatis, prout supra in principio de confirmandis dictum est.

Expedita itaque Confirmatione, et benedictis ornamentis, si quae benedicenda sunt, depositisque indumentis Ecclesiasticis, confessiones, et deinde querelas, si quae sunt, audit. Tum de conversatione Cleri, et populi, ac qualiter spiritualia, et temporalia in ipsa Ecclesia ministrantur; et de libris ac ornamentis diligenter de plano inquirit.

Peracta demum visitatione illius loci, et omnibus expeditis, cum discedere voluerit Pontifex, in suo habitu communi accedit ad Ecclesiam, et stans ante altare in cornu Epistolae versus ad illud, dicit Psalmum De profundis, totum cum Requiem aeternam, et Antiphonam Si iniquitates.

Deinde dicit, Pater noster, secreto.

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animas eorum.
V.
Requiescant in pace.
R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, cujus miseratione animae fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine laetentur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post haec discedit, quo voluerit.


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index